Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 41 : Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • Hoc etiam nomen superius ostendimus, quia ab Hebraea lingua in nostram, Dei fervor, verteretur. Quod profecto nomen viri bene congruit ordini spiritalis expositionis. Qui enim vir unus dicitur, necesse est ut ex Dei fervore censeatur. Quis enim aut temporalia despicere, aut amare coelestia sine divina gratia possit? Necesse quippe est ut hunc gratia divina praeveniat, quatenus, Spiritus sancti igne succensus, quanto ardentius summa diligit, tanto fortius ima contemnat. Cui etiam in genealogiae ordine quatuor patrum nomina perscribuntur, quia in fide Redemptoris eorum praedicatione genitus est qui in eumdem humani generis Redemptorem per quatuor Evangelistarum scripta de omni mundi parte credidere. Qui etiam Ephrathaeus dicitur. De monte Ephraim et Ephrathaeus est qui in fertili terra sterilis non est. Nam plerique intra sanctam Ecclesiam nomine censentur fidei, cujus nullos proferunt fructus actionis. Qui nimirum dum de Ecclesia prodeunt, velut de monte fructifero esse sentiuntur; sed quia ipsi bonorum operum non habent fructum, non sunt Ephrathaei. De monte ergo Ephraim est, et Ephrathaeus non est, qui fidem catholicam in Ecclesia dedicit, sed opera digna fidei non impendit. Talibus profecto veritas in Evangelio comminatur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus ( Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21, 34]. Hinc sub ficulneae specie, colono sanctae Ecclesiae repulsionem infructuosae animae imperans, ait: Succide eam, ut quid terram occupat ( Lc, 13, 7)? Hinc Joannes Baptista comminans, ait: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur ( Mt, 3, 10 et Lc, 3, 9). De monte quoque Ephraim eos esse ostenderat, sed non Ephrathaeos, de quibus Veritas in Evangelio per parabolam dicit: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ( Mt, 21, 41). Vir ergo de monte Ephraim, dicitur Ephrathaeus, quia quicunque intra sanctam Ecclesiam fidem catholicam tenemus, dum per ardorem affectionis terrena abjicimus, coelestia amamus, oportet et ut a terrenis quae despicimus per boni operis laborem separemur, et ad ea quae diligimus coelestia praeparemur. Esse ergo in Ecclesia, et opera bona non facere, quia ad acquirendae aeternae salutis bonum non prodest, vir qui de monte Ephraim asseritur, etiam Ephrathaeus fuisse memoratur.