Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 7 : Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Cis, qui durus dicitur, non solum electos ejus, sed ipsum etiam Redemptorem significat. Nemo enim sibi eo durior exstitit. Hujus namque duritiae asperitatem propheta insinuans, ait: Vere languores nostres ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ( Es, 53, 4) . Mori enim mortalibus non est pati, passibiles damnatae naturae. Ille ergo sibi durus vehementer exstitit, qui in se unde pateretur, non habuit: sed ut nos patiendo liberaret, in quo sibi durus esset, et pati posset dignanter assumpsit. Asinae Cis sunt animae peccatrices (voir: S1, 10) . Quia etiam in fide Redemptoris regeneratae sunt, durae esse dicuntur: perditae autem asinae, quia per immunditiam ab ejus sunt servitio separatae. Hinc est enim, quod ad passionem tendens, absolutae asinae, et pullo insedit (voir: Mt, 21, 7) ; ut patenter ostenderet, quia ad hoc pati venerat, ut peccatoribus subveniret. Pereuntes namque asinas se quaerere fatebatur, cum dicebat: Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat ( Lc, 19, 10) . Has asinas et per semetipsum quaesivit, et adhuc praedicatores ad quaerendum mittit. Dicit ergo Cis filio suo, ut asinas quaerat, quando electorum cordibus spirituali inspiratione Redemptor imperat, ut in praedicationis ministerium pergant. In praedicationis autem officio pergentes, quia solum spiritalem sensum secum debent ducere, unum de pueris tollere jubentur. Unum namque puerum tollit, qui dum ad praebendum aliis formam vivendi pergit, in omne quod agit spiritualis est. Unum namque de pueris tulit, de quo praedictum est: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae ( Lc, 1, 17) . Unum puerum secum tulerat, qui ait: Non habemus spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est ( 1Co, 2, 12) . Hinc iterum dicit: Nos sensum Christi habemus ( 1Co, 2, 16) . Hinc per Ezechielem de sanctis animalibus dicitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur ( Ez, 1, 12). Quaerens ergo asinas, unum de pueris tollit: quando is, qui noviter animarum lucra quaerere incipit, quae agere putat, omnia spiritaliter agere disponit. Invenire autem asinas, est peccatores in luce sanctitatis conversos aspicere. Nam velut perditae asinae non inveniuntur, quando in peccatorum tenebris, reproba corda se obruunt.