Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 20 : et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Cum a carnalibus subjectio quaeritur, profecto quidquid praecipitur eis, grave est, etsi non sit difficile: quia cum ex superbiae tumore habeant, ut propriae voluntatis arbitrium sequantur, quidquid eorum deliberationi obviat, gravissimum pensant. Jam vero cum dura et contraria jubentur, quae ei est moles oneris? qui tumor cordis? Cum ferre etiam blanda et levia vix nolentes possent, quae si vellent, facillime pertulissent. Videamus ergo stultae audaciae hominis, quam digne respondeat pia dispensatio Conditoris. Jura hominum proponuntur contemnentibus jura Dei; et his, qui mitia et salubria divinitatis consilia spreverant, dura et importabilia humanae servitutis onera praedicuntur: ut ex his secum rationem facerent, quam intolerabilia essent imperia hominis eis, qui non tam imperantis, quam monentis Dei, ne id peterent, consiliis obedire noluissent. Sed habent corda carnalium temeritatem ex incremento audaciae, habent duritiam ex simulationis ratione. Ex temeritate quidem facile agenda deliberant; sed quia, quod male proponunt, non intelligunt, meliorum consiliis adjuvari non possunt. Quare et hic quoque subditur: Noluit populus audire vocem Samuelis. Et dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, et erimus nos quoque, sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis ( S1, 8, 19 et S1, 8, 20).
  • Liber 4, Caput 2
    • Quasi dicat, in notitiam pravae imitationis ejus paulatim defluitis: sed pravitatis ejus exempla, quibus vos sponte submittitis, relinquere sponte minime potestis. Omnis enim, qui facit peccatum, servus est peccati ( Jn, 8, 34) . Quibus ergo peccata dominantur, per se ab eorum jugo liberari nequeunt. Nam saepe ad Dominum cum precibus veniunt, liberari petunt, sed exaudiri non possunt. Divino siquidem judicio cum eis agitur, ut qui noluerunt mala vitare, cum possent, non possint vitare, cum volunt: et qui sponte incurrunt mala praecognita, fugere non possint experta. Quare et causam insinuans, qua exaudiri prohibeantur, ait: Quia petistis vobis regem. Quasi aperte dicat: Quia illud vobis dari postulastis, in quo haec omnia futura, me praedicente, cognovistis. Haec, ut superius dixi, in typo praelatorum carnalium de futura regis conversatione praedicuntur: ut ab ejus petitione quiescerent, in quo tanta mala cognovissent. Sed habent corda reproborum, ut malum cito proponant, et a malo proposito non celerius resipiscant. Quare et subditur: Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam. Rex enim erit super nos, et erimus nos quoque, sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis ( S1, 8, 19 et S1, 8, 20).
  • Liber 4, Caput 3
    • Possunt et haec omnia verba laudis intelligi, quibus dum ordinandi regis persona praedicatur, regem petentium intentio confundatur. Nam dicunt: Rex erit super nos, et judicabit nos, et pugnavit bella nostra pro nobis ( S1, 8, 19 et S1, 8, 20) . Dicitur electus et bonus, et quia non sit de filiis Israel melior illo, ut bona omnia in petiti regis persona excellant: sed dum ad ea non sufficit, quae populus proposuerat, praesumptio humana confundatur, ut victa tabescat. Et quidem, ut supra dixi, rex, qui populum praeiturus eligitur eorum bella pugnaturus, cum a divino auxilio deseritur, bello depressus obiit, et populo, quem ad eadem bella praeivit, tunc non salutis causa, sed mortis fuit. Quod denique Deo populus ascriberet, si is qui Dei judicio electus rex fuerat, ad agenda quae volebat populus, non tam idoneus exstitisset. Potest etiam electus et bonus intelligi, dum asseritur, non qualis in futuro praevidebatur. Dicitur ergo electus et bonus, ut talis a Domino sentiatur electus, qui per inobedientiam postea fuit reprobatus. Quare et ipsa ratio exigit, ut quae de electo et bono usque ad reprobationis tempora dicuntur, et in bona parte sentiamus.
  • Liber 4, Caput 4
    • Quasi dicat: Pastoribus spiritalibus promissa subjectio indissolubilis est. Facile quidem vobis regem petitis: sed quia dignitas regia gravis est, eorum potestatem effugere facile non potestis. Hoc quia ad historiam dicimus, notandum esse censemus, quia omnipotens Deus, dum jus regis praedicit, religiosis praepositis formam institutionis impendit. Quare? Ut qui arctissimam conversationis viam imperant, noviter accedentibus facile aditum non impendant. Quare et ejusdem arctissimae vitae magister optimus, summae veritatis discipulus eruditus praecipit, dicens: Probate spiritus, si ex Deo sint ( 1Jn, 4, 1) . Et item: Nuntientur ei dura et aspera, per quae itur ad Deum, ut sciat ad quod intrat. Praedicat ergo Dominus jus regis, dicat, sciat omnia, quales carnales futuri sunt in ejus observatione: et ut ad vitam virtutis debiles facile non accedant, fortes praepositi facile debiles nequaquam accipiant. Celeritas quidem conversionis plerumque oritur ex praecipitatione consilii, non ex incremento devotionis. Nam cum infirmi fortia promittunt, non est expertum robur animi, sed confusio discretionis. Quos omnes sub unius denotatione sapiens admonet, qui dicit: Super te onus ne levaveris. Qui ergo in regularis vitae forti proposito aliis praesunt, tanto discretius debent ad eamdem vitam conversos recipere, quanto et utilius praenoscendum est, accedentium petitio ex virtute sit animi, an ex praecipitatione voluntatis. Nam qui in suis actibus faciles sunt, solent instanter vitae spiritalis asperitatem appetere, ut videantur magna animi virtute, quod expetunt, desiderare. Noluit autem populus audire vocem Samuelis, et dixerunt: Nequaquam, sed rex erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis ( S1, 8, 19 et S1, 8, 20). Hoc quia superius late expositum est, in eorum exquisitione otiose retinemur. Sequitur: Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini ( S1, 8, 21).