Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 39 : Haec est autem voluntas eius qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 15) Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam fecisset malum in oculis Domini parcendo, et non interficiendo Amalech, ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle adquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis rex. ( S1, 15, 22 et S1, 15, 23) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat: quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle adquiescere, sola est, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur; hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias ( Pr, 21, 28): vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio veritas dicit: Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. ( Jn, 6, 37, Jn, 6, 38 et Jn, 6, 39) Quid enim? si suam faceret, eos, qui ad eum veniunt, repulisset? Quis autem nesciat, quod voluntas filii a patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exiit, secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam, sed patris voluntatem facit, eos, qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia dum exemplo suae obedientiae nos subjicit, viam nobis egressionis claudit.