Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 2 : fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 39. 40. :

    A Samuele Ioel, nec non fuit ortus Abia,

    Quos populus quaeritur vendere iudicia.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Sanctorum virorum facta praecedentium saepe electorum sequentium solatia sunt. Mira etenim dispensatione divini consilii, et altissimae conversationis arce sic sublimati sunt, ut fortia agerent sibi, recta subditis providerent; sic sibi quandoque derelicti, ut ea quae recta intentione disponerent, secundum Dei providentiam recta non essent; quatenus illorum infirmitas, electorum sequentium firmitas fieret: quia etsi ut homines in disponendis sanctae Ecclesiae negotiis falli possunt, ipsae tamen ecclesiasticae dispositiones deserendae non sunt. Ecce etenim dicitur: Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel, fuitque nomen filii sui primogeniti, Johel, et nomen secundi, Abia, judicum in Bersabee. Et non ambulaverunt filii sui in viis ejus ( S1, 8, 1, S1, 8, 2 et S1, 8, 3).

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 8
    • Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus, sed declinaverunt post avaritiam, ( S1, 8, 1, S1, 8, 2 et S1, 8, 3) etc. De hoc Josephus ita refert: « Igitur illo tempore inter Israelitas et reliquos Chananaeos propheta Samuel ita decrevit, ut deposito populo Chananaeorum, Judaeisque reddita civitate, in ea eos convenire praecepit, et diversis artibus ad invicem operam dare. Ipse vero secundo in anno circumiens civitates judicabat, et multo tempore sub aequitate omnia expLevit. Deinde senectute gravatus, et agere solemnia praepeditus, filiis suis tribuit principatum, quorum senior quidem dicebatur Joel, junior autem Abia. Praeposuit autem alium quidem in Bethlehem civitate, ut illic sederet et judicaret; alium vero in Bersabea. Sed ut boni quidem et moderati ex malis, ita et pravi producuntur ex bonis. Nam et patris sui studium non recordantes, et viam contrariam ambulantes, et muneribus turpibusque lucris justitiam comprimebant, et judicia non vera, sed secundum praemia proferebant, ad epulas et pretiosa convivia declinantes. Primum quidem, quae erant inimica Deo gerebant; secundo etiam patri reddebantur adversi, qui multo studio ac providentia gesserat ut etiam plebs sciret servare justitiam. Populus itaque, dum contumeliam priori conversationi prophetae filii fecerunt, graviter hoc ferens, ad patrem denuo remeavit, qui in Ramatha civitate commorabatur, eique injustitias filiorum omnes exposuit. Et quia cum senex esset, et tempore jam defectus, rebus praeesse non poterat: supplicabant eum atque rogabant, ut aliquem eorum regem eligeret, qui et contra principatum gentis haberet, et Palaestinos affligeret qui eis erant prioris injustitiae debitores. » Joel interpretatur incipiens, vel fuit Dei. Abia interpretatur pater Dominus, vel pater fuit. Recte ergo qui non in inchoata justitia permanserunt, et paternitatem Domini servare neglexerunt, fuit Dei vel pater fuit, nominantur, ut significetur paternitate Dei eos esse indignos qui, justitia relicta, in iniquitatem corruerunt. Sed quia filii Samuel (sicut superius dictum est) declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam eos ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet, his petitionibus Deus irritatus ad dolentem prophetam ita locutus est: