Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 24 : post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens:

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 5
    • Sed notandum est quia Samuel ante se Saul in Galgala descendere praecipit, sine se autem eum offerre oblationem et victimas noluit. Nam dixit: Ego quidem descendam ad te ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas. Septem diebus exspectabis me, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. ( S1, 10, 8) Quid est hoc nisi quia ipsa bona nostra et ignorare sapienter, et scire aliquando utiliter debemus? Ignoranda quidem sunt, ne infirmis nobis elationem praebeant: sed a perfectioribus scienda sunt, ut per devotionem crescant. Unde et bene in Evangelio de Elisabeth praegnante dicitur: Et occultabat se mensibus quinque. ( Lc, 1, 24) Qui enim spirituales ac fortes esse nequeunt adhuc, per quinarium numerum designantur. Quae autem noviter concipit, quinque se mensibus celat: quia per sensus corporis bona agit: sed quia spiritualis ac fortis in hoc bono opere nondum est, ea quae agit sapienter abscondit. Ille ergo victimas Deo, ille oblationem offert, qui septem diebus exspectans venientem prophetam recipit: quia tunc Deo dignum est quod impendit, cum impendens justus est virtute obedientiae, et divinae immensitatis consideratione timoratus; cum se aliud esse non credit, nisi quod majorum probatione cognoscit. Quasi enim, praesente propheta, offerimus, quando illa solummodo opera nostra digna esse divina susceptione credimus, quae sanctorum praedicatorum judicio comprobantur. Et quia coram propheta immolare dicitur, hoc profecto signat: quia operibus [Forte in operibus ] nostris sapientibus atque spiritualibus viris credere debemus. Quia item septem diebus exspectat Saul, praedicator sanctae Ecclesiae virtutem subjecti disponere sapienter debet, ut coram eo bona ejus non laudet nisi quando laudis suae contemnere favorem potest. Unde et eadem oblatio et victimae Deo offerri a Saul praedicuntur, et non sibi. Deo quippe victimas offert, qui de virtute quam habet inaniter non extollitur, sed omne quod perficit gratiae tribuit conditoris. Hoc etiam, quia doctorum magisterio discimus, bene Samuel sermonem concludens, ait: Et ostendam tibi quae facias. ( S1, 10, 8) Exspectanti quidem quae faciat, indicat: quando is, qui perfecte obedire cognoscitur, qualiter imperare aliis debeat, edocetur. Sed istud Saul adhuc non exhibetur, sed promittitur. Non enim mittitur ad immolandum, sed ad exspectandum. Et quia sanctorum collocutione proficimus, apte illatum est. Itaque, cum avertisset humerum suum, ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud. ( S1, 10, 9)