Evangelium secundum Ioannem

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 1 : Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 6
    • Et tenuit , inquit, eam, quoniam calcitrabant boves. ( S2, 6, 6) Boves quippe calcitrare est praedicatores Evangelii liberius circa fidem agere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata, neomenias, circumcisionem, victimasque spiritualiter interpretari. Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea docebant fratres: quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. ( Ac, 15) Et de quibus Jacobus ad Paulum: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt, et omnes hi aemulatores sunt legis. ( Ac, 21) Ob causam ergo sacerdotis occisi, David noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David, sed divertit eam in domum Obededom Gethaei: quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius audita et non suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad gentes imbuendas sunt missi. Unde et locus areae Nachon, quae gentium fidem, domum gratiae, praeparatam demonstrat, percussio Oza nuncupatur: videlicet, quia illorum delicto salus contigit gentibus. ( Rm, 11) Obededom namque, qui interpretatur serviens homo, homo est utique de quo Dominus ad Patrem. Constitues, inquit, me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi: ( Ps, 17, 44 et Ps, 17, 45) [mauvais référencement: Ps, 17] ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem promittens, ait: Eripies me de contradictionibus populi . ( Ps, 17, 44) [mauvais référencement: Ps, 17] Nomen quoque urbis congruit. Geth enim interpretatur torcular: significans crucem, in qua vitis vera ( Jn, 15, 1) [mauvais référencement: Jn, 15] calcari et exprimi dignata est; a qua cunctus gentium populus merito Gethaeus appellari potest, cum dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, ( Ga, 6) Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses, quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios (voir: Lc, 1) .