Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 10 : Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • Hoc etiam nomen superius ostendimus, quia ab Hebraea lingua in nostram, Dei fervor, verteretur. Quod profecto nomen viri bene congruit ordini spiritalis expositionis. Qui enim vir unus dicitur, necesse est ut ex Dei fervore censeatur. Quis enim aut temporalia despicere, aut amare coelestia sine divina gratia possit? Necesse quippe est ut hunc gratia divina praeveniat, quatenus, Spiritus sancti igne succensus, quanto ardentius summa diligit, tanto fortius ima contemnat. Cui etiam in genealogiae ordine quatuor patrum nomina perscribuntur, quia in fide Redemptoris eorum praedicatione genitus est qui in eumdem humani generis Redemptorem per quatuor Evangelistarum scripta de omni mundi parte credidere. Qui etiam Ephrathaeus dicitur. De monte Ephraim et Ephrathaeus est qui in fertili terra sterilis non est. Nam plerique intra sanctam Ecclesiam nomine censentur fidei, cujus nullos proferunt fructus actionis. Qui nimirum dum de Ecclesia prodeunt, velut de monte fructifero esse sentiuntur; sed quia ipsi bonorum operum non habent fructum, non sunt Ephrathaei. De monte ergo Ephraim est, et Ephrathaeus non est, qui fidem catholicam in Ecclesia dedicit, sed opera digna fidei non impendit. Talibus profecto veritas in Evangelio comminatur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus ( Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21, 34]. Hinc sub ficulneae specie, colono sanctae Ecclesiae repulsionem infructuosae animae imperans, ait: Succide eam, ut quid terram occupat ( Lc, 13, 7)? Hinc Joannes Baptista comminans, ait: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur ( Mt, 3, 10 et Lc, 3, 9). De monte quoque Ephraim eos esse ostenderat, sed non Ephrathaeos, de quibus Veritas in Evangelio per parabolam dicit: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ( Mt, 21, 41). Vir ergo de monte Ephraim, dicitur Ephrathaeus, quia quicunque intra sanctam Ecclesiam fidem catholicam tenemus, dum per ardorem affectionis terrena abjicimus, coelestia amamus, oportet et ut a terrenis quae despicimus per boni operis laborem separemur, et ad ea quae diligimus coelestia praeparemur. Esse ergo in Ecclesia, et opera bona non facere, quia ad acquirendae aeternae salutis bonum non prodest, vir qui de monte Ephraim asseritur, etiam Ephrathaeus fuisse memoratur.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, qui non tolluntur manibus: Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum. ( S2, 23, 6 et S2, 23, 7) Quod potest et juxta superiorem sensum de Judaeis et de haereticis, qui velutspinae, de Ecclesia, quae est terra viventium, evulsi, atque aeterno incendio traditi,specialiter intelligi. Potest et generaliterde omnibus reprobis intelligi, juxta quod in Evangeliodicitur: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, ( Mt, 7, 19 et Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3] etc. Et iterum: Filius, inquit, hominis mittet angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. ( Mt, 13, 41 et Mt, 13, 42) [mauvais référencement: Mt, 13] Ille scilicet quasi tangens spinas armabitur ferro et ligno lanceato, quicommunicans peccatis alienis propter duritiam cordis sui, iniquitatum ponderepremitur, et jaculis peccatorum confodietur: cujusque opera aeternis gehennae ignibusdigna ad nihilum redigentur.
  • Liber 4, Caput 6
    • Dixerunt autem filii prophetarum ad Elisaeum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cumservis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamavitque ille, et ait: Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei. Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit ilLuc. Natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud. ( R4, 6, 1, R4, 6, 2, R4, 6, 3, R4, 6, 4, R4, 6, 5, R4, 6, 6 et R4, 6, 7) Haec itaque actio bene Redemptori nostro convenit per significationem. Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundumfluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Elisaeo projectum reversumest: itaetiam cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosasarbores caederet, quia de illa Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est ( Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3], ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, profunda descendit, quodin sepultura depositum, tanquam ad manubrium, spiritu redeunte resurrexit. Aliter: Ferrum in manubrio, donum intellectus in corde est. Ligna vero per hoc caedere, est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eademscientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentiafatuatur. Quam profecto intelligentiam, ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos, ex bonadebeatactione restitui. Unde recte is qui ferrum amiserat, clamabat: Heu, heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam. ( R4, 6, 5) Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia furtive vanaegloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant: et quidquid in se ante districtijudicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur. Qui flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex acceptomunere quae reddere etiam bona debuerunt: qui nimirum tanto se amplius peccatoressentiunt, quanto ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur. Recte ergo qui ferrum perdidit, clamat: « Heu, heu, heu, et hoc ipsum mutuoacceperam. » Ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut perbona operaredderem ex gratia creditoris accepi. Sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. « Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum misit, et ferrum in superficiemattulit. » Quia videlicet Redemptor noster pie nos respiciens, cor peccatorishumiliat, et eam quam amiserat, intelligentiam reformat. Lignum erigit et ferrum in superficiem attulit, quia videlicet Redemptor noster,et scientiam reparat, et cor elatum in cogitatione humiliat. Unde bene in alia translatione dicitur: « Quod confregit lignum atque jactavit, etsic ferrum sustulit. » Lignum namque confringere est cor ab elatione conterere. Lignum ad ima jactare est elevatum cor in cognitione (ut diximus) propriaeinfirmitatis humiliare. Atque illico ferrum ad superficiemredit, quia ad usum exercitationis pristinaeintelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur, vix cum tot difficultatibuscustoditur, curandum valde est, ne otio torpeat, curandum ne incitatione operis vitioelationis evanescat. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt. Sed cum faciunt quae cognoverunt, etsi intelligendo largius congaudent a munerelargitoris, moerentes tamen considerant debitum operis: ut videlicet actionepersolvant, quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quoreddere debeat non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutumtempus reddendi cogitatur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 23
    • Praevaricatores autem, quasi spinae, evellentur universi: quae non tolluntur manibus, et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum, ( S2, 23, 6 et S2, 23, 7) etc. Hinc in Evangelio scriptum est: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. ( Mt, 3, 10 et Mt, 7, 19) [mauvais référencement: Mt, 3 et Mt, 7] Et item: Filius hominis, inquit, mittet angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. ( Mt, 13, 41 et Mt, 13, 42) [mauvais référencement: Mt, 13] Ille scilicet quasi tangens spinas, armabitur ferro et ligneo lanceato ( S2, 23, 7), qui communicans peccatis alienis propter cordis sui duritiam iniquitatum pondere premitur, et jaculis peccatorum suorum confoditur, ejusque opera aeternis gehennae ignibus digna ad nihilum redigentur.
  • Liber 4, Caput 6
    • Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit, Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna. Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamavitque ille. Et ait: Heu! heu! heu! Domine mi. Et hoc ipsum mutuo acceperam. Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Praescidit ergo lignum, et misit illuc, natavitque ferrum. Et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud ( R4, 6), etc. Haec itaque actio bene Redemptori nostro convenit per significationem. (voir: Isid, sl) Cum igitur securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Eliseo projectum reversum est, ita etiam cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia de illa Joannes dixerat, Ecce securis ad radices arborum posita est ( Mt, 3, 10) [mauvais référencement: Mt, 3], interveniente passione, corpus ipsum deseruit, atque in profunda descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium spiritu redeunte, resurgit. Aliter, ferrum in manubrio donum intellectus in corde est. (voir: Greg, sl) Ligna vero per hoc caedere est, prave agentes increpare, quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui. Unde et recte is qui ferrum amiserat clamabat: Heu! heu! heu! Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5). Habent enim hoc electi proprium, si quando eis in sua scientia furtive vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti Judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequuntur. Qui flentes non solum caute inspiciunt quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona fide debuerant, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quando ex neglectis bonis, quae agere poterant, debitores tenentur. Recte ergo qui ferrum perdit clamat: Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5); ac si dicat: « Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia creditoris accepi. » Sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Eliseus veniens lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit, quia videlicet Redemptor noster, pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et eam, quam amiserat, intelligentiam reformat.

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 21
    • Posthaec refert Scriptura quod, eunte beato Elisaeo cum filiis prophetarum adJordanem fluvium, dum sibi ligna conciderent, ceciderit securis in aquam, etille de cujus manu corruit clamaverit ad beatum Elisaeum: Heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5). Posthaec in loco ubi securis illa ceciderat, beatus Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum ( R4, 6, 6). Dominus Jesus Christus, cujus figuram Elisaeus gestavit, cum per praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem tamquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo Joannes ait: Ecce securis ad radicem arborum posita est ( Mt, 3, 10): interveniente passione corpus ipsum velut manubriumdeseruit, et in inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, advitam tamquam ab manubrium suum spiritu redeunte, surrexit. Sive aliter, Elisaeum typum habuisse Domini Salvatoris frequenter jam supradiximus; sed et in puero illo filio prophetae, cui securis de manu lapsa est,non incongrue Christus intelligitur: securis illa quae cecidit, Adam sive totumgenus humanum significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securim in manu sua, et Dominus ac Salvatornoster humanum genus quod creaverat in manu potentiae suae. Sed quomodo securis illa de manu prophetae in profundum corruit, ita et genushumanum de manu omnipotentis Dei per superbiam se excussit, ceciditque influvium luxuriae, vel omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminumabysso infelici ruina corruerat, sicut scriptum est, Infixus sum in limo profundi ( Ps, 68, 3). Iterum: Deveni in altitudinem maris, et tempestas demersit me ( Ps, 68, 3): fluvius enim ille ubi securis cecidit, significatpraeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem vel luxuriam,saeculi hujus cursum; fluvius enim a fluendo nomen accepit, et quia omnespeccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur, ideo securisilla in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens ergo Elisaeus misit lignum, et natavit ferrum ( R4, 6, 6). Quid est lignum mittere et ferrum in lucem producere, nisi patibulum crucisascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere, et de omniumpeccatorum limo per crucis mysterium liberare? Postquam vero natavit ferrum, misit manum propheta et recepit illud, et reddidit ad utilem usum domini. Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, percrucis lignum ad manum vel potestatem Domini redimus. Item moraliter, ferrum in manubrio donum intelligitur in corde; ligna veroper hoc caedere, est prave agentes increpare, quod nonnumquam dum fluxe agitur,dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aquaperditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur, quam profectointelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona actionedebeat restitui. Unde et recte is qui ferrum amiserat, clamabat, Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5); habent enim hoc electi proprium, siquando in eis sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad corvelociter redeunt, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabileinveniunt, lacrymis insequuntur; qui flentes non solum caute inspiciunt, quaemala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt, quianimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quaeagere poterant debitores tenentur: recte enim qui ferrum perdidit, clamabat, Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5). Ac si dicat, Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bonaopera redderem, ex gratia creditoris acceperam. Et numquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiemattulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos repiciens, cor peccatorishumiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat; lignum mergit, et ferrumlevat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum atque jactavit,et sic ferrum sustulit: lignum namque confringere est cor ab elationeconterere; lignum ad ima jactare, elevatum cor in cognitionem, ut diximus,propriae infirmitatis humiliare; atque illico ferrum in superficiem redit, quiaad usum exercitationis pristinum intelligentiae recurrit. Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot difficultatibuscustoditur, curandum valde est ne otio torpeat, curandum ne incitationes operisvitio elationis evanescant. Sancti namque viri minime exsultant, cum cognoscunt quae faciunt, sed cumfaciunt quae cognoverunt; etsi intelligendo largiores congaudent a munerelargitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actionepersolvant quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accepit, et tempusquo reddere debet non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiamconstitutum tempus reddendi cogitatur. Rex autem Syriae pugnabat contra Israelem; consiliumque iniit cum servis suis dicens: In loco illo et illo ponamus insidias ( R4, 6, 8), et reliqua. Rex Syriae Samariam obsidens, diaboli gestabat typum, qui ante adventumSalvatoris Judaeorum populum sua obsidione concluserat, cujus saevitiae atqueoccultae insidiae, quas humano praetendebat generi veri Elisaei, hoc est,Domini Salvatoris praescientia atque virtute frustratae sunt. Exercitus regis Assyriorum, qui ad capiendum Elisaeum ab ipso missus est,Scribarum et Pharisaeorum habuerunt typum, qui instinctu diaboli adpersequendum Deum instigati sunt, et per virtutem ejusdem Domini et Salvatorisnostri justo judicio obcaecati sunt, et rursum per misericordiam illius paneverbi Dei sunt pasti, et aqua scientiae refecti. Merito movet quo modo potuerunt Syri isti ire in Samariam, si tali erantcaecitate percussi ut omnino nihil viderent. Hac aorasia etiam illi percussi sunt qui quaerebant ostium Loth: hoc enimmodo sua calamitate turbati amentes facti sunt, usque dum irent in Samariam, etulterius prophetam tali modo comprehendere non quaesierunt.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 4, Caput 5
    • « Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens in profundum fluminis mersum est, atque in lignum desuper ab Eliseo projectum reversum est. » Ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia de illo Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est ( Mt, 3, 10), ab eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, et inferni profunda descendit, quod in sepultura depositum, tanquam ad manubrium spiritu redeunte surrexit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Dominus Jesus Christus, cujus figuram Eliseus gestavit, cum per praesentiam corporis sui Judaeorum impietatem, tanquam infructuosam arborem succidere vellet, quia de illo Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est ( Mt, 3, 10). Item interveniente passione, corpus illud velut manubrium deseruit, et in inferni profunda descendit. Quod in sepultura positum, ad vitam, tanquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. Sive aliter: Eliseus namque typum habuisse Domini Salvatoris frequenter supra jam diximus. Sed in puero illo filio prophetae, cujus securis de manu lapsa est, non incongrue Christus Dominus intelligitur: securis illa, quae cecidit, Adam, sive totum genus humanum significasse videtur. Tenebat ergo filius prophetae securem in manu sua: et Dominus ac Salvator noster humanum genus, quod creaverat in manu potentiae suae: sed quomodo securis illa de manu prophetae, et in profundo corruit, ita et genus humanum cum de manu Dei omnipotentis per superbiam se excussit, cecidit in fluvium luxuriae, et omnium peccatorum gurgite se submersit. Securis ergo illa in profundo jacebat, quia genus humanum in omnium criminum abysso, infelici ruina corruerat, sicut scriptum est: Infixus sum in limo profundi ( Ps, 68, 3) [mauvais référencement: Ps, 68, 2]. Iterum Deveni in altitudinem maris, et tempestas dimersit me ( Ps, 68, 3) Fluvius enim ille, ubi securis cecidit, significat praeterfluentem, et fugitivum, et descendentem in voluptatem, vel luxuriosum saeculi hujus cursum: fluvius enim a fluendo nomen accepit. Et quia omnes peccatores transitoriis voluptatibus inhaerentes fluere dicuntur: ideo securis illa in fluminis limo jacebat oppressa. Veniens vero Eliseus, misit lignum, et natavit ferrum. Quid est, lignum mittere, et ferrum in lucem producere? nisi patibulum crucis ascendere, et de profundo inferni humanum genus eripere: ac de omnium peccatorum imo per crucis mysterium liberare. Postquam vero natavit ferrum, misit manum Propheta, et recepit illud, et reddidit ad utilem usum domini sui. Ita et de nobis factum est, qui de manu Domini superbiendo cecideramus, per crucis lignum ad manum vel potestatem Domini reddimur. Item moraliter: Ferrum in manubrio est donum intellectus in corde: lignum vero per hoc caedere, est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui. Unde et recte is, qui ferrum amiserat, clamabat: Heu, heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5): habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subripitur, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti judicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes non solum caute inspiciunt, quae mala commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt: quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis, quae agere poterant, debitores tenentur. Recte ergo, qui ferrum perdidit, clamabat: Heu, heu, heu, et hoc ipsum mutuo acceperam ( R4, 6, 5), ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia creditoris acceperam. At nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Eliseus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attulit: quia videlicet Redemptor noster, pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei qui amiserat, intelligentiam reformat, lignum mergit, et ferrum levat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod infregit lignum, atque jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est, cor elatione conterere. Lignum ad ima jactare, est elevatum cor in cogitatione, ut diximus propriae infirmitatis humiliare, atque illico ferrum in superficiem redit, quia adversum exercitationis pristinum intelligentia recurrit. Igitur quoniam donum intellectus, quod accipitur, vix cum tot difficultatibus custoditur, curandum valde est, ne otio torpeat, curandum ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat: sancti namque viri minime exultant, cum cognoscunt quae faciunt: sed cum faciunt quae cognoverunt: et si intelligendo largiores congaudent munere largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis: ut videlicet actione persolvant, quod eis prorogatum est in cogitatione. Stultus namque est debitor, qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debet, non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur.