V. 1 :
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in
diebus illis non erat visio manifesta
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli
(
S1, 3, 1).
Liber 2, Caput 4
Quo in loco est aliud quod notari debeat: quia tunc Samuel coram Heli
Domino ministrare ostenditur, quando ipse de filiorum negligentia a
Domino objurgatur. Nonnulli namque subjecti, dum fortitudinis
suae modum considerant, praelatorum suorum malunt esse severi judices
quam auditores pii. Qui nimirum quia exaggerare et discutere
eorum vitas consueverunt, si in eorum conversatione vel levioris delicti
maculas intuentur, subdi eorum praecepto obediendo renuunt.
Sed vere fortes existerent, si majorum quae infirma existimant humiliter
sustinerent. Nam ante Deum ille magnus per meritum noscitur,
qui ei in bono praecepto subjicitur qui ex parte aliqua venerabilis non
videtur. Ecce enim Heli aperta Dei sententia de negligentiae
suae perpetrata culpa reprehenditur, sed puer Domini Samuel coram eo
ministrare Domino memoratur, ut profecto apud se colligat qualis sit qui
in leviori culpa sibi praelatum despicit, si ei se Samuel obediendo
subdidit quem omnipotens Deus sui examinis tanta districtione
reprobavit. Sed quia Heli non valde supra peccantes subditos
honorasse reprehenditur, ipsae sacrorum ordinum dignitates pensandae
sunt. Nam rector peccantem subditum nisi correptum honorare
debet, subjectus autem nec tunc praelatum despicere, cum se justum et
illum agnoverit peccatorem, quia aeternus judex subditorum judicium
sanctae Ecclesiae rectoribus tribuit, sed eosdem rectores discutiendos
suo examini reservavit. Hoc tamen ipsum rectoribus valde
timendum est, quod Dei servantur examini, quia tanto subtiliores
rationes vitae et doctrinae suae parare debent, quanto sapientior est
judex quem sustinent. Nec tantum ejus futurum judicium in
futura vita, quasi in longinquo positum, timeant, ne qui ubique praesens
est incautum feriat de vicino. Negligentes namque pastores ad
evadendam futurae vindictae poenam longa vitae praesentis spatia ad
poenam cogitant; sed judex, qui ubique est, de vicino poenitentiam
irrogat, quia prius eis lumen contemplationis subtrahit, deinde ad
tormenta per mortem rapit. Unde et de eodem Heli, qui de
paulo inferius, fracta cervice, moritur, subjunctum est:
In diebus illis non erat visio manifesta
(
S1, 3, 1).
Liber 2, Caput 4
Nam dum rector agenda quae novit despicit, agitur cum eo districto
judicio, ut agenda non videat, quia implere noluit quod
videbat. Manifesta namque visio negligentis pastoris non est,
sed amantis. Unde et per seipsam Veritas dicit:
Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,
et manifestabo ei meipsum
(
Jn, 14, 21). Claritas namque manifestae visionis, est
revelatio amatae veritatis. Quae profecto veritas si merito
dilectionis ostenditur, iis qui torpent a bono opere dignissime
occultatur, quia signum amoris non est in affectione animi, sed in
studio bonae operationis. Unde et in Evangelio Dominus
praemisit, dicens:
Qui habet mandata mea, et facit ea, hic est qui me
diligit
(
Jn, 14, 21)
. Quia ergo de negligentia operis caligo incurritur
internae visionis, apte nimis, dum de contemptu mandatorum sacerdos
arguitur, visio occultata memoratur. Sequitur:
Et sermo Domini erat pretiosus
(
S1, 3, 1).
Liber 3, Caput 1
Et tunc quidem sermo Domini pretiosus fuisse perhibetur.
Pretiosa quippe res parvo pretio emi non potest. Pretium
autem, quo sermo Dei emitur, labor est sanctae operationis.
Velut enim rem quam habere volumus pretio emimus, cum per sermonem
praedicationis quem accipimus laborem operis exhibemus. Tunc
autem erat sermo pretiosus, cum pro qualicunque labore operis non
dabatur, cum omnis qui emptorem sermonis interficiebat obsequium Deo se
praestare cogitabat. Eo igitur tempore sermonis emptor multo
pretio eguit, quia sine magno labore verbum fidei servare non potuit,
qui pro eo quod credidit ad tormenta pervenit. Tempus namque
tunc erat quo is qui emebatur sermo, non typo figurata moralitatis, sed
apertae locutionis praecepto hortabatur, dicens:
Qui vult venire post me, tollat crucem suam quotidie, et
sequatur me
(
Mt, 16, 24). Hinc item dicit:
Qui autem amat patrem aut matrem plus quam me, non est me
dignus
(
Mt, 10, 37)
. Et:
Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest
meus esse discipulus
(
Lc, 14, 33)
. Itaque cum ministerium Samuelis asseritur, pretiosus
sermo Domini esse perhibetur, quia profecto inter initia fidei, illi qui
praedicantibus aeternae vitae doctoribus crediderunt, pro accepto verbo
fidei magni laboris opera expendisse credendi sunt. Et quia
Judaicus populus jam lumen divinae cognitionis amiserat, sequitur:
In diebus illis non erat visio manifesta
(
S1, 3, 1).
Liber 4, Caput 2
Quibus profecto verbis mores subditorum carnalium aperte describuntur:
quia dum exteriora appetunt, interiora damna etiam exposita non
attendunt. Sed qui carnaliter praesunt, ipsa ostensione
temporalis potentiae subditis sibi minoribus magnam spem dant
tutelae. Dum ergo dicunt: Rex erit super nos, et
pugnabit bella nostra pro nobis, quid aliud, quam
reproborum subitorum mores insinuant, qui humiles et spirituales
praedicatores despiciunt, ut temporaliter a carnalibus
adjuventur? Quod certe nullatenus agerent, nisi prius lumen
cordis amisissent. Nam si spiritualium virorum humilitatem
foris despiciunt, sed qua potestatis sublimitate intus emineant, cernere
non merentur; in illis quoque externam potestatis tyrannidem vident, sed
qua infirmitate intus deprimatur, non vident. Isti, quia Deo
adhaerent, cum volunt, etiam in exterioribus potentes sunt: illi, qui a
Domino recedunt, spem, quam promittunt de potentia saeculari, exhibere
non possunt fortitudine operationis. Nam, ut de vicino
exempla capiamus, Saul ad pugnanda bella regem postulantium, fortis et
potens eligitur: ita ut, sacra hac historia teste
(voir:
S1, 9, 2)
, ab humero, et sursum populo universo
emineret. A Deo igitur ad regni gubernacula electus, cum
bonus existeret, et de filiis Israel aliquis melior illo non esset,
tamen, cum tantus ac talis vir carnali fortitudini relinquitur, bella
perdidit, quae pugnaturus acceperat, et vitam pariter amisit
(voir:
S1, 3, 1)
. Samuel autem, qui saeculi potentia sublimis
non exstitit, qui humiliter non solum Deo, sed etiam hominibus
ministravit, de exterioribus quoque bellis trophaea potenter
exhibuit. Nam non valde supra de eo dictum est:
Tulit Samuel agnum lactentem unum, et
obtulit illum holocaustum integrum Domino, et clamavit
Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum
Dominus. Factum est autem, cum Samuel
offerret holocaustum Domino, Philisthiim iniere praelium
contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore
magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos,
et caesi sunt Philisthiim a filiis Israel
(
S1, 7, 9 et
S1, 7, 10)
. Dicat ergo:
Noluit populus audire vocem Samuelis
(
S1, 8, 19), ut in eorum inobedientia superborum corda designentur,
sic divinae aequitatis judicio projecta, ut magna mala immineant quae
incursuri sunt: sed tamen ea videre non possint. Sequitur:
Et audivit Samuel omnia verba populi
(
S1, 8, 21).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 3
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat
pretiosus.
(
S1, 3, 1) Bene ait,
et sermo Domini erat pretiosus.
(
S1, 3, 1) Pretiosus namque dicitur, quia perrarus erat, et per prophetam
rarofiebat. Omne enim quod rarum est, pretiosum est,quia amplius
desideratur. Unde et subjungitur:
In diebus illis non erat visio manifesta.
(
S1, 3, 1) Quia videlicet prophetia non plena manifestabatur. Propter peccata
enim populi, et eorum qui praefuerunt populo, jam nonmanifestabantur visiones, sicut
patribus eorum. Ecce juxta historiam. Caeterum juxta spiritualem
intelligentiam bene dicitur.
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli.
(
S1, 3, 1) Quia unigenitus Filius Dei Patris, quem per Samuelem significari diximus,
quiinterpretatur nomen ejus Deus, in omnibus voluntatem Patris apparens in
carneexhibuit. Sicut ipse ait:
Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.
(
Jn, 4, 34) [mauvais référencement: Jn, 4] Unde bene agitur, « coram Heli, » quia sacerdotium Judaeorummox
noluitdestruere, antequam verum sacerdotium appareret; unde et subjungitur,
et sermo ejus erat pretiosus,
(
S1, 3, 1) quia praedicatio ejus fidelibus amabilis atque pretiosa erat, infidelibus
verodespecta. De quibus per significationem subjungitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 3
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo
Domini erat pretiosus,
(
S1, 3, 1) hoc est, rarus, quod in sequentibus manifestatur, cum dicit:
In diebus illis non erat visio manifesta
(
S1, 3, 1). Propter peccata enim populi et eorum qui praefuerunt populo,
Dominus jam non manifeste per visiones aut per angelicas responsiones
plebi Israel apparuit, sicut patribus eorum fecit. Et ideo
dicit scriptor historiae sermonem Domini in illo tempore esse
pretiosum.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 3
Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis
(
S1, 3, 1).
Pretiosus dicitur, quia perrarus erat.
Omne enim quod rarum est, pretiosum est.
Non erat visio manifesta
(
S1, 3, 1); quia prophetia non plene manifestabatur.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli,
(
S1, 3, 1) usque dum dicit:
Nec poterat videre lucernam Dei, priusquam extingueretur, et Samuel dormiebat in
templo Domini, ubi erat arca,
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3) etc. (Hoc quoque comprehenso, sed cum discrimine, quod in Vulgata haec habentur:
nec poterat videre: lucerna Dei, antequam extingueretur, Samuel
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3) etc.)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis