Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 21 : et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 2
    • Quibus profecto verbis mores subditorum carnalium aperte describuntur: quia dum exteriora appetunt, interiora damna etiam exposita non attendunt. Sed qui carnaliter praesunt, ipsa ostensione temporalis potentiae subditis sibi minoribus magnam spem dant tutelae. Dum ergo dicunt: Rex erit super nos, et pugnabit bella nostra pro nobis, quid aliud, quam reproborum subitorum mores insinuant, qui humiles et spirituales praedicatores despiciunt, ut temporaliter a carnalibus adjuventur? Quod certe nullatenus agerent, nisi prius lumen cordis amisissent. Nam si spiritualium virorum humilitatem foris despiciunt, sed qua potestatis sublimitate intus emineant, cernere non merentur; in illis quoque externam potestatis tyrannidem vident, sed qua infirmitate intus deprimatur, non vident. Isti, quia Deo adhaerent, cum volunt, etiam in exterioribus potentes sunt: illi, qui a Domino recedunt, spem, quam promittunt de potentia saeculari, exhibere non possunt fortitudine operationis. Nam, ut de vicino exempla capiamus, Saul ad pugnanda bella regem postulantium, fortis et potens eligitur: ita ut, sacra hac historia teste (voir: S1, 9, 2) , ab humero, et sursum populo universo emineret. A Deo igitur ad regni gubernacula electus, cum bonus existeret, et de filiis Israel aliquis melior illo non esset, tamen, cum tantus ac talis vir carnali fortitudini relinquitur, bella perdidit, quae pugnaturus acceperat, et vitam pariter amisit (voir: S1, 3, 1) . Samuel autem, qui saeculi potentia sublimis non exstitit, qui humiliter non solum Deo, sed etiam hominibus ministravit, de exterioribus quoque bellis trophaea potenter exhibuit. Nam non valde supra de eo dictum est: Tulit Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt Philisthiim a filiis Israel ( S1, 7, 9 et S1, 7, 10) . Dicat ergo: Noluit populus audire vocem Samuelis ( S1, 8, 19), ut in eorum inobedientia superborum corda designentur, sic divinae aequitatis judicio projecta, ut magna mala immineant quae incursuri sunt: sed tamen ea videre non possint. Sequitur: Et audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21).
  • Liber 4, Caput 2
    • Hoc profecto Samuel audivit, quod populus locutus est, sed ipsum populus non audivit. Populo enim reprobo loqui et non audire, fuit verba contra Dei voluntatem promere, sed poenam pravae locutionis minime praevidere. Samuel autem populi verba audivit: quia spirituales viri, dum superbae locutionis voces audiunt, futurum in eis divinae ultionis meritum recognoscunt. Dicat ergo: Audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21), quia sancti, ac spirituales viri, quidquid carnales superbe foris insonant, quale sit in divino judicio intus pensant. Sed quia, dum carnalium subditorum damnabilem vitam reperiunt, pro delendis eorum criminibus intercedunt: Sequitur: Et locutus est ea in auribus Domini ( S1, 8, 21). In eorum auribus loquimur, apud quos magnae familiaritatis gratiam habemus. Sancti autem viri, quia omnipotenti Deo in magni amoris vinculo conjuncti sunt, ei in auribus loquuntur: quia divinae propitiationis ejus auditum tanto fiducialius exposcunt, quanto apud ejus misericordiam, impetrandi locum sublimius acceperunt. Peccata vero populi loquuntur pro humilitate confessionis, sed in auribus loquuntur Domini: quia cum magno affectu precis januam pulsant Dominicae propitiationis. Sed fortasse in auribus Domini loqui dicitur: quia dum sancti viri pro peccatoribus obsecrant, preces quas pro eis Deo offerunt, hominibus non revelant. Unde et in Evangelio Dominus prohibet discipulos, dicens: Cum oratis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus ( Mt, 6, 5) . Verba ergo, sive opera populi loquuntur, cum delicta locutionis et operis orationibus delenda Domino exponunt. Ea vero in auribus Domini loquuntur, ut dum hominum testimonia orantes fugiunt, ab eo, qui occulta respicit, celerius audiantur. Dum ergo in auribus Domini Samuel loqui perhibetur, modum profecto insinuat, quo quis auditum mereatur divinae dignationis. Nam pervenire ad Deum oratio nequaquam potest, quae ex intentione promitur, ut ab hominibus agnoscatur. Unde et qui in auribus Domini locutus asseritur, responsa ejus etiam percepisse perhibetur. Nam sequitur: Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi, et constitue super eum regem ( S1, 8, 22).
  • Liber 4, Caput 2
    • Qua in re notandum, quia Samuel verba populi, quibus regem petierat, in auribus Domini locutus est: et Dominus se abjectum asserit in eo, quod populus regem petit. Dum igitur oranti respondet, et regem facere orantem jubet, quid aliud insinuat, nisi quia devota electi viri oratio nunquam est infructuosa? Nam si populi correctionem non obtinuit, eruditionis suae bonum obtinuit, cum abjectum populum pro mala petitione cognosceret, sed et nihilominus sciret, quid facere projectis ipse debuisset. Audiri ergo propheta potuit, et non audiri: quia orando qualis esse deberet, novit, sed a populo reproba postulanti, duritiam cordis non abstulit. Sed hoc obtinere ille potuit, qui in auribus Domini locutus est: quia sancti viri eo ipso, quo devote pro peccatoribus Dominum obsecrant, divinae propitiationis auxilio muniuntur, ut eorum criminibus nequaquam polluantur, quorum sordes delere precibus nequeunt. Quid vero est, quod Dominus ait: Audi voces eorum ( S1, 8, 22), cum superius dictum sit: Audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21). Sed verba populi audierat, ut sciret quae dicebantur, non ut quae petebantur, concederet. Dum ergo ei a Domino dicitur: Audi vocem populi, et constitue super eum regem, favere voluntati populi prophetam jussit. Et ecce, ut palam cernitur, propheta orans non auditur: populus Deum abjiciens, regemque petens, auditus est. Quid hoc esse dixerimus, nisi quia miro et tremendo divinae incomprehensibilitatis judicio sancti viri pro reprobis orantes exaudiri nequeunt: in adimplendis vero suis pravitatibus, audiri ipsi reprobi delinquentes possunt: ut illis libera iniquitas aeternae vindictae meritum augeat, et istis ex affectu compassionis merces perpetuae retributionis accrescat? Et statim eum ordinem, quo ad ejusdem regis constitutionem ventum sit, ostendere incipiens, ait: (Vers. 22.) Et ait Samuel ad universos filios Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.
  • Liber 4, Caput 4
    • Quasi dicat: Pastoribus spiritalibus promissa subjectio indissolubilis est. Facile quidem vobis regem petitis: sed quia dignitas regia gravis est, eorum potestatem effugere facile non potestis. Hoc quia ad historiam dicimus, notandum esse censemus, quia omnipotens Deus, dum jus regis praedicit, religiosis praepositis formam institutionis impendit. Quare? Ut qui arctissimam conversationis viam imperant, noviter accedentibus facile aditum non impendant. Quare et ejusdem arctissimae vitae magister optimus, summae veritatis discipulus eruditus praecipit, dicens: Probate spiritus, si ex Deo sint ( 1Jn, 4, 1) . Et item: Nuntientur ei dura et aspera, per quae itur ad Deum, ut sciat ad quod intrat. Praedicat ergo Dominus jus regis, dicat, sciat omnia, quales carnales futuri sunt in ejus observatione: et ut ad vitam virtutis debiles facile non accedant, fortes praepositi facile debiles nequaquam accipiant. Celeritas quidem conversionis plerumque oritur ex praecipitatione consilii, non ex incremento devotionis. Nam cum infirmi fortia promittunt, non est expertum robur animi, sed confusio discretionis. Quos omnes sub unius denotatione sapiens admonet, qui dicit: Super te onus ne levaveris. Qui ergo in regularis vitae forti proposito aliis praesunt, tanto discretius debent ad eamdem vitam conversos recipere, quanto et utilius praenoscendum est, accedentium petitio ex virtute sit animi, an ex praecipitatione voluntatis. Nam qui in suis actibus faciles sunt, solent instanter vitae spiritalis asperitatem appetere, ut videantur magna animi virtute, quod expetunt, desiderare. Noluit autem populus audire vocem Samuelis, et dixerunt: Nequaquam, sed rex erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis ( S1, 8, 19 et S1, 8, 20). Hoc quia superius late expositum est, in eorum exquisitione otiose retinemur. Sequitur: Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini ( S1, 8, 21).