Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 3 : lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 15. 16. 17. :

    A Domino Samuel dum dormit ter vocitatus,

    Promptus Heli ter adest, hunc vocitare ratus:

    Non voco, dixit Heli.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quod vero additur: Et sermo Domini erat pretiosus, ad bonorum ardens studium subditorum, cum fideles subjecti etsi non habent qui eis frequenter de thesauro sacri eloquii superna praedicet, hoc tantum quod aliquando scire potuerunt mira devotione complectuntur, et velut rem ineffabiliter pretiosam custodiunt, dum per bona opera in coelo collocant, ubi fures qui id auferre valeant nequaquam appropinquant. Unde et in Evangelio de emptore bonae margaritae dicitur: Inventa una pretiosa margarita, dedit, omnia sua et comparavit eam ( Mt, 13, 46). Cum itaque in occultatae visionis tempore pretiosus sermo esse describitur electorum, subditorum laudes nuntiantur, quia tanto sublimiori gloria praedicandi sunt, quanto id bonum, quod de eminentiori loco periit, perfectione magnae charitatis in inferioribus remansit. Quorum profecto bona conversatione plerumque agitur, ut ea quae occultata fuerat visio, manifestetur, ut qui devote custodiunt minima, scire debeant quae faciant, et majora. Unde et subditur: Factum est igitur in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuelem ( S1, 3, 2, S1, 3, 3 et S1, 3, 4).
  • Liber 2, Caput 4
    • Cujus profecto consummata perversitas designatur, quia non dicitur non videbat, sed videre non poterat. Quare et malae arboris mentionem faciens Dominus, ait: Non potest arbor mala fructus bonos facere ( Mt, 7, 18) . Lucerna itaque Dei videri non potest, cum is qui pastorali dignitate praeeminet tanta spissitate saecularis amoris premitur, ut ad internae claritatis intuitum nulla gratiae inspiratione sublevetur; cum jam videlicet, justa Dei indignatione projectus, in caliginis suae caecitate relinquitur, ut ulterius per infusionem superni luminis nunquam visitetur. Bene autem dicitur: Antequam exstingueretur. Non videre enim poena peccatoris est in hoc tamen adhuc saeculo viventis, videre autem non posse est mortui impii in alio jam saeculo aeterna poena damnati. Unde et conditoris judicio in exterioribus tenebris claudi praecipitur, ut videlicet ad lucis intuitum nunquam reducatur. Cum ergo antequam exstingueretur videre non posse dicitur in isto adhuc saeculo vivens praedicator reprobus, damnato jam in perpetuum impio in caecitate similatur. Exstinguitur autem lucerna cum pastor moritur. Vel certe lucerna exstinguitur, quia cum reprobus praedicator per mortem carnis interit, quidquid in eo lucere videbatur, de gloria culminis amittit, et velut sola lucernae testa sine lumine remanet, cum ad aeternum judicium servari persona cogitur, quae omni penitus saeculi fulgore spoliatur. Antequam igitur exstinguatur lucerna Dei, videre non potest, quia et meritum futurae damnationis per aeternitatem suae caecitatis possidet, et tamen adhuc coram hominibus per splendorem acceptae dignitatis fulget. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei ( S1, 3, 3).
  • Liber 3, Caput 1
    • Manifesta namque visio ejus esset, si in Redemptorem, quem ad visitationem suam venisse audierat, credidisset. De qua nimirum ejus caecitate subjungitur: Factum est autem, Heli jacebat in loco suo, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3) [mauvais référencement: S1, 3, 2] . Visio namque Heli manifesta non est, quia Judaeorum sacerdotium in perfidiae suae caecitate sepultum est. Heli ergo jacet in loco suo, quia et litteram legis habet, et in lege et prophetis non habet statum luminis, sed lapsum caecitatis. Locus namque Heli, videlicet Judaici praedicatoris, sacra lex est. Quia ergo Judaicum sacerdotium adhuc sacram Scripturam habet, in loco suo est. Et quia virtutem sanctae Scripturae nesciens ad statum fidei non erigitur, nimirum in loco suo non stare, sed jacere perhibetur. Quia item usque ad mundi finem projectus est, lucernam Dei videre non posse memoratur. Unde et cum quotidie tot a sancta Ecclesia praedicationis hortamenta suscipiant, cum tot sacrae fidei assertionibus Judaei victi non credant, quid aliud, nisi hoc quod in sancta Scriptura de eis legimus, et etiam per experimentum tenemus, quia videlicet projecti sunt, non solum ut non videant, sed etiam ut videre non possint? Unde et apostoli superfluum laborem reputantes eorum qui videre non poterant, in Actibus suis dicunt: Quia indignos vos fecistis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes ( Ac, 13, 46) . Sed qui videre non posse relatus est, Dei lucerna vocatur. Synagogae namque ministerium Dei lucerna fuit, quando in electis Patribus et per verae praedicationis lumen, et per venturi Redemptoris promissionem luxit. Quae profecto lucerna, ministrante Samuele, videri non potuit, quia tempore novae praedicationis, Synagogae magisterium poenam perpetuae repulsionis incurrit.
  • Liber 3, Caput 1
    • Et notandum quia non dicitur, lucere non poterat, quia profecto adhuc lumen sanctae Scripturae pro nobis portat, sed quod portat ignorat. Unde et antequam exstingueretur, videre non posse dicitur. Nondum enim exstinguitur, et videre non potest, quia certe, ut jam dixi, lumen gerit, quod non attendit, ante enim quam exstinguatur, est, donec lucet. Et quia ab eo usque ad mundi finem sacra Scriptura non tollitur, si antequam exstinguatur, non videt, cum mundi fine extenditur in caecitate. Quod si accensio ejus refertur ad zelum perfidiae, idcirco non potest videre, quia non exstinguitur. Nam si ignem perfidiae de mente exstingueret, ablato impietatis zelo, ad placitum verae fidei lumen mentis oculos aperiret. Sed dum videre non posse dicitur, indigna lucerna perhibetur, et ad videndum ea quae digna est quaeritur. Nam subdit, dicens: Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et vocavit Dominus Samuelem ( S1, 3, 3 et S1, 3, 4) [mauvais référencement: S1, 3, 3] .

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 3
    • Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur. ( S1, 3, 2) Prae nimia senectute oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei,cum arderet in tabernaculo antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda eratlucerna, sicut per Moysen praecipitur, ut eadem lucerna luceret usque mane, legibusExodi (voir: Ex, 27) . Sive hoc significat, quod in caecitate sua ipse Heli permaneret, donec fundituscumprole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum. Lucerna quippe Dei, Dominus noster intelligendus est. Scimus enim quia in lucerna testa exterius, et lumen interius est. Ipse namque per Prophetam dicit: Exaruit velut testa virtus mea . ( Ps, 21, 16) [mauvais référencement: Ps, 21] Quid per testam, nisi corpus ipsius accipitur? in qua testa lumen Divinitatisexstitit, et flamma virtutum atque miraculorum effulsit. Cujus utique virtutes atque miracula, principes seu sacerdotes Judaeorum, dumcredere contem pserunt, veritatis lumen in eis exstinctum est. Et bene ait, antequam exstingueretur, ( S1, 3, 3) quia nec fulgore miraculorum, quae ab eo fulgebant, intelligere, nec doctrinamejus corde intento capere potuerunt,donec ipsum sacerdotium simul cum templo et populofunditus everteretur. De quibus etiam adhuc in persona Heli dicitur: Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus, usque in aeternum, ( S1, 3, 14) quia peccatum sacerdotum Judaeorum quod in Christo admiserunt, videlicet quianon solum contempserunt, sed etiam crucifixerunt, victimis atque sacrificiis legalibususque in sempiternum expiari non potest.
  • Liber 1, Caput 3
    • Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego, ( S1, 3, 3 et S1, 3, 4) et reliqua usquequo ait, porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. ( S1, 3, 7) Quod ter Dominus Samuelem vocavit, praefigurabatur quodipse puer futurus eratpropheta, dux, et sacerdos. Nescire Dominum dicitur Samuel, quia prophetiae mysterium necdum ei, vel sermoDomini revelatus fuerat. Nam communiter ut caeteri sciebat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 3
    • Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3), etc. Prae nimia enim senectute Heli oculi caligaverant, nec poterat videre lucernam Domini, cum arderet in tabernaculo, antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda erat lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum est ut eadem lucerna luceret usque mane, sicut est illud in libro Exodi: Praecipe , ait Dominus, filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo Domini, et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino ( Ex, 27). Sive hoc significat quod in caecitate sua ipse Heli permaneret donec funditus cum prole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum, qui praesentem Salvatorem agnoscere non poterant, nec miraculorum fulgorem, quae ab eo fiebant, intelligere, nec doctrinam ejus corde intento capere, donec ipsum sacerdotium simul cum templo et populo funditus everteretur. Interea Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et a Domino ter vocatus, novissime, qualiter Heli propter filiorum peccata simul cum ipsis interiturus esset, voce Domini instructus est. Potest hac tertia vocatione praefigurari quod ipse puer futurus erat propheta, dux et sacerdos. Quod autem scriptum est: Porro Samuel nec dum sciebat Dominum ( S1, 3, 7), nescire Dominum dicitur, quia per prophetiae mysterium necdum ei revelatus fuerat sermo Domini. Et quod sequitur:

