V. 16 :
servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in
opere suo
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut
tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant;
et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa,
cognoscitur, quam petebant. Sequitur:
Dixit itaque omnia verba Domini ad populum,
qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui
imperaturus est vobis. Filios vestros tollet
et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et
praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi
tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et
messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum:
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et
focarias, et panificas. Agros quoque vestros,
et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis
suis. Sed et segetes vestras, et vinearum
reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis
suis. Servos etiam vestros, et ancillas,
juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere
suo. Greges quoque vestros addecimabit,
vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 10,
S1, 8, 11,
S1, 8, 12,
S1, 8, 13,
S1, 8, 14,
S1, 8, 15,
S1, 8, 16 et
S1, 8, 17).
Liber 4, Caput 2
Sequitur:
Agros quoque vestros tollet, et vineas, et oliveta, et
dabit servis suis
(
S1, 8, 14). Qui sunt agri bonorum, nisi devotae mentes
subditorum? quae dum eorum verba libenter audiunt, bonorum
operum uberem fructum reddunt. Quae autem vineae eorum, nisi
mentes eorum ita imitatione proficientium, ut etiam aliis verbum vitae
praebeant, et quos loquendo in amorem Conditoris accendunt, velut
potando ebrios faciant? Quae vero oliveta sunt, nisi corda
auditorum, qui bonorum exemplo, et exhortatione proficiunt in opus
misericordiae? Sed dum rex constituitur, agri tolluntur: quia
dum carnales perveniunt ad culmen regiminis, nonnulli bonorum auditores
exempla suscipiunt pravitatis. Tolluntur ergo agri, cum nuper
devota corda seducuntur, quando ex nequitiae semine fructum reddunt in
maligna conversatione. Oliveta et vineae tolluntur, cum
exemplo mali praepositi misericordiae opera, et sanctae praedicationis
verba exhibenda et loquenda deseruntur. Bene autem servis
regis dari ablati agri, et vineae, et oliveta memorantur.
Servi quippe sunt, qui dominorum juri semper subditi, evadere nequeunt
juga dominationis. Servi itaque sunt regis, qui per
abundantem iniquitatem sic se tyrannorum voluntatibus obligant, ut ab
eis ulterius non recedant. Ablatos ergo agros, et vineas, et
oliveta servi suscipiunt: quia reprobi fautores praelatorum carnalium,
dum decepta corda in propositum transferunt pravi operis, velut
electorum agris, vineis, et olivetis titulum imponunt tyrannicae
potestatis. Sequitur:
Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit,
ut det eunuchis et famulis suis
(
S1, 8, 15). Cum mali praesunt, difficile valde est, ut
qui eis subjicitur, nulla religionis damna patiatur. Aliorum
namque mentes omnino pereunt: sed ii quos pervertere penitus nequeunt,
dum incessanter et verba et opera eorum prava conspiciunt, qualicunque
sorde maculantur. Bene ergo dicitur:
Segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit
(
S1, 8, 15). Quasi dicat: Sub pastore reprobo electorum
etiam bona integra non sunt. Sed quod bonis demitur, eunuchis
et famulis regis datur. Eunuchi, et famuli carnalium
praelatorum, sunt ejus auditores hypocritae. Eunuchi quidem
sunt, quia saecularem voluptatem se abjecisse ostendunt: sed regis sunt
famuli, quia per omne, quod de virtutibus se habere simulant, in se
reproborum praepositorum jugum portant. Bene autem segetum,
et vinearum decima eunuchorum esse refertur: quia hypocritarum virus
leviter non agnoscitur. In quo dum sancti etiam viri possunt
decipi, quod perdunt, illis adscribitur, quorum fraude
capiuntur. Sequitur:
Servos etiam vestros et ancillas, et juvenes optimos, et
asinos auferet, et ponet in opere suo
(
S1, 8, 16). Servi et ancillae sanctorum sunt, qui eis
temporalia necessaria subministrant. Servi et ancillae sunt,
quia dum eis corporum necessaria tribuunt, in eodem opere misericordiae,
alii aliis robustiores sunt. Et optimi juvenes: quia et qui
multum, et qui parum possunt, dum omne quod praevalent, in opere
misericordiae expendunt, velut electi juvenes, divina servitia valenter
operantur. Asini quoque electorum sunt, quibus ferenda onera
obedientiae imponuntur, ut eorum fragilitatem adjuvent, dum ea cum eis
portant, quae sine eis portare nequaquam possent. Quid est
autem, quod in opere regis ponendi praedicuntur? Sed qui in
opere regis ponuntur, diebus constitutis debitum persolvunt angariae,
juri publicae potestatis. Quid est ergo, quod in opere regis
servi et ancillae, et juvenes optimi ponendi praedicuntur; nisi quia
praeeminentibus carnalibus, et electorum ministri, et devote obedientium
corda, plerumque maculantur? Nam dum reprobam eorum vitam
indesinenter aspiciunt, paulatim sic decidunt, ut aliquid de eorum
factis imitentur. Ex longo quidem usu electis serviunt; sed
dum saepe vident eorum excellentiam culminis, serviri sibi ab aliis
quandoque appetunt per impulsum elationis. Sua quoque
misericorditer tribuunt, sed tyrannorum saepe exemplo aliena
tollunt. Sed quia servi sanctorum sunt, de jure eorum exire,
non possunt. Ad horam quidem possunt deseri, sed ab errore,
in quem decidunt, per divinam misericordiam facile
sublevantur. Quia ergo per exempla pravorum corruunt, qui
cito resipiscunt, velut per angariam ponuntur in regis opere: in quo diu
non permanent per continuam servitutem.
Commentaires
Gregorius I (540-604)