V. 52 :
Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego
dabo, caro mea est pro mundi vita.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Futurum est autem ut quicunque remanserit in domo tua, ut oretur pro eo et
offerat nummum argenteum et tortam panis.
(
S1, 2, 36) Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo genere
etiamhucusque non desunt, qui veniant et convertantur. De quibus dicitur:
Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
(
Rm, 11) De talibus enim reliquiis bene intelligitur quod dicitur:
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo;
(
S1, 2, 36) profecto qui credit in Christum sicut et temporibus apostolorum, et inpraesenti
tempore aliquantum solet impleri, et in fine mundi perfectecomplebitur. Nam
etsi pauci, tamen aliqui, quotidie ex Judaeorum non tantum ex plebe sed exsacerdotali
stirpe ad Ecclesiam confugiunt.
Et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet.
(
Rm, 11) Quicunque autem ex his salvandus est, ipse enim qui remansurus esse dicitur,
indomo pereunte sacerdotis Heli necesse est ad Ecclesiam confugiat, et offerat pro
sesacerdoti Christiano nummum confessionis Dei devote quae in symbolo continetur:
brevemquidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem
verbi coelestis, sicut splendorem sapientiaespiritualis auro saepe
designari. Offerat et panem sacrificii salutaris abjectis carnibus legalium
victimarum, dicatque:
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem,
(
S1, 2, 36) id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram. Cui Petrus
ait:
Vos enim genus electum, regale sacerdotium.
(
1P, 2) Quod autem addit,
ut comedam buccellam panis,
(
S1, 2, 36) etiam ipsum sacrificiigenus eleganter expressit. De quo dicit
sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
(
Jn, 6, 52) [mauvais référencement: Jn, 6] Quia enim dixerat superius dedisse cibos domui Aaron de victimis
VeterisTestamenti, qui fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit postulandum ad
comedendumbuccellam panis, quod est de Novo Testamento sacrificium
Christianorum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
(
S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram.
Cui Petrus ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium.
(
1P, 2) Quia autem addit:
Ut comedam buccellam panis
(
S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit. De
quo dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
(
Jn, 6, 52) [mauvais référencement: Jn, 6] Quia enim dixerat superius dedisse se cibos domui Aaron de
victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic
dixit postulandam ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo
Testamento sacrificium Christianorum ut pabulum fidelium animarum.
Sequitur:
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 2
Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit
Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et
portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit
Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me,
erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui:
ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel
(voir:
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32)
.
Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in
Domino Jesu Christo exstitit adumbrata.
Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut
Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret
quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat.
Nam cum diceret,
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus,
Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui
autem contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt.
Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron.
Nam et illud quod ibi sequitur,
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur.
Quod vero adjungitur:
Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque
ad adventum Christi homines remanserunt.
De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur.
De quibus alius propheta dixit:
Reliquiae salvae fient
(
Rm, 9, 27).
Unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 15).
De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est,
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36).
Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente
primi venerunt et crediderunt.
Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his
quod hic homo Dei locutus est.
Quod vero continuo secutus adjunxit,
Et offert nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit
credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista
testante, ubi canitur:
Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum.
probatum terrae, purgatum septuplum
(
Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille
sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus.
Cui plebi dicit apostolus Petrus:
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9]
.
In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo
dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 52).
Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.
(
S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait :
quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam
retineamus.
(
He, 3, 6) Et haec domus
ambulabit coram Christo ejus,
(
S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius
dixerat de domo Aaron :
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo,
usque in sempiternum.
(
S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum
est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus
ergo ejus
coram illo ambulabit. Potest et
ambulabit
(
S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi
hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata
sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet,
cum
legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi
de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum
ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino
servierit, de qua scriptum est :
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7]
Et paulo post
abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro
eo,
(
S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum
Jesu
Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa
domo Heli
hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio
virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit,
et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo?
(
S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi
voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo si de
illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit,
reliquiae salvae fient,
(
Rm, 9, 27,
Es, 10, 21 et
Es, 10, 22) unde et Apostolus:
Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est,
qui remanserit in domo tua
(
S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi
crediderunt
(voir:
Ac, 2, 41)
. Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic
iste
homo Dei continuo secutus adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam
partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(
S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris
confessio
(
Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni
solet: Psalmista testante, ubi canitur:
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum
septuplum.
(
Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit?
dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(
S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos
est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus
:
Plebs sancta, regale sacerdotium.
(
1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum
sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse:
(Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita.
(
Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron
(voir:
He, 5, 6 et
He, 7, 11)
, sed secundum ordinem Melchisedech.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis