Evangelium Secundum Lucam

Caput 1

v. 1 :Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:

v. 2 :sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:

v. 3 :visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

v. 4 :ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

v. 5 :Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

v. 6 :Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela.

v. 7 :Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

v. 8 :Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,

v. 9 :secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:

v. 10 :et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.

v. 11 :Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

v. 12 :Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

v. 13 :Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem:

v. 14 :et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:

v. 15 :erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:

v. 16 :et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:

v. 17 :et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.

v. 18 :Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

v. 19 :Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.

v. 20 :Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

v. 21 :Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

v. 22 :Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.

v. 23 :Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam:

v. 24 :post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens:

v. 25 :Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.

v. 26 :In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,

v. 27 :ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David: et nomen virginis Maria.

v. 28 :Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.

v. 29 :Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio.

v. 30 :Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.

v. 31 :Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum:

v. 32 :hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum,

v. 33 :et regni eius non erit finis.

v. 34 :Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?

v. 35 :Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

v. 36 :Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis:

v. 37 :quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.

v. 38 :Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.

v. 39 :Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda:

v. 40 :et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.

v. 41 :Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:

v. 42 :et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

v. 43 :Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?

v. 44 :Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.

v. 45 :Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.

v. 46 :Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:

v. 47 :et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

v. 48 :Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

v. 49 :quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius,

v. 50 :et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.

v. 51 :Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

v. 52 :Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

v. 53 :Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

v. 54 :Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae:

v. 55 :sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula.

v. 56 :Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.

v. 57 :Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

v. 58 :Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.

v. 59 :Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.

v. 60 :Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.

v. 61 :Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

v. 62 :Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum.

v. 63 :Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi.

v. 64 :Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.

v. 65 :Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec:

v. 66 :et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.

v. 67 :Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:

v. 68 :Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:

v. 69 :et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,

v. 70 :sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius:

v. 71 :salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:

v. 72 :ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:

v. 73 :iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis

v. 74 :ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

v. 75 :in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

v. 76 :Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

v. 77 :ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum

v. 78 :per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

v. 79 :illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

v. 80 :Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.