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Heli jacebat in lectulo suo, et oculi ejus caligaverant nec poterat videre, ( S1, 3, 2) hic distingue. Postea sequitur, et lucerna Dei exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ( S1, 3, 3) ubi erat arca Dei, et vocavit Dominus Samuel; ( S1, 3, 3 et S1, 3, 4) et hoc antequam lucerna Dei exstingueretur, qui Samuel dormiebat in templo Domini. Quod autem dictum est antequam lucerna exstingueretur, ( S1, 3, 3) vocatum a Domino Samuel; vel sic accipiendum est, quasi diceretur nocte vocavit, vel ideo quia ipse Samuel qui nondum cum Deo loqui consueverat, lucerna lucente, nullum alium in templo praeter Heli esse videret. Cumque ipsum Heli nequaquam locutum didicisset, Dei vocem hanc esse non dubitaret.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 5
    • Factum est autem in die quodam Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3). In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane summopontifice lucernas vespere concinnante jugiter extra velum praeparataelucebant, ut Dominus jusserat; isto pontifice intrante in tabernaculum jamgrandaeva senectute confecto, oculi ejus intantum caligaverant, ut nec incensamlucernam posset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna DeiHeli fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens justitia claritatis fulgebat,quam exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii potestatemmeritorumque lumen amisit. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis jus in terra ( S1, 3, 19). Significat quia nihil ex iis quae locutus est irritum fuit, sed omnia suntrebus completa quae dixit. Cadunt namque in terra verba supervacua, quae pro nihilo habenda, etuniversorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terra; qui nimirum in tanta gravitate vultumtenere consueverat, ut numquam contemptibili laetitia resolveretur, sedquotiescumque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causautilitatis eorum faceret.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 3
    • Factum est vero in die quadam, Eli jacebat in loco suo: et oculi ejus caligaverant nec poterant videre ( S1, 3, 2). Hic enim distinguendum est, et postea inferendum: Et antequam lucerna Dei exstingueretur ( S1, 3, 3). Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Intelligi autem hoc modo debet. Et antequam lucerna Dei exstingueretur, in templo Domini, ubi erat arca Dei, Samuel dormiebat. Quod vero ait: Antequam lucerna Dei exstingueretur ( S1, 3, 3), intelligi oportet, antequam lux diurna fieret: quando eadem exstinguenda erat lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum erat, ut eadem luceret usque mane: sicut est illud Exodi: Praecipe , ait Dominus, filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo Domini: et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino ( Ex, 27, 20 et Ex, 27, 21).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, ( S1, 3, 1) usque dum dicit: Nec poterat videre lucernam Dei, priusquam extingueretur, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca, ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3) etc. (Hoc quoque comprehenso, sed cum discrimine, quod in Vulgata haec habentur: nec poterat videre: lucerna Dei, antequam extingueretur, Samuel ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3) etc.)
  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est autem in die quodam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur. ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3) In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane (voir: Ex, 27, 20, Ex, 27, 21, Lv, 24, 3 et Lv, 24, 8) , summo Pontifice lucernas vespere concinnante, jugiter extra velum praeparatae lucebant, Dominus ut jusserat (Ibid.). Isto Pontifice intrante in tabernaculo, jam grandaeva senectute confecto, oculi ejus in tantum caligaverant, ut nec incensam lucernam potuisset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna Dei Heli fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens justitiae claritate fulgebat. Quam exstinctam Propheta asserit, dum ob scelera filiorum, sacerdotii potestatem, meritorumque lumen amisit.