Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 21 : visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 78. 79. 80. 81. :

    Inuenies scriptum septem pueros in hebreo,

    Non plures, Annam quos habuisse ferunt;

    Non tamen Anna parens peperit nisi quinque; fatentur

    Iudei genitos a Samuele duos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • In locum suum cum viro suo sanctae Ecclesiae abire, est vitae activae molestias interdum fugere, et supernae vitae gaudiis per contemplationem vacare. Puerum quippe ad horam reliquerat mater illa, quae dicebat: Cupio dissolvi et esse cum Christo ( Ph, 1, 23). Si cum puero erat, quando eumdem egregium doctorem usque ad tertium coelum vis amoris extulerat (voir: 2Co, 12, 2, 2Co, 12, 3 et 2Co, 12, 4) ? Si tunc erat cum puero, quando in paradiso exceptus, verba quae non licet homini loqui audiebat, et in locum suum rapiebatur, quia ostendit, dicens: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus ( He, 13, 14)? Sed quae cum viro abibat in locum suum, reverti hanc materna viscera cogebant ad filium. Nam loquebatur et dicebat: In carne manere est mihi necessarium propter vos ( Ph, 1, 24). Sequitur: Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios et duas filias ( S1, 2, 21).
  • Liber 2, Caput 2
    • In tribus filiis perfectiores quique sanctae Ecclesiae designati sunt, qui pro fide Trinitatis fortia semper egisse cognoscuntur. Sed si solos perfectos sancta Ecclesia gigneret, nostra infirmitas ad aeternae vitae praemia pervenire non posset. Robur ergo filiorum duarum filiarum fragilitas sequitur, quia sancta Ecclesia etsi contra superbientem hostem humani generis fortes protulit, tamen ad aeternae patriae gaudia etiam infirma ejus membra per duo charitatis praecepta perducuntur. Et quia in inchoationis suae initiis non semper mansit quisquis eo tempore erudiri ad sacerdotale ministerium coeperat, sequitur: Et magnificatus est puer Samuel in conspectu Domini ( S1, 2, 21).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios, et duas filias: ( S1, 2, 21) Et ipsa supra prophetans dicit: Sterilis peperit plurimos. ( S1, 2, 5) Alibi peperit septem. Quid sibi vult hoc?