V. 8 :
iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc
sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Hoc namque ei displicuit, per quod displicere Deo, qui loquebantur,
existimavit. Quia vero non simpliciter dicitur: displicuit
sermo Samueli, sed in oculis Samuelis, et statim subditur:
Et oravit Samuel pro populo Dominum
(
S1, 8, 6). Paulo subtilius ea nos considerare
oportet. Sancti viri, qui omnipotenti Deo valde displicere
metuunt, in suis judiciis faciles non sunt, sed cuncta prius
rationabiliter intus ordinant, ut ea foris in opere irreprehensibiliter
disponant. Nam electionem accipiunt nullam judicii, si non
probatur contemplatione rationis. Hos profecto oculos
prophetae Dominus aperire volebat, cum dicebat:
Vide oculis tuis, et auribus tuis audi
(
Ez, 40, 4). Hinc in Evangelio discipulis dixit:
Beati oculi, qui vident quae vos videtis
(
Lc, 10, 23)
. Oculi quippe sanctorum, sunt intellectus rationis,
reserati per gratiam Spiritus sancti. Et idcirco Samuelis
esse dicuntur: quia carnales quique, etsi per humanam sapientiam
rationales esse videntur, ab hujus lumine rationis eo caeciores sunt,
quo illis solis oculis vident, quos serpens aperuit. Nam si
spiritualium virtutum fulgorem aspicerent, eum profecto in ornatu suae
mentis habere desiderarent. Tan tus siquidem decor earum est,
ut visus nunquam non possit videntis desiderio concupisci.
Sapientes ergo saeculi cum se oculos rationis habere arbitrantur, ex hoc
cognoscere possunt, quam dementer in saniant: quia virtutum sanctarum
pulchritudine non illici, earum profecto gloriam non solum non cernere,
sed nec somniari est. Sancti ergo viri, qui jam illuminatione
sancti Spiritus in internorum amore obligati sunt, mentis suae oculos ad
videndam intimae claritatis gloriam tanto clariores habent, quanto de
mundi caligine in desiderio nihil habent; et discernere carnalia tanto
rectius possunt, quanto longe a carnalibus assumpti, in Spiritus sancti
gratia altius profecerunt. Unde et apostolus Paulus de
experientia tantae visionis sententiam protulit, dicens:
Spiritalis judicat omnia
(
1Co, 2, 15). Bene ergo dicitur:
Displicuit sermo in oculis Samuelis
(
S1, 8, 6). Quia a viris spiritualibus nil ante
despicitur, quam despiciendum esse per spiritalem mentis intuitum
judicetur. Et quia quo abundantiori gratia Spiritus sancti
pleni sunt, de virtutis suae celsitudine non praesumunt, sequitur:
Et oravit Samuel Dominum
(
S1, 8, 6). Quid enim Dominum oravit, nisi ut sibi
dignaretur ostendere, si tumultuantis populi petitioni assensum dare
debuisset?
Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem
populi in omnibus quae loquuntur tibi. Non
enim abjecerunt te, sed me, ne regnem super eos, juxta
omnia opera sua, quae fecerunt a die, quia eduxi eos de
Aegypto usque ad diem hanc
(
S1, 8, 7 et
S1, 8, 8).
Liber 4, Caput 1
Quo in loco notandum est, quia abjectionem prophetae Dominus suam
facit. Non enim simpliciter dicit: Abjecerunt me, ne
regnem super eos; sed
non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos
(
S1, 8, 7). Ut profecto ostendat, quia in persona
electi praesulis ipse suis subjectis praeemineat; et cum ad spiritale
culmen electorum carnalis rector assumitur, ipse abjici videtur, cujus
praecepta dissipantur. Ergo quam reverendi sint optimi
pastores sanctae ecclesiae liquet. Ecce enim dum fideliter
Deo serviunt, tanto ei amoris vinculo conjunguntur, ut quidquid eis
ingeritur, divinae injuriae adscribatur, Unde et in Evangelio primis
Ecclesiae pastoribus dicit:
Qui vos spernit, me spernit
(
Lc, 10, 16)
. Ubi etiam aliquid gravius cernitur: quia cum abjectum
pastorem conqueritur, abjicientium peccata omnia, et parentum etiam mala
memorantur.
Juxta omnia
, inquit,
opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra
Aegypti
(
S1, 8, 8). Summum namque crimen agnoscitur, ad cujus
discussionem in Dei memoria praeterita cuncta peccata
reducuntur. Et abjectum ergo se Dominus conqueritur, et tamen
ordinare, in quo abjicitur, concedit: quia cum districtae aequitatis
suae virtutem exequitur, ab eo carnalium desideria impleri per ejus
misericordiam nequaquam prohibentur. Sed et quae concedi
dignitas pro vindicta potuit, non tranquilla majestate divinitatis
concedi debuit, sed velut indignata. Indignatam vero
majestatem Dei non in seipsam asserimus, quae passioni non subjacet: sed
quia dum culpas discutit, indignationis verba per Scripturas
dicit. Item quia in typum carnalium praelatorum assumitur,
reprobandus rex eligitur, non electus. Vel fortasse idcirco
reprobus rex eligitur, ut electus successor ejus rex David in eo
cognosceret, quid cavere debuisset. Sic nimirum et de illa
angelorum curia legimus, quia de apostata primo angelo scribitur:
Ipse est principium viarum Dei
(
Jb, 40, 14): sed qui ante omnia conditus est, per superbiam
cecidit, et in ejus ruina sancti angeli didicerunt, qua virtute stare
potuissent. Quod nimirum, qui apertis rectae fidei oculis,
intueri poterit, pariter attendit: quia omnipotens Deus etiam tunc
magnae misericordiae dona tribuit, cum vindictam irrogat; quia dum
reprobos punit, sanctos erudit: ut unde illi deficiunt, isti in suis
profectibus adjuventur.
Liber 4, Caput 4
Sed fortasse nonnulli moventur, quia contrarium videtur, quod hic
dicitur, et quod superius dicebatur. Ibi enim ait:
Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super
eos, juxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua
eduxi eos de terra Aegypti, usque
in diem hanc
(
S1, 8, 7 et
S1, 8, 8). Nunc vero dicit:
Unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit
populum meum de manu Philistiim: quia respexi populum meum:
venit enim clamor eorum ad me
(
S1, 9, 16). Superius quasi ab irato rex ordinari
permittitur, nunc quasi a pio et benigno ordinatur. Hujus
etiam benignitatis verba quis non videat, quantum a sententia illa
dissentiant, quae eidem a Samuele illata fuit?
Quia
, inquit,
projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex
(
S1, 15, 26). Quod profecto celeriter solvimus, si ipsam
verborum vim subtiliter intueamur. Nam omnia haec divinae
benignitatis verba populi meritis ascribuntur:
Salvabit populum meum
(
S1, 9, 16); et,
respexi populum meum
(
S1, 9, 16); et,
clamor eorum venit ad me
(
S1, 9, 16). Pro illis ergo rex ordinari decernitur,
quorum clamor exauditur. Nam etsi pro futura nequitia
repellendus a regno erat Saul, tamen habebat in se, donec regnaret, unde
populo sibi subdito prodesse potuisset. Futurus certe erat
bello strenuus, mente elatus. Habiturus erat unde sibi
caderet, et unde aliis staret. Illud ergo unde prodesse
subditis poterat, Dominus providens dicit:
Salvabit populum meum de manu Philistiim
(
S1, 9, 16); et,
venit clamor eorum ad me
(
S1, 9, 16). Adhuc tamen valde contrarium videtur, ut
ejus populi clamorem exaudire credatur, qui eum abjecisse
reprehenditur. Ad quod respondendum est: quia erant in illo
populo et reprobi et electi. Ibi ergo abjecisse Dominum
reprobi arguuntur, hic electorum desideria ad omnipotentis Dei aures
perveniunt. Qua ex re quid colligendum est, nisi quia saepe
electis bonum est, quod mali rectores ordinantur? Non ergo
mirum est, si Deus quasi de abjectione sua irascitur, et regem ordinat:
quia ipsa dignitas futuri regis et mala erat, et bona. Mala
denique, quia superba: bona vero, quia in defensione subjectorum
strenua. Quod totum, et in sancta Ecclesia nunc fieri
cernimus: quia plerumque ille ejus primatum suscipit, qui verbo utilis
est aliis, mente tumidus sibi. Praedicando virtutes, velut
stando vitia destruit, sed alta de se sentiendo, cadit. Hic
itaque praedicando populum Dei salvat, sed semetipsum tumendo
praecipitat. Quasi rex potens verbo populi Dei occultos
adversarios atterit, sed elatione a regni sublimitate cadit.
Non ergo pro se, sed solum pro populo rex constituitur; quando ille in
sancta Ecclesia praeesse permittitur, qui bona quae praedicat,
superbiendo, aut nequiter vivendo, conculcat.
Liber 4, Caput 5
Attente quidem ostendit eis et bona quae eis impendit Dominus et mala
quae Domino fecerunt ipsi ut tanto gravius se deliquisse cognoscerent,
quanto illum peccando offendere ausi sunt, a quo tanta bona
perceperant. Quid vero sit abjicere Dominum, et qualiter
secundum litteram et secundum spiritualem sensum intelligi debeat,
superius late expositum est (Supra in exposit., ubi ad
Samuelem Dominus ait:
Non te abjecerunt, sed me, juxta omnia opera sua,
quae fecerunt a die, qua eduxi eos de terra Aegypti.
(
S1, 8, 7 et
S1, 8, 8) Sed quia sancti praedicatores eos quos arguendo
compungunt,docendo instruunt, subintulit, dicens:
Nunc ergo state coram Domino per tribus et familias
vestras.
(
S1, 10, 19)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 8
Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi.
Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super
eos. Juxta omnia opera sua quae fecerunt a die
qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc, sicut
dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt
etiam tibi: nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen
contestare eos, et praedic eis jus regis qui regnaturus est
super eos
(
S1, 8, 7,
S1, 8, 8 et
S1, 8, 9), etc. Saul ergo, qui, offenso Deo, constitutus est
super Israelitas rex, typum tenet populi Judaeorum. Nam sicut
ipse in regale culmen sublevatus juxta convenientes mores eorum qui
petierunt super se esse regem et mansuetudinem Domini spernebant, durus
ac rigidus ac superbus effectus est, ita ut eos servili onere magis
premeret, quam libertati donaret: sic et populus Judaicus, licet unctus
in sacerdotibus et regibus foret, tamen quia filius ancillae erat, quae
in servitutem generabat, nunquam libertatem perfectam per ipsam
unctionem consequi potuit: maxime quia illum ad se venientem, qui vere
rex erat, et mansuetus ad eos venerat, recipere noluerunt, per cujus
dominationem liberi, si mallent, fieri potuissent.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)