Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 17 : et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Cis, qui durus dicitur, non solum electos ejus, sed ipsum etiam Redemptorem significat. Nemo enim sibi eo durior exstitit. Hujus namque duritiae asperitatem propheta insinuans, ait: Vere languores nostres ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ( Es, 53, 4) . Mori enim mortalibus non est pati, passibiles damnatae naturae. Ille ergo sibi durus vehementer exstitit, qui in se unde pateretur, non habuit: sed ut nos patiendo liberaret, in quo sibi durus esset, et pati posset dignanter assumpsit. Asinae Cis sunt animae peccatrices (voir: S1, 10) . Quia etiam in fide Redemptoris regeneratae sunt, durae esse dicuntur: perditae autem asinae, quia per immunditiam ab ejus sunt servitio separatae. Hinc est enim, quod ad passionem tendens, absolutae asinae, et pullo insedit (voir: Mt, 21, 7) ; ut patenter ostenderet, quia ad hoc pati venerat, ut peccatoribus subveniret. Pereuntes namque asinas se quaerere fatebatur, cum dicebat: Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat ( Lc, 19, 10) . Has asinas et per semetipsum quaesivit, et adhuc praedicatores ad quaerendum mittit. Dicit ergo Cis filio suo, ut asinas quaerat, quando electorum cordibus spirituali inspiratione Redemptor imperat, ut in praedicationis ministerium pergant. In praedicationis autem officio pergentes, quia solum spiritalem sensum secum debent ducere, unum de pueris tollere jubentur. Unum namque puerum tollit, qui dum ad praebendum aliis formam vivendi pergit, in omne quod agit spiritualis est. Unum namque de pueris tulit, de quo praedictum est: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae ( Lc, 1, 17) . Unum puerum secum tulerat, qui ait: Non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est ( 1Co, 2, 12) . Hinc iterum dicit: Nos sensum Christi habemus ( 1Co, 2, 16) . Hinc per Ezechielem de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur ( Ez, 1, 12). Quaerens ergo asinas, unum de pueris tollit: quando is, qui noviter animarum lucra quaerere incipit, quae agere putat, omnia spiritaliter agere disponit. Invenire autem asinas, est peccatores in luce sanctitatis conversos aspicere. Nam velut perditae asinae non inveniuntur, quando in peccatorum tenebris, reproba corda se obruunt.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi. ( R3, 6, 5) Continuo subjunctum est, Et fecit latera in circuitu, ( R3, 6, 5) in quibus nimirum lateribus intelligimus divina esse praesidia designata, quaenos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superiora nitentes,quotidie ne deficiamus adjuvant. Bene autem hoc supremum tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum essememoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinaepraesentiae claritas adimplet,ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihil gustus, nihil tactusdulce habeat, nisi diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde, tota anima, totavirtute diligere et proximum tanquam nosmetipsos (voir: Mt, 21 et Dt, 6) . Et operuit domum lignis cedrinis. ( R3, 6, 10)Supremum ipsum domus tectum dicitur, id est, tabulatum illud, quod supremistrabibus superpositum erat. Non enim habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erataequale quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus facere morisest. Idipsum autem hoc tabulatum, quo operta est domus, quod et laquearia designat, idest, eximios quosquein resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate, ad ipsumvirtutis apicem pervenientes: de quorum uno dicitur: Inter natos mulierum, non surrexit major Joanne Baptista; ( Mt, 11, 11) [mauvais référencement: Mt, 11] cujus hic compar est magnitudinis si scire vis, audi quid Patri ipsius angelusait: Et ipse praecedet ante Dominum, in spiritu et virtute Eliae. ( Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 6
    • Et operuit domum lignis cedrinis. ( R3, 6, 10) Hic supremum ipsum domus tectum dicit, id est, tabulatum illud quod supremis trabibus superpositum erat. Non enim habebat tem plumculmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sed erat aequale, quomodo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibus facere moris est. Id ipsum autem hoc tabulatum, quo operta est domus, laquearia designat, id est, eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et singulari sanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes. De quorum una voce dicitur: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista. ( Mt, 11, 11) [mauvais référencement: Mt, 11] Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid Patri ipsius angelus ait: Et ipse praecedet ante Dominum in Spiritu et virtute Eliae. ( Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1]

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 12
    • Et aedificavit domum, et consummavit eam, texitque domum laquearibus cedrinis ( R3, 6, 9). Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferioriparte trabibus affiguntur clavis. Et quia ter geminae altitudinis domus Domini facta erat, terna nimirumhabebat laquearia: prima videlicet post triginta cubitos a pavimento, secundapost cubitos sexaginta contra summitatem porticorum, tertia post cubitos centumviginti in summitate totius domus. Quid autem aptius per laquearia, quam sublimiores quosque in sancta Ecclesiajustos significari credamus, quorum opus et doctrina cunctis in exemploproposita quasi longius in alto praeeminet, quique suis intercessionibus etexhortationibus animos infirmorum, ne in tentationibus deficiant,protegunt. Quae nimirum laquearia, recte cedrina esse describuntur. Cedrus namque arbor est, imputribilis omnino naturae, odoris jucundi,aspectus nitidi, serpentes accenso nidore fugans ac perimens; quae perfectisquibusque conveniunt, quorum insuperabilis est patientia, fama virtutum eximia,prae cunctis gratissima bonis, auctoritas ad revincendos confutandosque eos quiveritati resistunt, constantissima, qui et in hac vita et in futura singulariprae caeteris sanctis eminentia fulgent. Et aedificavit tabulatum super omnem domum, quinque cubitorum altitudinis ( R3, 6, 10). Hoc est enim quod in Deuteronomio praecipit Moyses fieri in omni domo, quamquisque aedificaret: Cum aedificaveris , inquiens, domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente ( Dt, 22, 8); hoc enim tabulatum in supremo domus tecto per circuitum, in extremo murorum, vicecancellorum erat erectum, ne quis ad superiora conscendens, dum ad terminumtecti perveniret, incaute progrediendo dilaberetur ad ima. Quod esse passus rex Ozias in sequentibus invenitur, qui per cancellos coenaculi decidens, lethiferum incidit in languorem. Quibus tabulatis seu muris vel cancellis, cum ad tutelam viae ponuntur,vulgus luricularum nomen indidit. Haec autem tabulata sive luriculae supra sunt latera vocata. Ubi cum dictum est, Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi ( R3, 6, 5); continuosubjunctum est, Et fecit latera in circuitu ( R3, 6, 5). In quibus nimirum lateribus intelleximus divina esse praesidia designata,quae nos in hoc adhuc saeculo laborantes, ac pro captu nostro ad superioranitentes, quotidie ne deficiamus adjuvant; ad cujus formam sensus etiam hunclocum intelligere debemus, sed ea distinctione, quod in hac vita inter crebravel hostis impacata tentamenta, vel nostrae fragilitatis obstacula, crebro,immo continuo supernae pietatis munere, ne corruamus defendimur. In illa vero vita, quam supremum templi tectum, ut supra docuimus, insinuat,tanta Dei praesentis gratia munimur, ut nec velimus ultra peccare, necpossimus, neque ullo mortis sive doloris, sive tentantis adversarii metuafficiamur. De praesentibus Domini auxiliis quasi de lateribus tabulatorum, dicit ipseDominus loquens de populo suo: Invocabit me, et ego exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum ( Ps, 90, 15). De futura autem ejus gratia, qua superna illa civitas illustratur, diciteidem civitati propheta, Lauda, Hierusalem, Dominum, lauda Deum tuum Sion; quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te; qui posuit fines tuos pacem ( Ps, 147, 1, Ps, 147, 2 et Ps, 147, 3). Bene autem hoc tabulatum in tecto domus Domini quinque cubitis altum esse memoratur, quia nimirum ita nos in illa patria divinae praesentia claritatis adimplet, ut nihil aliud visus noster, nihil auditus, nihil olfactus, nihilgustus, nihil factus dulce habeat, nisi, Diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde, tota anima, tota virtute et proximum tamquam nos ipsos (voir: Dt, 6) . Et operuit domum lignis cedrinis ( R3, 6, 10). Supremum enim totius structurae domus tegumentum designat, hoc est, tabulatumquod illis trabibus desuper appositum erat, quibus suprema, quae praediximus,laquearia subter erant affixa. Non autem habebat templum culmen in superioribus, sicut nec tabernaculum, sederat aequale, quo modo omnibus in Palaestina et Aegypto domus aedificantibusfacere moris est, quia ad sedendum videlicet vel deambulandum aptaconstruuntur. Unde dicit in Evangelio Dominus: Et quod in aure audistis, praedicabitur in tectis ( Lc, 12, 3). Talis namque locus aptissimus erat, de quo verbum praedicator velassistentibus sibi, vel inferius positis auditoribus proferat. De quo et in Proverbiis Salomon: Melius est , inquit, habitare in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo communi ( Pv, 21, 9 et Pv, 25, 24):quod enim Latine tectum, Graece dicitur doma. Sed et porticus ipsae circa templum trina habebant laquearia, prima postcubitos a terra viginti, secunda post quadraginta, tertia post sexaginta: planaenim et ipsorum facta erant tecta. Erant autem porticus triginta inferius, triginta in medio, triginta desuper,non muris ab invicem, sed tabulatis discretae, ita ut singulae earum quae erantnumero nonaginta, quinos cubitos in latitudine et longitudine, vicenos autem inaltitudine haberent. De quibus videlicet porticibus frequens in libro Dierum mentio fit; sed quosint ordine dispositae, plenius explicat Josephus. Id ipsum autem hoc tabulatum quo operta est domus, quod et laquearia,designat eximios quosque in resurrectionis gloria viros, et singularisanctitate ad ipsum virtutis apicem pervenientes. De quorum uno dicitur, Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista ( Mt, 11, 11). Cujus si comparem magnitudinis scire vis, audi quid patri ipsius angelus ait, Et ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute Eliae ( Lc, 1, 17). Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus ( R3, 6, 15). Quid est quod domus cedro erat vestita? Nam forinsecus tanto nitore lapisipse, de quo facta erat, fulgebat, ac si calculo esset candido tecta. Juxta sensus vero mysticos, parietes sunt templi, populi fideles, ex quibussancta universalis Ecclesia consistit, quorum dilatationem per orbem latitudodesignat parietum, spem vero et intentionem omnem ad coelestia erectam,altitudo. Vel certe altitudo parietis, quae ex ordinibus lapidum super invicem positis constat, praesentis statum signat Ecclesiae, ubi electi super fundamentum Christi omnes aedificati, sibi invicem in ordine per temporum curricula succedunt, seseque invicem portantes, legem Christi, quae est charitas, adimplent; dum enim hi qui nunc praecedentibus erudiuntur magistris, rursum ipsi alios erudiunt, quasi super se invicem positis ordinibus quinque lapidum vivorum in domo Dei, sic ab aliis fixa constantia portantur, ut ad portandos alios et ipsi sufficiant, usque ad ultimos, qui in fine mundi nascituri sunt,justos, qui quasi in summo Dei domus cacumine locati docentur, et portantur abaliis, sed quos doceant, quorumve fragilitatem tolerent ipsi non habent; qui videlicet parietes intrinsecus tabulatis cedrinis operiuntur, cum cordafidelium amore virtutum redundant: sicut enim cedri natura perfectos homines,ut supra docuimus, typice denuntiat, ita etiam locis opportunis celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem perfectionem venitur, non immerito designat. Teguntur autem omnia lignis a pavimento domus usque ad summitatem parietum,et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque adperfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis bonisinsudare non desistunt operibus, cum a primis justis usque ad ultimos inconsummatione saeculi omnes virtutibus student, quorum merito jure valeant protestari, quia Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. Et texit pavimentum tabulatis abiegnis ( R3, 6, 15). Hoc quo modo factum sit, plenius in libro Paralipomenon explicat, ubiscriptum est: Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore stratum decore multo ( Ch2, 3, 6). Unde patet quod tabulas abiegnas quibus pavimentum tegeret, nequaquam interra posuit, sed primo illud marmore protexuit, ac deinde tabulas superposuit,ac tertium his duobus auro vestitum superaddidit, ut in sequentibuslegitur. Sicut autem altitudo parietis in altum exsurgens, atque usque ad laqueariaperveniens, profectus virtutum, quibus electi ad regnum coeleste perveniunt,vel certe ipsos electos choros sibimet per tempora variantia succedentessignificat, ita aequalitas pavimenti concordem eorumdem humilitatem, qua intemporali adhuc vita positi socialiter invicem charitate dictante conversantur,non immerito demonstrat. Quod videlicet pavimentum pretiosissimo erat marmore stratum decore multo ( Ch2, 3, 6), idemque marmor mox tabulis tectum abiegnis, quia nimirum vitajustorum primo fidei firmitate praemunienda in corde, ac deinde virtutumspiritalium latitudine est adornanda in opere; alioquin quid utilitatis habetdecor marmoris pretiosissimi lignorum tabulis obtectus, si non mysticum aliquidtacite signabat, ac bonorum amplitudinem operum fortitudine fidei intemerataesuffulciendam esse docebat? Abies vero propter altitudinem sui et roburdurabile mentem electorum infima quaeque desideria spernentem, et coelestisemper contemplationi intentam, virtute quoque patientiae singulariterexcellentem, non incongrue demonstrat. Auri autem laminae quae marmori ac tabulis sunt abiegnis superpositae, ipsaest latitudo charitatis de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta:quae sicut aurum aliis pretiosius est metallis, ita caeteris eximior virtutibusin templo Dei singulari luce refulget. Unde bene Apostolus cum plurima virtutum bona, quae humilibus essent cordeservanda, quasi pavimenti ornatus enumeraret, dicens, Induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut Christus donavit vobis, ita et vos facite ( Col, 3, 12 et Col, 3, 13); repente velut desuperaddendo aureo velamine adjunxit, Super omnia autem charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis ( Col, 3, 14).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Tres autem menses, quibus ibidem arca demoratur, fides, spes et charitas est. Sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes suis quaeque passibus ad perfectionem perveniunt. Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant. Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus, Enoch et Elia praedicantibus, convertet corda patrum in filios ( Lc, 1, 17) [mauvais référencement: Lc, 1, 5] .