Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 20 : et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 142. 143. :

    Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos

    Atque propheta Dei duxque futurus erat.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • In terra quippe verbum praedicatoris cadit, cum ex reproba praedicatoris conversatione vilescit. Unde et Veritatis voce dicitur: Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus ( Mt, 5, 13) . Et notandum quia ex omnibus verbis ejus non cecidisse in terram dicitur, ut profecto praedicatori nihil agere liceat quod licet reprobare. Nam quidquid agi prohibet, is profecto si agit, verbum in terram cadit, quia dum a loquente contemnitur, hoc audientes nequaquam venerantur. Verbum namque aliquod in terram cadere prohibebat Dominus, cum negligentibus praedicatoribus negligentiae suae verbum exponebat, dicens: Quicunque solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum ( Mt, 5, 19) . Mandatum namque nec minimum praedicator solvit, cujus verbum ex verbis omnibus in terram non cadit. Dum autem ex omnibus verbis Samuelis verbum in terram non cecidisse dicitur, cujus mores insinuat Samuel, nisi qui merito et praedicationis et operis magni sunt in regno coelorum? Itaque ex omnibus verbis ejus in terram non cadit, quia omne quod altum sanctae Ecclesiae perfectus praedicator loquitur, ab eo etiam sublimi praedicatur conversatione, cum, velut in ardua specula positus, et sapientes verbo erudit, et simplicibus iter, per quod ad aeternam patriam ingredi debeant, operibus ostendit. Unde et subditur: Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini ( S1, 3, 20).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quid est quod postquam Heli visionem exposuit, crevisse Samuel dicitur, nisi quia doctorum nostrorum ordo, postquam verbo Synagogae filios repulit, majoris reverentiae gloriam apud gentilitatem invenit? Crevit ergo, quia qui per verbi ministerium se prius in una gente cohibuit, postmodum sanctitatis atque doctrinae famam in universo mundo dilatavit. Unde et per Psalmistam dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ( Ps, 18, 5). Hinc iterum sanctae Ecclesiae loquens, ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram ( Ps, 44, 17). Crevit itaque cum in universo mundo radiavit. Cum quo etiam Dominus esse perhibetur, quia omne quod de fama sanctitatis redoluit, omne quod clarum per verbum luxit, de praesentia Redemptoris accepit, quem secum habuit. Nam etsi verbo Paulus non solum infirma et terrena, sed etiam summa et coelestia penetrat, ex eo hanc dicendi virtutem obtinet, quem secum esse affirmat, dicens: An experimentum ejus quaeritis qui in me habitat Christus ( 2Co, 13, 3)? Qui enim in se loquebatur secum erat. Redolet omni mundo per vitam, sed ex eo vitae odorem trahit quem ostendit: dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco ( 2Co, 2, 15) . Omnia esse de praesentia Redemptoris Joannes insinuat, quia dicit: De plenitudine ejus omnes accepimus ( Jn, 1, 16). Samuel ergo cum crevisse dicitur, cum eo Dominus esse memoratur, quia doctorum ordo cum magnae sanctitatis atque doctrinae gratia omni mundo resplenduit, ex eo tam magnus apparere potuit qui eum in mundo positum non reliquit. Sequitur: Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuel propheta esset Domini ( S1, 3, 20).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 3
    • Et cognovit universus Israel, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. ( S1, 3, 20) Per terminos terrae Judaeae descriptos, universitatem plebis paritercomprehendit. Dan viculus est in quarto milliario a Paneade euntibus Tyrum, qui usque hodieterminus est Judaeae provinciae contra septentrionem. De quo et Jordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Bersabee similiter vicus est in tribu Judae in tricesimo ab Hebron milliario,vergens ad austrum. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. ( S1, 3, 21) Sermo enim ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent aPhilisthaeis propter peccata filiorum Heli. Et hoc ex divina revelatione clarescebat sibi fuisse revelatum, sicut rei probaviteventus, et ideo verus propheta praedicabatur.