V. 6 :
displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet
nos et oravit Samuhel Dominum
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 258. 259. 260. 261. : Ast eius pueri, non iussa paterna sequentes,
Munera ceperunt nequitiamque sequi;
Quos populus non ferre ualens sibi querit inungi
Regem, par aliis gentibus esse uolens.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
His autem, qui vivebant sub spiritali regimine, regem petere, quid
aliud est quam eamdem spiritalem praelationem in saecularem dominationem
transferre gestire? Sed sancti viri cum se a subditis
contemni conspiciunt, non tam eis displicet, quod contemnuntur, quam
quod contemptores sui Deo non placent. Eorum quippe
contemptu, suae internae gloriae dari incrementa conspiciunt, sed augeri
merita sua subditorum defectibus ingemiscunt, quos sic meritis vellent
proficere, ut in aeterna meritorum retributione, secum eos, quibus
praesunt, habere potuissent. Quare et subditur:
Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent:
Da nobis regem, ut judicet nos
(
S1, 8, 6).
Liber 4, Caput 1
Hoc namque ei displicuit, per quod displicere Deo, qui loquebantur,
existimavit. Quia vero non simpliciter dicitur: displicuit
sermo Samueli, sed in oculis Samuelis, et statim subditur:
Et oravit Samuel pro populo Dominum
(
S1, 8, 6). Paulo subtilius ea nos considerare
oportet. Sancti viri, qui omnipotenti Deo valde displicere
metuunt, in suis judiciis faciles non sunt, sed cuncta prius
rationabiliter intus ordinant, ut ea foris in opere irreprehensibiliter
disponant. Nam electionem accipiunt nullam judicii, si non
probatur contemplatione rationis. Hos profecto oculos
prophetae Dominus aperire volebat, cum dicebat:
Vide oculis tuis, et auribus tuis audi
(
Ez, 40, 4). Hinc in Evangelio discipulis dixit:
Beati oculi, qui vident quae vos videtis
(
Lc, 10, 23)
. Oculi quippe sanctorum, sunt intellectus rationis,
reserati per gratiam Spiritus sancti. Et idcirco Samuelis
esse dicuntur: quia carnales quique, etsi per humanam sapientiam
rationales esse videntur, ab hujus lumine rationis eo caeciores sunt,
quo illis solis oculis vident, quos serpens aperuit. Nam si
spiritualium virtutum fulgorem aspicerent, eum profecto in ornatu suae
mentis habere desiderarent. Tan tus siquidem decor earum est,
ut visus nunquam non possit videntis desiderio concupisci.
Sapientes ergo saeculi cum se oculos rationis habere arbitrantur, ex hoc
cognoscere possunt, quam dementer in saniant: quia virtutum sanctarum
pulchritudine non illici, earum profecto gloriam non solum non cernere,
sed nec somniari est. Sancti ergo viri, qui jam illuminatione
sancti Spiritus in internorum amore obligati sunt, mentis suae oculos ad
videndam intimae claritatis gloriam tanto clariores habent, quanto de
mundi caligine in desiderio nihil habent; et discernere carnalia tanto
rectius possunt, quanto longe a carnalibus assumpti, in Spiritus sancti
gratia altius profecerunt. Unde et apostolus Paulus de
experientia tantae visionis sententiam protulit, dicens:
Spiritalis judicat omnia
(
1Co, 2, 15). Bene ergo dicitur:
Displicuit sermo in oculis Samuelis
(
S1, 8, 6). Quia a viris spiritualibus nil ante
despicitur, quam despiciendum esse per spiritalem mentis intuitum
judicetur. Et quia quo abundantiori gratia Spiritus sancti
pleni sunt, de virtutis suae celsitudine non praesumunt, sequitur:
Et oravit Samuel Dominum
(
S1, 8, 6). Quid enim Dominum oravit, nisi ut sibi
dignaretur ostendere, si tumultuantis populi petitioni assensum dare
debuisset?
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem
populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non
enim abjecerunt te, sed me, ne regnem super eos, juxta
omnia opera sua, quae fecerunt a die, quia eduxi eos de
Aegypto usque ad diem hanc
(
S1, 8, 7 et
S1, 8, 8).
Commentaires
Gregorius I (540-604)