Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 14 : agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant; et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa, cognoscitur, quam petebant. Sequitur: Dixit itaque omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis. Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum: filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Servos etiam vestros, et ancillas, juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi ( S1, 8, 10, S1, 8, 11, S1, 8, 12, S1, 8, 13, S1, 8, 14, S1, 8, 15, S1, 8, 16 et S1, 8, 17).
  • Liber 4, Caput 2
    • Sequitur: Agros quoque vestros tollet, et vineas, et oliveta, et dabit servis suis ( S1, 8, 14). Qui sunt agri bonorum, nisi devotae mentes subditorum? quae dum eorum verba libenter audiunt, bonorum operum uberem fructum reddunt. Quae autem vineae eorum, nisi mentes eorum ita imitatione proficientium, ut etiam aliis verbum vitae praebeant, et quos loquendo in amorem Conditoris accendunt, velut potando ebrios faciant? Quae vero oliveta sunt, nisi corda auditorum, qui bonorum exemplo, et exhortatione proficiunt in opus misericordiae? Sed dum rex constituitur, agri tolluntur: quia dum carnales perveniunt ad culmen regiminis, nonnulli bonorum auditores exempla suscipiunt pravitatis. Tolluntur ergo agri, cum nuper devota corda seducuntur, quando ex nequitiae semine fructum reddunt in maligna conversatione. Oliveta et vineae tolluntur, cum exemplo mali praepositi misericordiae opera, et sanctae praedicationis verba exhibenda et loquenda deseruntur. Bene autem servis regis dari ablati agri, et vineae, et oliveta memorantur. Servi quippe sunt, qui dominorum juri semper subditi, evadere nequeunt juga dominationis. Servi itaque sunt regis, qui per abundantem iniquitatem sic se tyrannorum voluntatibus obligant, ut ab eis ulterius non recedant. Ablatos ergo agros, et vineas, et oliveta servi suscipiunt: quia reprobi fautores praelatorum carnalium, dum decepta corda in propositum transferunt pravi operis, velut electorum agris, vineis, et olivetis titulum imponunt tyrannicae potestatis. Sequitur: Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis ( S1, 8, 15). Cum mali praesunt, difficile valde est, ut qui eis subjicitur, nulla religionis damna patiatur. Aliorum namque mentes omnino pereunt: sed ii quos pervertere penitus nequeunt, dum incessanter et verba et opera eorum prava conspiciunt, qualicunque sorde maculantur. Bene ergo dicitur: Segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit ( S1, 8, 15). Quasi dicat: Sub pastore reprobo electorum etiam bona integra non sunt. Sed quod bonis demitur, eunuchis et famulis regis datur. Eunuchi, et famuli carnalium praelatorum, sunt ejus auditores hypocritae. Eunuchi quidem sunt, quia saecularem voluptatem se abjecisse ostendunt: sed regis sunt famuli, quia per omne, quod de virtutibus se habere simulant, in se reproborum praepositorum jugum portant. Bene autem segetum, et vinearum decima eunuchorum esse refertur: quia hypocritarum virus leviter non agnoscitur. In quo dum sancti etiam viri possunt decipi, quod perdunt, illis adscribitur, quorum fraude capiuntur. Sequitur: Servos etiam vestros et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo ( S1, 8, 16). Servi et ancillae sanctorum sunt, qui eis temporalia necessaria subministrant. Servi et ancillae sunt, quia dum eis corporum necessaria tribuunt, in eodem opere misericordiae, alii aliis robustiores sunt. Et optimi juvenes: quia et qui multum, et qui parum possunt, dum omne quod praevalent, in opere misericordiae expendunt, velut electi juvenes, divina servitia valenter operantur. Asini quoque electorum sunt, quibus ferenda onera obedientiae imponuntur, ut eorum fragilitatem adjuvent, dum ea cum eis portant, quae sine eis portare nequaquam possent. Quid est autem, quod in opere regis ponendi praedicuntur? Sed qui in opere regis ponuntur, diebus constitutis debitum persolvunt angariae, juri publicae potestatis. Quid est ergo, quod in opere regis servi et ancillae, et juvenes optimi ponendi praedicuntur; nisi quia praeeminentibus carnalibus, et electorum ministri, et devote obedientium corda, plerumque maculantur? Nam dum reprobam eorum vitam indesinenter aspiciunt, paulatim sic decidunt, ut aliquid de eorum factis imitentur. Ex longo quidem usu electis serviunt; sed dum saepe vident eorum excellentiam culminis, serviri sibi ab aliis quandoque appetunt per impulsum elationis. Sua quoque misericorditer tribuunt, sed tyrannorum saepe exemplo aliena tollunt. Sed quia servi sanctorum sunt, de jure eorum exire, non possunt. Ad horam quidem possunt deseri, sed ab errore, in quem decidunt, per divinam misericordiam facile sublevantur. Quia ergo per exempla pravorum corruunt, qui cito resipiscunt, velut per angariam ponuntur in regis opere: in quo diu non permanent per continuam servitutem.
  • Liber 4, Caput 4
    • Qui enim ut munera acciperent, judicium perverterunt, ad inferendum furtum concupitae rei, non quaesierunt obscuritatem noctis, sed tenebras rationis. Et notandum, quia ardor avaritiae causa est accipiendorum munerum, et acceptio munerum causa est pervertendi judicii: ut prophetae narratione hujus vitii pravitas ostendatur, non solum qualiter in reproborum cordibus proficit, sed a sanctorum mentibus qualiter exstirpari funditus possit. Nam si perversitas ista judicii ex acceptione munerum nascitur, qui munera non accipit, judicium non pervertit, et oblata munera leviter respuit, qui avaritiae radicem a corde suo penitus extirpavit. Sed istam culpam filiorum Samuelis, plenius videndo, quam loquendo, colligimus. Nam si ad destituta Ecclesiarum loca respicimus, ubi pater senescit, notam avaritiae, suscepti muneris, et perversi judicii filii incurrunt: quia ubi per lucra turpia rectoris persona dissolvitur, subjecti gregis corda facile dissipantur, ut in se nequiter vivant, et aliis exempla pravitatis praebeant. Sed libet in iis valde admirari judicia omnipotentis Dei. Nam filii Samuelis, dum post avaritiam declinant, dum causa pervertendi judicii munera suscipiunt, populo, cui praesunt, exempla pravitatis impendunt. Ipse autem populus, dum regem petit, de culmine potestatis prophetae filios abjicit. Deus vero omnipotens et regem petentium preces suscipit, et irascitur, quod petatur. Quibus profecto rebus turbari possumus, si eorum rationem non subtiliter videamus. Quid enim justius est, quam, ut populi judicio corruat, qui reprobo mentis suae judicio sic studuit, ut se sequens populus periret? Sed tamen cum sacerdotes male vivunt, a laicis judicandi non sunt. Digne ergo indigniorem recipiunt, qui indignum indigne ejicere praesumpserunt. Nam de filiis Samuelis dicitur: Acceperunt munera, et perverterunt judicia ( S1, 8, 3). De eo autem rege, quem filii Israel petunt, terribiles valde minae proferuntur, quia dicitur: Agros vestros tollet et oliveta, et dabit servis suis ( S1, 8, 14) . Et quis sapiens non attendat, quia nequius sit publica violentia agros et vineas tollere, quam ut acciperent munera, praetextu veritatis judicium permutare? Haec culpa quadam verecundia tegitur, pudore obumbratur. Culpa vero illa tanto nequior cernitur, quanto manifestius, atque atrocius perpetratur. Sed nos nondum ad illa regni tempora discutienda pervenimus, in quibus ista fieri mala etiam ad litteram describuntur: dum ergo juxta propositum nostrum de electo et bono loquimur, utile videtur, ut etiam jus regis, quod praedicitur, qualiter in bona parte possit accipi, subtiliter videamus. Nam si aliquid boni spiritualiter non ostenderet, nequaquam in hac sacra historia diceretur: Locutus est Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro et reposuit coram Domino ( S1, 10, 25) [mauvais référencement: S1, 10, 15] .
  • Liber 4, Caput 4
    • Quid ergo est quod subdit: Filias Israelitarum unguentarias, et focarias, et panificas esse futuras? Sed filiarum appellatione aliquando infirmitas, aliquando fecunditas designatur. Quae ergo Israelitarum filiae, nisi mentes electae sunt, ad divini verbi conceptum praeparatae? Quae regis unguentariae fiunt: quia dum praedicatoris sui institutione proficiunt, in se abundantem gratiam Spiritus sancti percipiunt, per quam mederi contritis cordibus salubriter possunt. Focariae etiam fiunt: quia dum fervore sancti Spiritus plenae sunt, exemplo suo proximorum corda in amorem Conditoris accendunt. Panificae fiunt, quando electas mentes verbi Dei alimento reficiunt. Unguentariae ergo fiunt filiae, quando vulnera peccatorum curant. Focariae, quando purgata a sordibus peccatorum corda, ad studium boni operis exemplo suae virtutis inflammant. Panificae vero sunt, quando proficientibus per exempla, non jam exempla proponunt, sed altae scientiae verba proferunt; ut velut solido cibo pasti, tanto fortius agant, quanto jam spiritaliter instructi, ferventius aeterna desiderant. Sequitur: Agros quoque vestros, vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis ( S1, 8, 14).