Liber Primus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
PrécédentSuivant

V. 10 : factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 239. 240. :

    Instantes tonitru Dominus perterruit hostes

    Et dare deuictos terga coegit eos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Ille namque exaudiri a Domino pro aliis orans potest, qui ex parte aliqua ei, cui supplicat, Domino odibilis non est. Nam si adhuc propria infirmitate deprimitur, pro obtinenda proximorum fortitudine nequaquam exauditur: et eo desiderium suum ad divinae celsitudinis arcem non sublevat, quo ipse de imo, quo per lapsum jacet, conatu ferventioris studii ascendere nequaquam curat. Sed et modus exauditionis exponitur, cum subinfertur: Factum est, dum Samuel offerret holocaustum, Philisthaeos inire praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illo super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a filiis Israel. Egressique filii Israel de Masphath, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar ( S1, 7, 10 et S1, 7, 11).
  • Liber 3, Caput 5
    • Offerente holocaustum Samuele, Philisthiim contra Israel praelium ineunt: quia maligni spiritus tunc adversus fideles subditos graviores tentationes commovent, cum contra se stare instantius Pastores vident. Sed super Philisthaeos Dominus intonat: quia orantibus doctoribus et fidelibus subditis, divina gratia robur administrat. Tonitrua enim fieri per nubila solent. Nubes autem sublimes per coeleste desiderium animae intelliguntur. Unde et propheta mentes electorum in amore coelestium elevatas admirans, dixit: Qui sunt isti, qui ut nubes volant ( Es, 60, 8) ? Quae sunt autem tonitrua nubium, nisi illa ferventia et superna electorum desideria: quibus dum per divinam gratiam eorum mens succenditur, omne, quod maligni spiritus decipiendo suggerunt, ab ea penitus expellunt? Bene ergo dicitur: Intonuit Dominus super Philisthaeos, et exterruit eos ( S1, 7, 10). Nam dum per gratiam suam electis mentibus superna desideria infundit, quia etiam terrena omnia facit contemnere, eos etiam, qui ea eis appetere suggerunt, nequam spiritus in fugam vertit. Velut enim tonitruo territi fugiunt, dum in electis mentibus, quas tentando pulsaverant, ingentem sonitum divinae virtutis expavescunt. Quia vero fragore magno intonuisse Dominus dicitur, quid est aliud, nisi quia imperfecta Christianorum desideria daemonibus terribilia non sunt? Fragor enim magnus tonitrui, perfectum est uniuscujusque desiderium electi. Cum igitur fragore magno super Philisthaeos Dominus intonat, tunc a filiis Israel caeduntur: quia dum electorum mentem perfecta devotio ad superna gaudia erigit, omne, quod adversae parti militat, a se penitus abscindit. Bene quoque prius territi Philisthaei, deinde a filiis Israel caedi memorantur: nam terrentur electorum devotione, caeduntur opere. Et quia opere devotio prior est, terreri prius, postea vero caedi recte perhibentur. Nam prius donum bonae voluntatis a Domino accipimus, ut consilia malorum spirituum postmodum confutare valeamus. Bene etiam Dominus super Philisthaeos intonare, et exterrere eos dicitur, filii autem Israel illos caedere perhibentur: quia bona desideria nobis per divinam gratiam ministrantur, sed nos dona gratiae per conatum liberi arbitrii ad virtutum victorias promovemus. Ordo igitur coelestis militiae est, ut ante tonans fragore magno audiatur Deus, et post miles ad caedenda hostium agmina progrediatur: ut videlicet in se prius dona gratiae videat, deinde ad certaminis campum validius erumpat, et securus victoriae proventum speret, qui eis, quibus coronetur, viribus ante congressionis tempora fultus est.
  • Liber 4, Caput 2
    • Quibus profecto verbis mores subditorum carnalium aperte describuntur: quia dum exteriora appetunt, interiora damna etiam exposita non attendunt. Sed qui carnaliter praesunt, ipsa ostensione temporalis potentiae subditis sibi minoribus magnam spem dant tutelae. Dum ergo dicunt: Rex erit super nos, et pugnabit bella nostra pro nobis, quid aliud, quam reproborum subitorum mores insinuant, qui humiles et spirituales praedicatores despiciunt, ut temporaliter a carnalibus adjuventur? Quod certe nullatenus agerent, nisi prius lumen cordis amisissent. Nam si spiritualium virorum humilitatem foris despiciunt, sed qua potestatis sublimitate intus emineant, cernere non merentur; in illis quoque externam potestatis tyrannidem vident, sed qua infirmitate intus deprimatur, non vident. Isti, quia Deo adhaerent, cum volunt, etiam in exterioribus potentes sunt: illi, qui a Domino recedunt, spem, quam promittunt de potentia saeculari, exhibere non possunt fortitudine operationis. Nam, ut de vicino exempla capiamus, Saul ad pugnanda bella regem postulantium, fortis et potens eligitur: ita ut, sacra hac historia teste (voir: S1, 9, 2) , ab humero, et sursum populo universo emineret. A Deo igitur ad regni gubernacula electus, cum bonus existeret, et de filiis Israel aliquis melior illo non esset, tamen, cum tantus ac talis vir carnali fortitudini relinquitur, bella perdidit, quae pugnaturus acceperat, et vitam pariter amisit (voir: S1, 3, 1) . Samuel autem, qui saeculi potentia sublimis non exstitit, qui humiliter non solum Deo, sed etiam hominibus ministravit, de exterioribus quoque bellis trophaea potenter exhibuit. Nam non valde supra de eo dictum est: Tulit Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt Philisthiim a filiis Israel ( S1, 7, 9 et S1, 7, 10) . Dicat ergo: Noluit populus audire vocem Samuelis ( S1, 8, 19), ut in eorum inobedientia superborum corda designentur, sic divinae aequitatis judicio projecta, ut magna mala immineant quae incursuri sunt: sed tamen ea videre non possint. Sequitur: Et audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Factum est ergo cum offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, ( S1, 7, 10) et reliqua. Tunc enim Dominus fragore magno intonuit, quando per sanctos apostolos sonumpraedicationis emisit. Juxta quod scriptum est: Intonuit de coelis Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. ( Ps, 17, 14) [mauvais référencement: Ps, 17] Sed dum ista intonuit Dominus, exterruit Philisthiim, et caesi sunt a filiisIsrael. Quia videlicet immundispiritus, praedicationibus sanctorum cedentes, a facie eorumdiscesserunt, quod plenius in ecclesiastica historia declaratur. Unde Bethchar, ubi caesi sunt, interpretatur domus agnitionis, sive domus agni, Ecclesiam praefiguravit illius de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. ( Jn, 1, 29) [mauvais référencement: Jn, 1] In qua, et a qua Ecclesia, Domino favente, immundi spiritus superatisunt. Et bene ait: Persecuti sunt eos usque ad locum qui erat super Bethchar, ( S1, 7, 11) quae interpretatur domus agnitionis, quia tandiu praedicatorespersecuti sunt, quousque omnis error expurgaretur, et vere Deus agnosceretur. Sequitur: