V. 7 :
et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et
ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel
timuerunt a facie Philisthinorum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
In Masphath quippe sacerdos judicat, cum non humanum arbitrium
sequitur, sed divinum; cum in omni quod disponendum est se in alta
contemplatione sublevat, et hoc in subditorum judicio disponit: quod
aequum esse in superna visione cognoscit. Hinc namque est,
quod in omni fere negotio Moyses in tabernaculo foederis Dominum
consulit
(voir:
Ex, 33, 8)
: quia nimirum praedicator sanctae Ecclesiae in intima debet
veritatis contemplatione conspicere, ut subditorum vitam foris
irreprehensibiliter valeat ordinare. Tunc enim et tenere
peccata, et dimittere verius potest, cum in arcano speculationis, Domino
loquente, audit quod loquitur. Unde et resurgens à mortuis
Dominus prius in discipulorum faciem insufflavit, et postea dimittendi
retinendique peccata auctoritatem tribuit
(voir:
Jn, 20, 21,
Jn, 20, 22 et
Jn, 20, 23)
: ut profecto monstraret, quia qui illam mentis
speculationem non habet, judex animarum esse non debet. In
electorum quippe praedicatorum faciem Dominum insufflare, est intimas
secretasque vias spiritalis examinis eis per Spiritum sanctum
revelare. Hinc Paulus ait:
Spiritalis judicat omnia
(
1Co, 2, 15)
. Hinc item divinae gratiae largitatem commendans, ait:
Nos spiritum hujus mundi non habemus, sed spiritum qui ex
Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
(
1Co, 2, 12). Qui autem hujus mundi spiritum habet, in
Masphath, id est in speculatione subditos judicare non potest: quia dum
per spiritum interiora non penetrat, in causis examinis quas exquirit,
mundano spiritu foris errat. Bene igitur Samuel filios Israel
in Masphath judicasse dicitur: quia nimirum praedicatores sancti, in
subditorum judiciis aliud extra nequaquam definiunt, nisi quod intus eis
divina inspiratione revelatur. Sed dum boni subditi majorum
judicio semetipsos subjiciunt, spiritalium hostium iras contra se
validius accendunt. Unde et subditur:
Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel
(
S1, 7, 7).
Liber 3, Caput 5
Ablatis namque diis alienis, peracto jejunio, exhibita a praedicatore
censura examinis, ad Israel Philisthinorum principes ascendunt: quia cum
altiori vita proficimus, maligni spiritus, qui semper bene agentibus
invident, nobis infestiores sunt. Et quia de innocentis vitae
sublimitate nos deponere appetunt, ascendere dicuntur.
Ascendere quippe malignis spiritibus, est se ad expugnanda alta per
coeleste desiderium corda sublevare. Quia etiam contra
perfectiores Christi milites non quorumlibet malorum spirituum, sed
fortiorum daemonum praelia excitantur; non Philisthiim contra Israel
ascendere, sed Philisthinorum satrapae perhibentur. Principes
quoque pluribus praesunt. Per hoc ergo, quod contra Israel
satrapae ascendere dicuntur, potest rationabiliter colligi quia ad
probandam electorum patientiam, nec unus spiritus malus electorum
singulis, sed innumeri deputantur; ut de consecuta eorum victoria, tanto
sit copiosior fidelium gloria, quanto eis irrogata fuerint praelia
graviora. Tamen inter eadem praelia nuper conversi vehementer
pavere solent: repente etenim inveniunt se in campo laboris, praeter
experimentum consuetudinis. Armata hinc contra se aspiciunt
desideria, quae sibi dudum pacata serviebant: illinc supernus amor
invitat, ut coepta bona non deserant. Hinc spiritus mentem
elevat, illinc caro gravat; ac dum finis sui modum scire non possunt, de
electionis suae incertitudine vehementer expavescunt. Unde et
hic apte subditur:
Quod audientes filii Israel, timuerunt a facie
Philisthinorum
(
S1, 7, 7).
Liber 3, Caput 5
A facie enim Philisthinorum timent, ut eorum posteriora non
timeant. Quae est enim malorum spirituum facies, nisi
concupiscentia saecularis? In hac enim specie quicunque
componitur eorum imagini conformatur. Quia vero non
Philisthinorum faciem, sed ab eorum facie timuisse Israel dicitur; sic
electorum mentes insinuat, ut etiam reproborum stultitiam latenti
ratione reprehendat. Non enim faciem, sed a facie timuerunt:
quia videlicet sancti viri, aliud est quod foris aspiciunt, aliud quod
intus expavescunt. Nam etsi aliquando florentem mundum humana
ratione considerant, repente mentis oculos ad ea mala quae mundi gaudia
sequuntur retractantes levant, et velut a facie trepidant, qui poenis
sequentibus contingere praesentes delectationes vitant. At
contra reprobi, qui hanc Philisthinorum faciem nequaquam metuunt,
sequentes ferocitatis eorum impetus non evadunt. Dum enim
vana mundi gaudia tota virtute suscipiunt, afflictiones perpetuas,
daemonum virtute, capiunt. Quibus nimirum Veritas comminatur,
dicens:
Vae vobis, divites, quia recepistis consolationem in vita
vestra
(
Lc, 6, 24)
. Hinc item denuntians, ait:
Vae vobis qui ridetis, quia flebitis
(
Lc, 6, 25)
. Quasi aliter dicat: Quia a Philisthinorum facie
nequaquam pertimescitis, cum sequentes eorum vires irruunt, salutis
invenire refugium non potestis. Tunc quidem timor adest, sed
qui adjuvet non adest. Vindicta datur flagitii sine spe
liberationis; et quam sint Philisthinorum horribilia posteriora
sentiunt, qui faciei eorum blandimenta in mundi amore
voluerunt. Bene igitur de Israelitis, in electorum typo
dicitur:
Timuerunt a facie Philisthinorum
(
S1, 7, 7): quia nimirum dum conversandi modum sibi solerter
ordinant, non disponunt metuere aeterna mala, cum veniunt; sed a
temporali concupiscentia trepidant, cujus merito irrogantur.
Et quia non tam suis meritis quam majorum hoc intercessione posse
obtinere credunt, sequitur:
Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses clamare pro nobis ad
Dominum Deum Israel, ut salvet vos de manu
Philisthiim
(
S1, 7, 8).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 7
Et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israel.
Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum,
dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut
salvet nos de manu Philisthinorum.
Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulitillum holocaustum
integrum Domino.
(
S1, 7, 7,
S1, 7, 8 et
S1, 7, 9) Agnus hic in typo oblatus populo Dei victoriam praestitit, quia videlicet
perpassionem Christi immundis spiritibus superatis, pax reddita est
fidelibus. Unde et in sacra historia subjungitur:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Samuel autem post mortem Heli regebat Israelem.
(voir:
S1, 7)
Congregato autem omni populo exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum,
(voir: et
S1, 7, 7)
(voir:
S1, 7, seq)
et cum offeret holocaustum; accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei,
intonuit Dominus super eos, et confusi sunt. Et ceciderunt coram Israel, atque superati
sunt.
Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphat et Siceleg
(
S1, 7, 12). Et ut interpretes septuaginta transtulerunt:
inter Masphat novam et veterem. Vocavitque nomen ejus, lapis adjutorii, et dixit:
usque adhuc auxiliatus est nobis Deus
(
S1, 7, 12). Masphat interpretatur intentio: Lapis ille adjutorii, medietas est
Salvatoris; per (quem) quam transeundum est a Masphat vetere ad novam, id est ab
intentione, quae exspectabatur in carnali regno, quod erat beatitudo falsa, ad intentionem,
quae per novum testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima:
quia
(qua), quoniam nihil est melius, usque huc auxiliatur Deus
(voir:
S1, 12,
S1, 17 et
S1, 18)
. Iste Samuel invocavit nomen Domini, et exaudivit eum Deus, et in tempore messis
pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis,
sicut
Moises dicit:
Exspectetur sicut pluvia eloquium meum; et descendant sicut ros verba mea.
(
Dt, 32, 2) Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est quando gentes
colligi oportebat: (ut) unde
(voir:
Mt, 3, 12)
sicut frumentum in horreis, sic inter Ecclesiae sinum congregentur.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis