V. 29 :
quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in
templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis
sacrificii Israhel populi mei
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 138. 139. : Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi
Quis dolor expectet se puerosque suos.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Notandum vero est quod in officio ipsius sacerdotii tria
denotantur.
Ut ascinderet, inquit, ad altare meum, et
adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram
me. Quid vero in hoc altari, nisi ille lapis
ostenditur, quem patriarcha Jacob in titulum erexit
(voir:
Gn, 28, 18)
? Et quis lapis iste alius nisi ille exprimitur quem
Paulus in laude fidelium praedicat, dicens:
Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,
ipso summo angulari lapide Christo Jesu
(
Ep, 2, 20)
? Pater ergo Heli ideo in sacerdotium electus a Domino
est, ut ad altare ascenderet, quia ordo doctorum veterum ad hoc subjecto
sibi populo praefuit, ut humani generis reparationem in Redemptoris
adventu futuram praedicaret. Et incensum adolevit, quia ei
quem futurum Redemptorem praedicat, per desiderium auditorum corda
conjunxit. Ephod quoque portavit, quia desiderio tantae
exspectationis dignae conversationis ornatum praebuit.
Adoleret utique incensum, et ephod non portaret, si auditorum corda in
desiderium venturi Redemptoris accenderet, a quo ipse foedae
conversationis inaequalitate differret. Et quia omnipotens
Deus veritatem religionis, et non praetextum quaerebat coram se, et non
coram populo, ephod se ei portare praecepisse perhibuit.
Coram Domino quidem ephod portare est de vitae innocentia solius divinae
bonitatis retributionem quaerere. Aperte autem ista contra
Heli per improperium dicuntur. Ad altare quippe non ascendit
qui sacerdotium illud, quod manifestatae veritatis tempore Synagogae
praefuit, eum qui tanta signorum magnitudine Redemptor humani generis
claruit, subjectis plebibus nequaquam praedicavit. Et
incensum Deo non adolevit, quia in persecutionem ejus populum, et non in
amorem concitavit. Ephod etiam coram Domino portare
contempsit, quia nulla religionis veritate resplenduit. Nam
etsi nonnulla honestatis insignia praeferebat ornatus ille vitae, ex
praetextu fallaciae erat, non ex intentione charitatis. Unde
et hoc ipsum in eis Dominus reprehendit, dicens:
Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia similes estis
sepulcris dealbatis, quae foris videntur hominibus speciosa;
intus autem plena sunt ossibus mortuorum
(
Mt, 23, 27)
. Sed cui tam multa et spiritalia praebuit, minus
contulisse videretur, nisi etiam temporalia exhiberet. Unde
et subditur: Et dedi domui patris tui cuncta de sacrificiis
filiorum Israel. Quasi ei aperta
objectione reputet [ Forte repetat], dicens: In
nullo ei defui; spiritualis honoris potestatisque culmina praebui, et ad
temporales usus terrenae abundantiae copiam ministravi. Sed
qui tam rationabiliter collata dona enumerat, audiamus jam
transgressionis ejus audaciam qua instantia discussionis
exquirat. Nam sequitur:
Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea,
quae praecepi ut offerrentur in templo
(
S1, 2, 29)?
Liber 2, Caput 2
Quare enim non dicit judex, nisi qui instanter
discutit. Et qui calce repulisse victimam Dei et munera
reprehenditur, ei injuriam sine consilio rationis fecisse
judicatur. Notandum vero est quia plurali numero dicit:
Quare calce abjecistis victimam meam, ut non
tantum ad Heli, sed ad filios quod dicitur pertinere
videatur. Fera quippe animalia solent sibi adhaerentia calce
repellere. Quae enim fidelibus victimae aliae fuerunt, quam
Redemptoris sui laudibus insistere, Christum Jesum pro salute mundi in
mortem occubuisse praedicare, et resurgendo humani generis vitam
reparasse? Et quae alia eorum munera erant, nisi pro tantis
sibi collatis beneficiis gratiarum actiones omnipotenti Deo incessanter
offerre? Quae profecto Heli filii calce repulerunt, quia in
repulsione novae praedicationis, non consilium rationis per sacra
eloquia secuti sunt, sed impetum feritatis. Ab irrationabili
namque saevitia ad rationalis consilii intentionem eos Veritas revocare
cupiebat, dicens:
Scrutamini Scripturas, quia vos in ipsis putatis vitam
aeternam habere; et illae testimonium perhibent de
me
(
Jn, 5, 39)
. Unde et hic quoque dicitur: Quae praecepi ut
offerentur in templo. In lege namque,
psalmis, et prophetis scriptum de passione, resurrectione Domini, et
universalis Ecclesiae statu fuerat. Calce ergo Synagogae
praepositi victimam et munera Domini in templo Domini offerri jussa
repulerunt, quia profecto praedicationem sanctae Ecclesiae, non
Scripturae sanctae auctoritate discutere, sed solo feritatis suae impetu
reprobare atque abjicere conati sunt. Nam si praecepta Dei in
sacro eloquio illuminata mente consulerent, sanctos praedicatores, quos
ferociter abjecere, quasi ad se missos divinitus recepissent.
Sed qui Heli filios, id est veteres doctores minoris ordinis, de
irrationabili feritate reprehendit, ipsum etiam patrem de negligentia
arguit, dicens:
Honorasti filios tuos magis quam me
(
S1, 2, 29).
Liber 2, Caput 2
Quasi aperte reprehendens dicat: Illi repulerunt, et tu repulsores
honorasti. Magis quam Deum filios honoravit, quia dum aperta
eorum opera ostensa contemneret, lucra temporalia iisdem
providebat. Unde et subdit:
Ut comederetis primitias omnis sacrificii mei
(
S1, 2, 29).
Liber 2, Caput 3
Et quia, ut quibusdam visum est, pro consecuta vel consequenda victoria
victimae offerri consueverant et munera amicis dari, quid in victimis et
muneribus nisi proficientium adhuc vota et perfectorum devotiones in
omnipotentis Dei laudibus designantur? Qui enim per
occultorum hostium tentamenta proficimus, cum ad eorum conflictum
virtutem praeparamus, profecto victimas in omnipotentis Dei laudibus
tenemus. Sed devictis jam iis quae ingeruntur nobis praeliis,
cum de victoria consecuta omnipotenti Deo gratias agimus, eidem Domino
nimirum victimas immolamus. Qui autem ei familiaris amoris
affectum offerunt, quasi amico munera impendunt. Munera
igitur sunt affectiones charitatis, quibus corda electorum in desiderium
sui conditoris inardescunt. Et quia cum rector terrena
sequitur, plerisque in spirituali conflictu positis, plerisque etiam jam
anhelare incipientibus nocet, calce nimirum Dei victimas et munera
abjicit, quia exemplo suae pravitatis eorumdem utrorumque studia
expellit. Abjiciuntur itaque victimae, quia saepe a rudibus
Christi militibus pugnae spiritualis labor relinquitur, cum principes
Christianae expeditionis in terrenorum blandimentorum requie sequi
corporis otia videntur. Calce abjiciuntur munera, quia
affectiones charitatis a plurimorum jam superna diligentium mente
frigescunt, dum praelatos suos aspiciunt supernam patriam per nulla
amoris desideria quaerere, sed corporis frigore constrictos infimis
delectationibus jacere. Quorum profecto nonnulli sunt, qui
ipsos spiritales honores carnaliter exhibent, et quod meritis debetur,
propinquitati tribuunt. Qui profecto praesumptionis suae
reatum expavescerent, si hoc, quod de Heli sacerdote Dominus queritur,
attente pensarent.
Honorasti
, inquit,
filios tuos, magis quam me, ut comederetis primitias
omnis sacrificii populi mei Israel
(
S1, 2, 29).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et elegi eum ex omnibus tribuous Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad
altare meum: et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me.
Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
Quare calce abjecistis victimammeam et munera mea quae praecepi ut
offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis
primitias omnis sacrificii populi mei Israel? Propterea, ait Dominus Deus
Israel, loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in
conspectu meo, usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum domus patris tui,
(
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30 et
S1, 2, 31) id est dignitatem et robur sacerdotii et summum sacerdotem. Unde et
dicitur:
Ut non sit senex in domo tua,
(
S1, 2, 31) id est, sacerdos magnus.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec
dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris
tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet
ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod
coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et
munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis
honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus
Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus
patris tui ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum.
Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus
diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex
te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem
aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod
venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die
uno morientur ambo
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33 et
S1, 2, 34), etc.
Ecce
, inquit,
dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus
patris tui
(
S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii.
Ut non sit
, inquit,
senex in domo tua
(
S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit.
Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis
Israel
(
S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto
Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur:
Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut
impleretur verbum Domini quod locutus est super domum
Heli.
(
R3, 2, 27)
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut
deficiant oculi tui, et tabescat anima tua
(
S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab
altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in
dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate
privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 2
Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit
Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et
portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit
Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me,
erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui:
ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel
(voir:
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32)
.
Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in
Domino Jesu Christo exstitit adumbrata.
Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut
Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret
quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat.
Nam cum diceret,
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus,
Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui
autem contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt.
Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron.
Nam et illud quod ibi sequitur,
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur.
Quod vero adjungitur:
Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque
ad adventum Christi homines remanserunt.
De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur.
De quibus alius propheta dixit:
Reliquiae salvae fient
(
Rm, 9, 27).
Unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 15).
De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est,
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36).
Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente
primi venerunt et crediderunt.
Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his
quod hic homo Dei locutus est.
Quod vero continuo secutus adjunxit,
Et offert nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit
credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista
testante, ubi canitur:
Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum.
probatum terrae, purgatum septuplum
(
Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille
sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus.
Cui plebi dicit apostolus Petrus:
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9]
.
In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo
dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 52).
Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cur dicitur per virum Dei ad Heli:
Quare abjecisti munera mea, et victimam meam, quam praecepi, ut offerretis in
templo,
(
S1, 2, 29) usque dum dicit:
Qui contemnunt me erunt ignobiles.
(
S1, 2, 30). (Sed cum aliquo discrimine Vulgata sic vertit:
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut
offerrentur
(
S1, 2, 29) etc.)
Liber 1, Caput 1
Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem
nomen
tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta:
Sic enim
scriptum est.
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte
revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omni
Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum,
et
portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel?
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur
in
templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii
Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus
tua, et
domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit
Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium
domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum,
in templo
in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen
non
auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima
tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem
erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur
ambo, et
suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat.
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33,
S1, 2, 34 et
S1, 2, 35)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis