V. 12 :
Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit
triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 6
« Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis Israel coram Domino
diversismusicorum generibus. » Quia mox inchoante novae gratiae praeconio, Dominus
adexhibendas Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat, me sequatur.
(
Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
Alii sermonem scientiae: alii dando per spiritum sermonem sapientiae: alii
genera linguarum: alii gratiam curationum,
(
1Co, 12) etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus, progrediente
arca, id est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id est, aream
praeparatam,gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate consecrandam. De qua
Joannes ait:
Et permundabit aream suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]
Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a
Domino percussusoccubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se
munere privat: dumlegem vult Evangelio misceri, utriusque sibi gratiam
tollit.
Liber 3, Caput 6
Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum
Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis
Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.
(
R3, 6, 1) Quod dicitur, inanno quarto, mense Zio, ipse est enim mensis secundus
regisSalomonis super Israel. Ordo sensus est, in anno quarto regis
Salomonis super Israel, mense Zio, ipse estmensis secundus. Mensem autem
secundum Maium dicit: namque Aprilis quo Pascha celebrabaturprincipium mensium, apud
Hebraeos primus erat in mensibus anni. Ex quo manifeste patet, quia mox
peracto pascha, coepit aedificare domum Domino,et consecratus mystica solemnitate
populus, manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio egressionis
ex Aegypto, quando tabernaculum aedificaricoeptum est: ut admoneatur lector, quod
annorum tempus, inter aedificationem utriusquedomus transierit, et huic quoque summae
temporis, sacramentum inesse spiritalecognoscat. Quater namque centeni, et
viceni, quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem Evangelicae
perfectioni apte conveniunt, propter ipsumEvangelistarum numerum: centum viginti,
legali doctrinae, propter annos legislatoristotidem. In quo etiam numero
virorum, gratiam sancti Spiritus primitiva suscepit Ecclesia:patenter ostendens quia
qui lege legitime utuntur, id est qui Christi in ea gratiamcognoscentes amplectuntur,
jure spiritus ejus gratia replentur, quia in charitate ejusamplius
ignescunt. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel
in deserto,Synagogam: per templum vero quod Salomon et filii Israel cum proselytorum
et gentiliumauxilio construxit, Ecclesiam gentium posse designari.
Permansit autem cultus et religiotabernaculi annos quadringentos et octoginta, acsic
ab eo templum aedificari incipit. Quod autem quarto anno regis Salomonis
aedificari coepta est domus Domini, potestad eos referri mystice, quod post expletam
dispensationem Dominicae incarnationis,quae in quatuor Evangelii libris scripta est,
misso de coelis Spiritu sancto,Ecclesiae structura coeperit. Et quod mense
secundo coepta est, potest ad electionem gentium, quae secundo locopost Israel
aedificationem in se sui suscepere Creatoris. Unde et secundus mensis in
lege concessus est ad faciendum Pascha, quia immundisuper animam hominis vel in via
procul positi ad faciendum in primo mense pascha,occurrere nequirent. Ubi
nos apertissime designati sumus, qui immundi super mortem animaenostrae, etprocul
adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum pascha facere, quod in carne etsanguine
agni fiebat. Celebramus autem hodie pascha, secundum quod in corpore et
sanguine Redemptorisnostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est. In
quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro Paralipomenonostenditur,
ubi scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem, in monte Moria, qui
demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan
Jebusaei.
(
Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in visione pacis:
quadilatata per totum orbem Ecclesia in una eademque fide, et veritatis
catholicaesocietate consisTit. Namque in scissura mentium Deus non est: sed
factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
(
Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice
montium.
(
Es, 2) Et ipse de se in Evangelio:
Non potest, inquit, civitas abscondi super montem posita.
(
Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mens montium, qui de terra quidem per originem assumptae
carnisortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac sanctitatem singulari
culminedignitatis transcendit. In quo nimirum monte civitas, sive domus
Domini, constructa est: quia nisi Sion inillo radicem figat,spes et fides nostra nulla
est. Qui recte mons Moria, id est visionis vocatur: quia electos
suos quos adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantes videre etadjuvare dignatur. Qui demonstratus fuerat David patri
ejus. Ostensus namque erat David sicut et caeteris prophetis, venturus in
carneDominus. Bene idem locus area erat Ornan Jebusaei, quia et Ecclesia
areae solet vocabulodesignari, dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mc, 3] Ornan qui interpretatur illuminatus, et erat natione Jebusaeus,natione
quidem gentiles significat. Hos autem eosdem illustrandos a Domino, atque
in filios Ecclesiae commutandosostendit quibus merito dicit Apostolus:
Fuistis aliquando tenebrae,nunc autem lux in Domino.
(
Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem. Et Jebus quidem
interpretatur conculcata, Jerusalem autem pacis visio. In qua
quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est, etiam cum in eaDavid locum
holocausti emeret. Cum vero Salomon in ea templum Domino aedificaret, non
jam Jebus, sed Jerusalemvocata est. Quia nimirum gentilitas quandiu divini
cultus nescia perdurabat, conculcabatur etilludebatur ab immundis spiritibus: ad
simulacra muta prout ducebatur, sequens. Cum vero illam gratiam sui
Conditoris respexit, continuo pacis in se et locuminvenit et nomen.
Liber 4, Caput 20
Reversusque est Josias Hierusalem,
et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum
quod scriptum est in libro foederis hujus,
(
R4, 23, 21) etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon
pythonibus et ariolis,et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo
decimo anno regni suiDomino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos
ut
purgemus primumterram cordis nostri ab omnibus vitiis, et mundemus actus nostros ab
omni inquinamentopeccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimusDeo viventi,
sicque gratumDomino celebremus Pascha, non utique
in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et
veritatis.
(
1Co, 5) Secundum autem allegoriam, Josias iste typum tenet Domini Salvatoris, qui
saluset fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio,
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23] et alibi:
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
(
Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1] Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Hierusalem ab omnibus immunditiis
etabominationibus, qui per Prophetam dixit:
Zelus domus tuae comedit me;
(
Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68] de quo et Joannes ait:
Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam;
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] de quo et Malachias dicit:
Ecce venit, dicit Dominus exercituum: Et quis poterit diem cogitare
adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans,
et quasi herba fullonum, et sedebit conflans, et emundans argentum, et purgabit
filios Levi.
Et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes
sacrificia in justitia.
Et placebit Deo sacrificium Juda et Hierusalem, sicut dies saeculi, et sicut
anni antiqui.
Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris,
et perjuris, et qui calumniabantur mercedem mercenarii et humiliabant viduas et
pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum.
(
Ma, 3) Celebrat ergo Josias noster verum Pascha inoctavo decimo anno regni sui,
quandoin octava aetate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum
perfectionebonorum operum, perducit ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum,
ejectis priusomnibus scandalis de regno ejus: de quo praedictus Propheta ait:
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi,
et omnes facientes impietatem stipula.
Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non
derelinquet eis radicem et germen.
Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis
ejus.
Egrediemini et salietis quasi vituli de armento, et calcabitis impios cum
fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
(
Ma, 4) Et recte dictum est quod
non factum (fuerit) Phase tale a diebus judicum, qui judicaverunt
Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno
regis Josiae in Hierusalem:
(
R4, 23, 22 et
R4, 23, 23) quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte
advitam, de corruptione ad gloriam. Sicque in conspectu Conditoris sui in
coelesti Hierusalem in aeternum gaudebunt,quia videbitur Deus deorum in Sion:
Et civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea.
Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus, et ambulabunt
gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illa,
et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic, et afferent
gloriam et honorem gentium in illam.
Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et
mendacium,nisi qui scripti sunt in libro vitae Agn.
(
Ap, 21) Et nomen civitatis ex illa die Dominus ibidem.
Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitatem
circumstantiae.
(
Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 10]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 6
Congregavit autem rursum omnes electos Israel,
triginta millia ut adduceret arcam Dei, imponentes eam in
plaustrum novum. Postquam autem venerunt ad arcam
Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei, et tenuit eam,
quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam:
et percussit eum super temeritate. Qui mortuus
est ibi juxta arcam Dei,
(
S2, 6, 1,
S2, 6, 6 et
S2, 6, 7) etc.
(voir:
Beda, sl)
In historia beati regis et prophetae David, qui arcam Dei
adduxisse narratur, humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas
vindicata monstratur. Quia et ipse David, qui coram arca
Domini humiliter saltare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua
stirpe nascituri suscipere promeruit; et conjux, quae eamdem humilitatem
despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis
poenas luit. Sacerdos quoque, qui arcam inconsiderata
temeritate tetigit, ausus sui reatum immatura morte purgavit.
Ubi intueri necesse est, quantum delinquat, qui ad corpus
Domini reus accesserit, si devotus ille sacerdos morte mulctatur, qui
arcam illam, Dominici videlicet corporis figuram, minori quam debuit
veneratione corripuit. Verum, juxta allegoriam, David
Christum, arca Ecclesiam significat. Quaesivit autem David
arcam in civitatem suam adducere; sed, causa interveniente contraria, ad
tempus eam alibi divertit, ac sic deinceps, quod multum delectaverat
explevit. Quia Dominus in carne apparens, Evangelium filiis Israel, suae
videlicet genti praedicavit;
sed caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo
gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
(
Rm, 11) Sed ut haec enucleatius pateant, per singula videamus.
Congregavit David omnes electos ex Israel, triginta millia,
quia Dominus Ecclesiam primitivam in Israel instituit: non quidem omnem
Israel, sed electos quosque sibi consocians.
Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae, sed filii
promissionis deputantur in semine.
(
Rm, 9) Qui triginta millia fuisse referuntur, id est, fidei operis et
spei firmitate perfecti. Tria enim propter
confessionem sanctae Trinitatis ad fidem pertinent; Decem
propter Decalogum legis ad opera; Mille propter sui
perfectionem ad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non est, sicut
numerus millenario major nullus est. Etsi enim millia, si triginta, si
etiam mille millia dixeris, non ipsum mille numerando transcendis, sed
vel per se, vel per minores numeros saepius ducendo multiplicas.
Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua
sit. Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per
dilectionem operatur, non alibi quam in coelis retributionem speret.
Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes,
sperantes insinuent. Viri autem Juda, qui erant cum David,
ipsos apostolos et doctores, qui lateri Christi quasi familiarius
adhaerebant, indicent. Quo utroque stipatos exercitu Dominus,
arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et in eorum qui non
crediderunt cordibus inserere gaudet. Imponitur autem arca
plaustro novo, ut Novi Testamenti gratia renovatis in baptismo mentibus
infundatur, vinumque novum novis utribus conservandum mandetur.
Erat quidem prius arca in domo Abinadab, qui erat in Gabaa:
quia eadem quae nunc praedicatur Ecclesiae fides et ante incarnationis
Dominicae tempus florebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt
devotionem secuti. Abinadab enim, qui interpretatur pater meus
spontaneus, et Abraham patrem fidei, et Moysen legislatorem
significat. Qui uterque in Gabaa custodit arcam, quia sublimi
virtutis exempla credentium pectora munit. Unde et Gabaa
collis interpretatur, qui est locus in civitate
Cariathiarim. Elata ergo foris arca, ludebat David et omnis
Israel coram Domino diversis musicorum generibus; quia mox inchoante
novae gratiae praeconio, Dominus ad exhibendas Deo Patri laudes
humilitatis omnes invitat dicens: « Qui mihi ministrat, me sequatur
(voir:
Jn, 12)
; alii dando per Spiritum sermonem sapientiae, alii sermonem
scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam sanationum, » etc.
(voir:
1Co, 12)
Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca,
id est, crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachon, id
est, aream praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate
consecrandam, de qua Joannes ait:
Quia permundabit aream suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ubi sacerdos qui arcam incautius quasi corrigendo tetigit, mox a
Domino percussus occubuit. Quia Judaeorum populus dum
gentibus invidet, salutis se munere privat; dum legem vult Evangelio
miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
Liber 3, Caput 6
Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israel de terra Aegypti in anno quarto,
mense Zio, ipse est mensis secundus regis Salomonis super
Israel: aedificare coepit domum Domino,
(
R3, 6, 1) etc. Quod dicitur,
in anno quarto mense Zio, ipse est mensis secundi regis
Salomonis super Israel,
(
R3, 6, 1) ordo sensus est: in anno quarto regis Salomonis super Israel
mense Zio, ipse est mensis secundus. Mensem autem secundum
Maium dicit. Namque Aprilis, quo Pascha celebratur,
principium mensium apud Hebraeos primus erat in mensibus anni.
Ex quo manifeste claret, quod mox, peracto Pascha, coepit
aedificare domum Domini, et consecratus mystica solemnitate populus,
manus ad mysticum opus misit. Fit autem commemoratio
egressionis ex Aegypto quando tabernaculum aedificari coeptum est, ut
admoneatur lector quot annorum tempus inter aedificationem utriusque
domus transierit; et huic quoque summae temporis sacramentum inesse
spirituale cognoscat. Quater namque centeni et viceni
quadringentos et octoginta faciunt. Quatuor autem evangelicae
perfectioni apte conveniunt, propter ipsum evangelistarum numerum.
Centum doctrinae legali, propter annos legislatoris totidem.
In quo etiam numero virorum, gratiam sancti Spiritus
primitiva suscepit Ecclesia, patenter ostendens quia qui lege legitime
utuntur, id est, qui Christi in ea gratiam cognoscentes amplectuntur,
jure Spiritus ejus gratia replentur, qua in charitate ejus amplius
ignesCant. Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii
Israel in deserto, synagogam: per templum vero quod Salomon et filii
Israel cum proselytorum et gentilium auxilio construxit, Ecclesiam
gentium posse designari. Permansit autem cultus et religio
tabernaculi annos quadringentos et octoginta, ac sic templum aedificari
incepit. Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari
coepta est domus Domini, potest eo referri mystice quod post repletam
dispensationem Dominicae incarnationis, quae in quatuor Evangelii libris
scripta est, misso de coelis Spiritu sancto, Ecclesiae structura coepit.
Et quod mense secundo coepta est, potest ad electionem
gentium referri, quae secundo loco post Israel aedificationem in se sui
suscepere creatoris. Unde et secundus mensis in lege
concessus est ad faciendum Pascha his, qui
immundi super animam, vel in via procul positi,
(
Nb, 9) ad faciendum in primo mense Pascha occurrere nequirent.
Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte
animae nostrae et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum
Pascha facere, quod in carne et sanguine agni fiebat.
Celebramus autem hodie Pascha secundum, quod in corpore et
sanguine Redemptoris nostri, a quo quaesiti et mundati sumus, actum est.
In quo autem loco templum sit aedificatum, manifestius in
libro Paralipomenon ostenditur, ubi scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco
quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.
(
Ch2, 3) Aedificatur ergo domus Domini in Jerusalem, hoc est, in
visione pacis, quia dilatata per totum orbem Ecclesia in una
eademque fide et veritatis catholicae societate consisTit. Namque in
scissura mentium Deus non est; sed
factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in
Sion.
(
Ps, 75, 3) [mauvais référencement: Ps, 75] Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino
Salvatore, de quo Isaias ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium.
(
Mi, 4, 1 et
Es, 2, 2) [mauvais référencement: Ps, 2] Et ipse de se in Evangelio ait:
Non potest, inquit, civitas abscondi super montem
posita.
(
Mt, 5, 14) [mauvais référencement: Mt, 5] Ipse est enim mons montium, qui de terra quidem per originem
assumptae carnis ortus est, sed omnium terrigenarum potentiam ac
sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit. In quo
nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si non in
illo radicem figat, spes et fides nostra nulla est. Qui recte
mons Moria, id est, visionis, vocatur: quia electos suos, quos
ad aeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantes videre et adjuvare dignatur. « Qui demonstratus
fuerat David patri ejus. » Ostensus namque erat David, sicut et caeteris
prophetis venturus in carne Dominus. Bene idem locutus in
area erat Ornan Jebusaei: quia et Ecclesia areae solet vocabulo
designari: dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream
suam.
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3] Ornan, qui interpretatur illuminatus; et erat natione
Jebusaeus: natione quidem gentiles significat; nomine autem eosdem
illustrandos a Domino atque in filios Ecclesiae commutandos ostendit:
quibus merito dicit Apostolus:
Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
(
Ep, 5) Jebus eadem est civitas quae et Jerusalem, et Jebus quidem
interpretatur conculcata; Jerusalem autem visio pacis.
In qua quandiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea
David locum holocausti emeret, cum Salomon in ea templum Domino
aedificaret, non jam Jebus, sed Jerusalem vocata est, quia nimirum
gentilitas quandiu divini cultus nescia perdurabat; conculcabatur et
illudebatur ab immundis spiritibus, ad simulacra muta, prout ducebatur,
sequens. Cum vero illam gratia sui Conditoris respexit,
continuo pacis in se et locum invenit et nomen.
Liber 4, Caput 23
Reversusque est Josias Jerusalem, et praecepit omni
populo, dicens: Facite phase Domino Deo vestro, secundum quod
scriptum est in libro foederis hujus
(
R4, 23, 20 et
R4, 23, 21), etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de
terra, necnon pythonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque
abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase
celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos, ut purgemus primum
terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni
inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo
viventi. Sicque gratum Domino celebramus pascha
non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis
(
1Co, 5). Secundum allegoriam autem Josias iste typum tenet Domini
Salvatoris qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est
de quo Scriptura dicit:
Dominus fortis, Dominus potens in praelio
(
Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]. Et alibi:
Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(
Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1]. Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus
immunditiis et abominationibus, qui per prophetam dixit:
Zelus domus tuae comedit me
(
Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68]. De quo et Joannes ait:
Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam
(
Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]. De quo et Malachias dicit:
Ecce venit, dicit Dominus exercituum, quis poterit
cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum?
Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fulloNum. Et
sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios
Levi. Et colabit eos, quasi aurum, et quasi
argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.
Et placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem,
sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et
accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et
adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem
mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt
peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus
exercituum
(
Ma, 3). Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno
regni sui, quando in octava aetate, generali resurrectione perpetrata,
sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducet ad aeternae
beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de
regno ejus
(voir:
Mt, 13 et
Mt, 20)
. De quo praedictus propheta ait:
Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus, et erunt
omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et
inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum.
Quae non relinquet eis radicem et germen.
Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol
Justitiae. Et sanitas in pennis ejus.
Et egrediemini, et salietis, sicut vituli de
armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta
pedum vestrorum
(
Ma, 4). Et recte dictum est quod non factum fuerit phase tale a diebus
Judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et
regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Jerusalem, quia,
ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad
vitam, de corruptione ad gloriam: sicque in conspectu conditoris sui in
coelesti Jerusalem in aeternum gaudebunt, quia
videbitur Deus deorum in Sion
(
Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83].
Et civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in
ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna
ejus Agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et
reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, et
portae ejus non claudentur per diem. Nox enim non
erit illic. Et afferent gloriam et honorem
gentium in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum,
et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt
in libro vitae Agni
(
Ap, 21).
Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem
(
Ez, 35).
Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in
civitate circumstantiae
(
Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 30].
Auctor incertus
Liber 2, Caput 4
Congregavit autem David omnes electos ex Israel
triginta millia. Surrexit itaque et abiit, et universus populus
qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei super qua
invocatum est nomen Domini exercituum, sedente cherubin super
eam
(
S2, 6, 1 et
S2, 6, 2).
Congregavit David omnes electos ex Israel triginta millia, quia
DominusEcclesiam primitivam ex Israel instituit, non quidem omnem
Israel, sed electosquosque sibi consocians; non enim omnes, qui ex
Israel, ii sunt Israelitae; sed filii promissionis deputantur in semine
(voir:
Rm, 9, 8)
.
Qui triginta millia fuisse referuntur, id est fidei, operis, et
speifirmitate perfecti; tria enim propter confessionem sanctae
Trinitatis ad fidempertinent, decem propter decalogum legis opera, mille
propter sui perfectionemad spem vitae aeternae, qua superius aliquid non
est, sicut numero millenariomajor nullus est; si enim decem millia, si
triginta millia, si etiam millemillia dixeris, non ipsum mille numerando
transcendendo, sed per se vel perminores numeros saepius ducendo
multiplicas.
Tria ergo per decem multiplica, ne fides sine operibus mortua
sit.
Item triginta per mille multiplica, ut fides quae per dilectionem
operatur,non alibi quam in coelis retributionem speret.
Electi igitur ex Israel, populos recte credentes, operantes,
sperantesinsinuant.
Viri autem Juda qui erant cum David, ipsos populos et doctores, qui
lateriChristi quasi familiarius adhaerebant, indicant; quo utroque
stipatus exercitu,Domini arcam adducere, id est, Ecclesiam dilatare, et
in eorum qui noncrediderunt cordibus inserere gaudet.
Imponitur autem arca plaustro novo, ut novi Testamenti gratia renovatis
inbaptismo mentibus infundatur, vinumque novum novis utribus
mandetur.
Erat quidem prius arca in domo Amminadab, qui erat in Gabaa; quia eadem
quaenunc praedicatur Ecclesiae fides, et ante incarnationis Dominicae
tempusflorebat in his qui patriarcharum prophetarumque sunt devotionem
secuti.
Amminadab enim, qui interpretatur Pater meus spontaneus, vel Abraham
patremfidei, vel Moysen legislatorem significat, qui uterque in Gabaa
custodit arcam,quia sublimi virtutis exemplo credentium pectora
munit.
Unde et Gabaa Collis interpretatur, qui est locus in
civitateCariathiarim.
Allata ergo foris arca,
ludebat David et omnis Israel coram Domino
(
S2, 6, 5)diversis musicorum generibus: quia mox inchoante novae gratiae
praeconio,Dominus ad exhibendas Deo patri landes humilitatis omnes
invitat dicens,
Qui mihi ministrat, me sequatur
(
Jn, 12, 26) ; alii dando per Spiritum sermonem scientiae, alii genera
linguarum, alii gratiam curationum, etc.
(voir:
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 9 et
1Co, 12, 10)
.
Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id
est,crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Naor, id
est, areampraeparatam, gentium videlicet Ecclesiam fidei veritate
consecrandam; de quaJoannes ait,
Et permundabit aream suam
(
Mt, 3, 12).
Ibi sacerdos qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a
Dominopercussus, occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet,
salutis semunere privat, dumque legem vult Evangelio miscere, utriusque
sibi gratiamtollit.
Et tenuit
, inquit,
eam, quoniam calcitrabant boves
(
S2, 6, 6).
Boves quippe calcitrare est, praedicatores Evangelii liberius circa
fidemagere, neque secundum consuetudinem legis ingredi, sed sabbata,
neomenias,circumcisionem victimasque spiritaliter interpretari.
Quos velut errantes corrigere tentabant, qui descendentes de Judaea
docebantfratres,
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis
salvi fieri
(
Ac, 15, 1); et de quibus Jacobus ad Paulum,
Vides
,inquit,
frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes
aemulatores sunt legis
(
Ac, 21, 20)? Ob causam igitur sacerdotis occisi,noluit David ad se divertere
arcam Domini in civitatem David, sed divertit eamin domo Obetedom
Gethaei, quia respuentibus verbum Judaeis, ne amplius auditaet non
suscepta praedicatio noceret, apostoli ab eis ablati et ad
gentesimbuendas missi sunt.
Unde et locus areae Naor, quae gentium fidem Domini gratiae
praeparatamdemonstrat; Percussio Oza nuncupatur, videlicet quia illorum
delicto salusgentibus advenit.
Obetedom namque interpretatur Serviens homo; ille est utique de quo
Dominusad Patrem,
Constitues
, inquit,
me in caput gentium, populus quem non cognovi servivit
mihi
(
Ps, 17, 44 et
Ps, 17, 45).
Ubi et Judaeorum abjectionem, quasi Ozae mortem praemittens, ait:
Eripies me de contradictionibus populi
(
Ps, 17, 44).
Nomen quoque urbis congruit, haec enim interpretatur Torcular,
significanscrucem, in qua vitis vera calcari et exprimi dignata est, a
qua cunctus gentiumpopulus merito Gethaeus appellari potest, cum
dicitur:
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu
Christi
(
Ga, 6, 14).
Tres autem menses quibus ibidem arca demoratur, fides, spes, et
charitas est;sicut enim diebus adimpletur mensis, ita singulae virtutes
suis quaequepassibus ad perfectionem veniunt.
Hi menses quousque plenitudo gentium intret, currere non cessant.
Tandem rediens David arcam in civitatem David inducet, quia Dominus,
Enoch etHelia praedicantibus, convertet corda patrum in filios.
Boves et arietes immolans, hoc est, eos qui aream Domini triturant, et
oviumejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque
suaeincarnationis et passionis exemplum eatenus Judaeis non creditum
palammanifestans; hoc enim significat quod et ipse
David accinctus erat ephot lineo
(
S2, 6, 14), quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem
vestispervenit, veritatem humanae carnis inter flagella triumphantis
ostendit.
Verum cunctis exsultantibus, et ad arcae coelestis introitum
hymnosresonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest, quin
etiam perspeculum David humiliatum despicit: quia credentibus in mundi
fine Judaeis,erunt nonnulli qui Christum professione, sed opere
sequantur Antichristum;quibus merito congruit quod eadem Michol, quae ob
figurandam instabilitatemcarnalium, Aqua omnis interpretatur, non uxor
David, sed filia Saul,appellatur, quia qui fide tenus Christo
serviunt, non illius regno coronandi,sed persecutorum ejus, quos imitati
sunt, anathemate sunt damnandi.
Verum si despiciant humilitatem Ecclesiae, condemnantur; nihilominus
arcaDomini suum locum ingreditur, et ponitur in medio tabernaculi, quod
tetenderatei David, id est, fides Ecclesiae praedicatur, proficit,
inseritur cordibusomnium, quos Dominus ad vitam praeordinaverat
aeternam.
Offert David holocausta et pacifica coram Domino
(
S2, 6, 17), fidem devotionemque Ecclesiae commendat Patri Christus, qui est
ad dexteram Dei, qui etiaminterpellat pro nobis, qui in exemplum David
fideles humilesque benedicens,salubris mysteriis pascit alimentis,
partitur singulis collyridam panis unam
(
S2, 6, 19), illius utique qui de coelo descendit et dat vitam mundo.
Et assaturam bubulae carnis unam
(
S2, 6, 19), illius scilicet vituli saginati quipro revertente ad patrem
filio juniore mactatus, et igne passionis assatus estdicens:
Ex aruit velut testa virtus mea
(
Ps, 21, 16).
Et similam frixam oleo
(
S2, 6, 19), carnem videlicet a peccati labe mundissimam,sed ob humanae
salutis uberrimam dilectionem, crucis sartagine tortam.
Et merito una panis collyrida, et una carnis assatura datur, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et
pater omnium
(
Ep, 4, 5 et
Ep, 4, 6).
Aliter haec munera fideles accipiunt, quando unus panis, et unum
corpus multi sumus in Christo, et suae carnis singuli lasciviam
castigantes,ac servituti subjicientes.
Spiritus sancti igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum
oleomisericordiae pinguissimos compassione proximi fervere
faciunt.
At contra filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullus
conceptiseminis fetus datur, quia qui verbum Dei aure tenus percipiunt,
absque bonioperis prole diem perpetuae mortis exspectant.
In hac historia beati regis et prophetae David, qua arcam Dei adduxisse
narratur, moraliter humilitas approbata, superbia damnata, et temeritas
vindicata monstratur, quia et ipse David coram arca Domini humiliter
saltando non erubuit, mox promissionem filii Dei ex sua stirpe nascituri
suscipere promeruit; et conjunx, quae eamdem illius humilitatem
despexit, ejus semine fecundari non merita, perpetuae sterilitatis
poenam luit; intueri enim libetquanta virtutum munera David perceperat,
atque in his omnibus quam forti se humilitate servabat; quem enim non
extolleret ora leonum frangere, ursor umbrachia dissipare, despectis
prioribus fratribus elegi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi,
timendum cunctis uno lapide Goliam exsternere, a rege proposita
exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, promissum tandem
regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla
contradictione possidere
(voir:
Greg, 27 et
Moral, 26)
? Et tamen cum
arcam Dei Hierusalem revocat, quasi oblitus praelatum se hominibus,
admixtus populisante arcam saltat; et quia coram arca saltare, ut
creditur, vulgi mos fuerat,rex se in divino obsequio per saltatum
rotat.
Ecce quem Dominus cunctis singulariter praetulit, sic se sub Domino
etexaequando minis, et abjecta exhibendo contemnit; non potestas regni
ad memoriam ducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere metuit,
non sehonore praelatum caeteris ante ejus arcam, qui honorem dederat,
recognoscit;coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humililate
solidaret, quae coram hominibus gesserat fortia.
Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro, ego David plus saltantem
stupeo quam pugnantem; pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem
coramDomino semetipsum vicit.
Quem Michol Saul filia adhuc ex tumore regii generis insana, cum
humiliatumdespiceret dicens,
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante
ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi nudetur unus de
scurris
(
S2, 6, 20); protinus audivit:
Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum
(
S2, 6, 21); ac paulo post ait:
Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis
in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Ac si aperte dicat: Et vilescere coram hominibus appeto, quia me coram
Deoingenuum per humilitatem quaero.
Sunt vero nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt, quia in
honoribuspositi, nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt; sed
tamen coramhominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc quod de se
interius cogitant,quasi rigida exterius venustate palliantur.
Et sunt nonnulli qui viles videri ab hominibus appetunt, atque omne
quod suntdejectos se exhibendo contemnunt; sed tamen apud se introrsus
quasi ex ipsomerito ostensae vilitatis intumescunt, et tanto magis in
corde elati sunt,quanto amplius in specie elationem premunt: quae
utraque elationis bella, magnaDavid circumspectione deprehendit, mira
virtute superavit: quia enim desemeptiso intus humilia sentiens, honorem
exterius non quaerit, insinuatdicens:
Ludam, et vilior fiam
(
S2, 6, 22).
Et quia per hoc quod vilem se exterius praebuit, nequaquam
interiusintumescit, adjungit:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22).
Ac si dicat: Qualem me exterius despiciens exhibeo, talem me
interiusattendo.
Quid ergo acturi sunt quos doctrina elevat, si David ex carne sua
venturumRedemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et
tamen insemetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat,
dicens:
Eroque humilis in oculis meis
(
S2, 6, 22)? Sacerdos quoque, qui arcaminconsiderata temeritate tetigit,
ausus sui reatum immatura morte purgavit,minores deterioresque
demonstrat, qui intelligere non valent, et despiciunt velfacta vel dicta
meliorum; sed eo ab eis non temere reprehendenda sunt, quoapprehendi
nequaquam veraciter possunt.
Saepe aliquid a majoribus dispensatorie agitur, quod a minoribus
errorputatur; saepe multa a fortibus dicuntur, quae idcirco infirmi
dijudicant, quiaignorant, quod bene bobus calcitrantibus inclinata illa
testamenti arcasignavit, quam Levites, qui casurum credens erigere
voluit, mox sententiammortis excepit.
Quid est namque mens justi, nisi arca testamenti? Quae gestata
bobuscalcitrantibus inclinatur, quia nonnumquam etiam qui bene praeest,
dumsubjectorum populorum confessione concutitur, ad dispensationis
condescensionemex sola dilectione permovetur.
Sed in hoc quod dispensatorie agitur, inclinatio ipsa fortitudinis,
casusputatur imperitis, unde et nonnulli subditi contra hanc manum
reprehensionismittunt; sed ad vitia ipsa sua temeritate deficiunt.
Levites ergo quasi manum adjuvans tetendit, sed delinquens vitam
perdidit;quia dum infirmi quique fortium facta corripiunt, ipsi a
viventium sortereprobantur.
Aliquando etiam sancti viri quaedam minimis condescendentes dicunt,
quaedamvero summa contemplantes proferunt, dumque vim vel
condescensionis velaltitudinis nesciunt, audacter haec stulti
reprehendunt.
Ecquid est justum de sua condescensione velle corrigere, nisi
inclinatamarcam superba reprehensionis manu relevare? Quid est justum de
inconditalocutione reprehendere, nisi motum ejus fortitudinis lapsum
putare? Sed perditvitam qui arcam Dei tumide sublevat, quia nequaquam
sanctorum recta corrigerepraesumeret, nisi de se prius meliora
sensisset, unde et Levites isdem recteOra dicitur, quod videlicet
Robustus Domini interpretatur, quia praesumptoresquique nisi audaci
mente robustos se in Domino crederent, nequaquam meliorumfacta vel dicta
velut infirma judicarent.
Liber 3, Caput 8
Factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno
egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto,
mense Zio, ipse est mensis secundus, regis Salomonis super
Israel, et aedificare coepit domum Domino
(
R3, 6, 1).
Domus Domini quam aedificavit rex Salomon in Hierusalem, in figura
facta estsanctae universalis Ecclesiae, quae a primo electo usque ad
ultimum, qui infine mundi nasciturus est, quotidie per gratiam regis
pacifici sui, videlicetRedemptoris aedificatur; quae partim adhuc
peregrinatur ab illo in terris,partim evasis peregrinandi aerumnis, cum
illo jam regnat in coelis, ubi peractoultimo judicio tota est regnatura
cum illo.
Ad hanc domum pertinent electi angeli, quorum nobis similitudo in
futura vitapromittitur, dicente Domino: Illi autem qui digni habentur
saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt, neque ducunt
uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim angelis sunt, et
filii sunt Dei, et filii resurrectionis
(voir:
Mt, 22)
.
Ad hanc pertinet ipse
Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus
(
1Ti, 2, 5),ipso attestante cum ait:
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo
illud
(
Jn, 2, 19).
Quod exponens Evangelista subjunxit: Hoc autem dicebat de templo
corporis sui
(voir:
1Co, 3)
.
Dicit autem Apostolus de nobis:
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis?
(
1Co, 3, 16) Si ergo ille templum Dei per assumptamhumanitatem factus est, et
nos templum ejus per inhabitantem ejus Spiritumefficimur, constat utique
quia figuram omnium nostrum, et ipsius Dominividelicet et membrorum
ejus, quae nos sumus, templum illud materiale tenuit;sed ipsius tamquam
lapidis angularis singulariter electi et pretiosi infundamento fundati;
nostri autem tamquam lapidum vivorum superaedificatorumsuper fundamentum
apostolorum et prophetarum, hoc est, super ipsumDominum.
Quod melius considerata ex ordine ipsius templi aedificatione patebit,
ut inquibusdam videlicet figura ad ipsum Dominum, in quibusdam vero ad
omnes electospertineat; in quibusdam intemeratam in coelis angelorum
felicitatem, inquibusdam invictam in terris hominum patientiam
describat; in quibusdam collatahominibus angelorum auxilia, in quibusdam
remunerata cum angelis hominumcertamina demonstret.
Designat eamdem domum Domini spiritalem, etiam tabernaculum quondam
factum ineremo per Moysen.
Verum quia illa domus in itinere quo ad terram repromissionis
veniebatur,haec autem aedificabatur in ipsa terra repromissionis, et in
civitateHierusalem, illud ut de loco ad locum crebro Levitarum
ministerio portatum,tandem in terra repromissae haereditatis
induceretur, haec ut mox in patriaipsa et in civitate regia constructa,
inviolabili semper fundamentoconsisteret, donec inditum sibi figurarum
coelestium munus impleret: potest inilla praesentis Ecclesiae labor et
exsilium, in hac futura quies et beatitudofigurari.
Vel certe quia illa a solis filiis Israel, haec autem a proselytis
etiam etgentibus facta est, possunt in illa principaliter patres veteris
Testamenti, etantiquus ille Dei populus; in hac autem congregata de
gentibus Ecclesiafiguraliter exprimi: quamvis aedificium utriusque domus
enucleatius spiritalisensu discursum, et labores praesentis Ecclesiae
quotidianos, et praemia infuturo perennia, gaudiaque regni coelestis, et
electionem primae de IsraelEcclesiae, et salutem omnium gentium in
Christo, multis modis ostendaturinsinuare in figuris.
Quod autem dicit:
In anno quarto, mense Zio, ipse est mensis secundus regis
Salomonis super Israel
(
R3, 6, 1), ordo sensus est: In anno quarto regis Salomonis, mensa Zio,
ipse est mensis secundus: mensem autem secundum, Maiumdicit:
nam Aprilis, quo Pascha celebratur, principium apud Hebraeos primus
eratin mensibus anni.
Ex quo manifeste claret quia mox peracto Pascha coepit aedificare
domumDomino, et consecratus mystica solemnitate populus manus ad
mysticum opusmisit.
Fit autem commemoratio egressionis de Aegypto, quando tabernaculum
aedificaricoeptum est, ut admoneatur lector quot annorum tempus inter
aedificationemutriusque domus transierit, et hujus quoque summae
temporis sacramentumspiritale cognoscat.
Quater namque centeni et viceni quadringentos et octoginta faciunt;
quatuorautem evangelicae perfectioni apte conveniunt propter ipsum
evangelistarumnumerum; centum viginti doctrinae legali propter annos
totidem legislatoris; inquo etiam numero virorum gratiam Spiritus sancti
primaeva suscepit Ecclesia,patenter ostendens quia qui lege legitime
utuntur, id est, qui Christi in eagratiam cognoscentes amplectuntur,
jure spiritus ejus gratia replentur, quia incharitate ejus amplius
ignescunt.
Diximus autem per tabernaculum quod fecit Moyses et filii Israel in
deserto,Synagogam, per templum vero quod Salomon et filii Israel cum
proselytorum etgentilium auxilio construxit, Ecclesiam gentium posse
designari.
Permansit autem cultus et religio tabernaculi annos quadringentos
etoctoginta ac sic templum aedificari incoepit, quia Scriptura veteris
Testamentitanta perfectione redundat, ut si quis eam bene intellexerit,
cuncta in se noviTestamenti mysteria contineat.
Patres quoque veteris Testamenti tanta perfectione arcem
perfectionistenuerunt, ut in nullo apostolis virisque apostolicis
putandi sint esseminores.
Permanebat tabernaculum usque ad constructionem templi in populo Dei
perannos quadringentos et octoginta, id est, centum viginti per
quatuormultiplicatos: quia ex tempore datae legis usque ad incarnationem
Dominicam ettempus revelatae gratiae, non defuerunt viri qui in lege
constituti Evangelicaper omnia perfectionem mente et opere servarent;
non defuit Scriptura, quaegratiam novi Testamenti, in veteri propheticis
intimaret eloquiis.
Quod autem quarto anno regis Salomonis aedificari coepta est domus
Domini,potest eos referri mystice, quod post expletam dispensationem
Dominicaeincarnationis, quae in quatuor Evangelii libris scripta est,
misso de coelisSpiritu sancto Ecclesiae structura coeperit; et quod
mense secundo loco postIsrael aedificationem in se susceperit
Creatoris.
Unde et secundus mensis in lege concessus est ad faciendum Pascha, his
quiimmundi super anima vel in via procul positi, ad faciendum in primo
mensePascha occurere nequirent.
Ubi nos apertissime designati sumus, qui immundi super morte animae
nostrae,et procul adhuc positi a populo Dei, non potuimus primum Pascha
facere, quod incarne agni et sanguine fiebat.
Celebramus autem hoc Pascha secundum, quod in corpore et sanguine
Redemptorisnostri, a quo quaesiti sumus et mundati, actum est.
In quo autem loco templum sit aedificatum manifestius in libro
Paralipomenonostenditur, ut scriptum est:
Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in
monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco
quem paraverat David in area Ornan Jebusaei
(
Ch2, 3, 1).
Aedificatur ergo domus Domini in visione pacis, quia dilatata per
orbemEcclesia in una eademque fide et veritatis catholicae societate
consistit: namin scissura mentium Deus non est, sed factus est in pace
locus ejus, ethabitatio ejus in Sion.
Aedificatur in monte, videlicet in ipso Domino Salvatore, de quo Isaias
ait:
Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in
vertice montium
(
Es, 2, 2).
Et ipse de se in Evangelio:
Non potest
, inquit,
civitas abscondi super montem posita
(
Mt, 5, 14); ipse enim est mons montium, qui deterra quidem per originem
carnis assumptae ortus est, sed omnium terrigenarumpotentiam ac
sanctitatem singularis culmine dignitatis transcendit.
In quo nimirum monte civitas sive domus Domini constructa est, quia si
non inillo radicem figat, spes et fides nostra nulla est.
Qui recte mons Moria vocatur, id est, Visionis, quia electos suos quos
adaeternam suae claritatis visionem conservat, in hac interim vita
laborantesvidere et adjuvare dignatur: ipse est enim locus in quo
obtulit Abraham Isaacfilium suum Domino, ac devotione obedientiae videri
ab illo meruit.
Unde et nomen accepit, de quo Dominus ait:
Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis Isaac, et vade in
terram Visionis, atque offer eum in holocaustum
(
Gn, 22, 2).
Pro terra Visionis, in Hebraeo terram Moria habet.
Et quia immolatio Isaac typus Dominicae passionis exstitit, recte in
locoejusdem immolationis templum aedificatur, quia per fidem et
mysterium Dominicaepassionis Ecclesia dedicata, crescit in templum
sanctum Domino.
De quo monte bene subditur: Qui demonstratus fuerat David patri
ejus.
Ostensus namque fuerat David, sicut et caeteris prophetis venturus in
carneDominus, qui vocatam de gentibus Ecclesiam, per sacramenta ejusdem
suaeincarnationis ablueret a peccatis, atque in domum sibi fidelem
dilectamqueconsecraret.
Bene autem additur: In loco quem paraverat David.
Paraverat namque David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando
locumDomino, vero utique Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda
auditorumsuorum fide veritatis instituerunt, sedulo admonentes ut
venientem in carne DeiFilium fideli ac devota mente susciperent: hinc
etenim Dominus de paratis adcredendum sibi populis, ait discipulis:
Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae
sunt jam ad messem; et qui metit mercedem accipit, et congregat
fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat, et qui
mittit
(
Jn, 4, 35 et
Jn, 4, 36).
Quasi aliis verbis de aedificatione templi diceret:
Levate oculos vestros, et videte
(
Jn, 4, 35) locum, quia paratus est jam ad aedificandum domumDomini, et qui
aedificat, docendo mercedem accipit, et congregat lapidespretiosos in
vitam aeternam; ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat, etqui
aedificat, id est, propheta praedicens venturum, et apostolus
venientempraedicans Dominum, una simul in illo mercede potiantur.
Bene autem idem locus in area erat Ornan Jebusaei, quia Ecclesia
vocabuloareae solet designari, dicente Joanne de Domino:
Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream
suam
(
Mt, 3, 12).
Ornan, qui interpretatur Illuminatus, et erat natione Jebusaeus,
nationequidem gentiles significat, nomine autem eosdem illustrandos a
Domino atque infilios Ecclesiae commutandos ostendit, quibus merito
dicat Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino
(voir:
1Th, 5)
.
Jebus eadem est civitas quae et Hierusalem.
Et Jebus quidem dicitur Conculcata; Hierusalem autem Visio pacis.
In qua quamdiu Ornan gentilis regnabat, Jebus dicta est; cum vero in ea
Davidlocum holocausti emeret, et cum Salomon in ea templum Domino
aedificaret, nonjam Jebus, sed Hierusalem vocata est: quia nimirum
gentilitas quamdiu divinicultus nescia perdurabat, conculcabatur, et
illudebatur ab immundis spiritibus,simulacra muta prout ducebatur
sequens; cum vero illam gratia sui Conditorisrespexit, continuo pacis in
se et locum invenit et nomen dicente de ipsaDomino:
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur
(
Mt, 5, 9).
Cum ergo Ornan in hac civitate regnum adhuc haberet, Jebus vocabatur;
at cumlocum areae suae cum bubus ac tribulis venderet David regi, nomen
Hierusalemaccepit: quia persistens in sua adhuc obstinatione gentilitas,
conculcabaturquasi vilis et abjecta a malignis spiritibus.
Porro cum omnia sua vendere, ac vero regi offerre didicit, non
ultraconculcari a daemonibus ac vitiis potuit, sed internae pacis, quam
cum suoconditore haberet, magis compos effecta est.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Samuel autem post mortem Heli regebat Israelem.
(voir:
S1, 7)
Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum,
(voir: et
S1, 7, 7)
(voir:
S1, 7, seq)
et cum offeret holocaustum; accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei,
intonuit Dominus super eos, et confusi sunt. Et ceciderunt coram Israel, atque superati
sunt.
Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphat et Siceleg
(
S1, 7, 12). Et ut interpretes septuaginta transtulerunt:
inter Masphat novam et veterem. Vocavitque nomen ejus, lapis adjutorii, et dixit:
usque adhuc auxiliatus est nobis Deus
(
S1, 7, 12). Masphat interpretatur intentio: Lapis ille adjutorii, medietas est
Salvatoris; per (quem) quam transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est ab
intentione, quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem,
quae per novum testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima:
quia
(qua), quoniam nihil est melius, usque huc auxiliatur Deus
(voir:
S1, 12,
S1, 17 et
S1, 18)
. Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis
pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis,
sicut
Moises dicit:
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum; et descendant sicut ros verba mea.
(
Dt, 32, 2) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes
colligi oportebat: (ut) unde
(voir:
Mt, 3, 12)
sicut frumentum in horreis, sic inter Ecclesiae sinum congregentur.
Liber 2, Caput 3
(voir:
S1, 7, 1 et
S2, 6, 4)
Erat quidem prius arca in domo Aminadab, qui erat in Gabaa, quia eadem quae nunc
praedicatur Ecclesiae fides, et ante Incarnationis Dominicae tempus florebat in his
qui
patriarcharum prophetarumque sunt devotionem secuti. Aminadab enim, qui interpretatur
pater meus spontaneus, ( additur et) vel Abraham patrem fidei, (et) vel
Moysen legislatorem significabat, qui utique in Gabaa custodit arcam, quia sublimi
virtutis
exemplo credentium pectora munit. Unde et Gabaa collis interpretatur, qui est locus
in civitate Cariathiarim. Elata ergo foris arca ludebat David, et omnis Israel coram
Domino
diversis musicorum generibus, quia mox inchoante novae gratiae praeconio Dominus ad
exhibendas
Deo Patri laudes humilitatis, omnes invitat, dicens:
Qui mihi ministrat me sequatur
(
Jn, 12, 26) [mauvais référencement: Jn, 12]
: alii dando per spiritum
sermonem sapientiae, alii sermonem scientiae, alii genera linguarum, alii gratiam
curationum
(
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 10 et
1Co, 12, 28), etc. Sed his atque hujusmodi charismatum generibus progrediente arca, id est,
crescente Ecclesia primitiva, ventum est ad aream Nachor ( Nachon ), id est, aream
praeparatam, gentium videlicet Ecclesiam, fidei veritate consecrandam, de qua Joannes
ait:
Et permundabit aream suam
(
Mt, 3, 12). Ibi sacerdos, qui arcam incautius, quasi corrigendo tetigit, mox a Domino percussus
occubuit: quia Judaeorum populus dum gentibus invidet, salutis se munere privat, dumque
legem
vult Evangelio miscere, utriusque sibi gratiam tollit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis