Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 21 : et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quid enim per Dan nisi simplices, et quid per Bersabee nisi sapientes designantur? A Dan usque Bersabee fidelis Samuel propheta Domini recognoscitur, quando electi praedicatoris vita simplicibus ad salutis exemplum proponitur, et sapientibus per doctrinam ejus sanctae Scripturae arcana revelantur. Quia vero Bersabee puteus septimus interpretatur, possunt per Bersabee non solum sapientes, sed etiam justi designari. Puteus enim septimus quid est, nisi gratia Spiritus septiformis? Per Dan peccatorum vita ostenditur, quia per veterem prophetam dicitur: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulam equi, ut cadat ascensor ejus retro ( Gn, 49, 17) . A Dan itaque usque Bersabee Samuel Domini propheta cognoscitur, dum electi praedicatoris vita, atque doctrina, peccatoribus est venerabilis, et justis, ut in eo videlicet et lapsi bonum videant, in quo se poenitendo corrigant, et boni mirentur vitae celsitudinem, ad quam quotidie proficiendo convalescant. Sequitur: Et addidit Dominus ut appareret in Silo ( S1, 3, 21).
  • Liber 2, Caput 4
    • Superius de tempore reprobi pastoris dicitur: In diebus illis non erat visio manifesta. Cum itaque ex sacro eloquio optimus praedicator ostenditur, apparere iterum Dominus perhibetur, quia nimirum cognitio divini consilii, quae absconditur reprobis, puritatis merito revelatur electis. Si enim et hominum consilia nisi familiaribus non creduntur, omnipotens Deus secreta suae dispositionis aestimandus est suis patefacere inimicis? Prius ergo justi doctoris vita praedicatur, deinde addidisse ut appareret Dominus dicitur, quia profecto divinae lucis ostensio reprobos et fictos fugit, quae se electis, et mundis cordibus aperit. Unde et per semetipsam vera lux loquendo, nos illuminat, dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ( Mt, 5, 8) . Igitur, ut appareret Dominus, addidit quia mundum praedicatoris sui oculum vidit. Sed cum addidit Ut appareret in Silo, in eodem loco illum apparuisse vice alia designatur. Quia autem dixit ubi apparuit, ne Heli apparuisse crederetur, subsequenter et personam ejus cui apparuit ostendit, dicens: Quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo, juxta verbum Domini ( S1, 3, 21).
  • Liber 2, Caput 4
    • Sed attente considerandum est quod subjungitur: Juxta verbum Domini. Verbum ergo Domini cognoscendum est, antequam ad apparitionem Domini pertingere mereamur, ne injusta et indiscreta visio ignis et nubis, non solum nobis perfectionem non ostendat coelestis itineris, sed ad submersionem erroris nos impellat. Origenes quippe dum apparentem Dominum sine verbo Domini videre voluit, visionem nubis inordinate conspexit, quia ignis apparitionem horruit. Nam dum, abnegata vel minuta justitia Dei, superfluam ejus clementiam praedicaret, asseruit quod non solum omnibus damnatis hominibus parceret, sed etiam de aeterna poena reprobos angelos quandoque liberaret. Novatus autem ignis aspicere visionem amplius amavit, qui dum severam omnipotentis Dei justitiam implacabilem diceret, spe veniae consequendae et poenitentiae omne remedium peccatoribus abstulit. Nec Novato igitur, nec illi alii Dominus apparuit, quia uterque eorum juxta quod per veritatem sacri eloquii cernitur, omnipotentem Dominum non conspexit. Tunc ergo juxta verbum Dominus apparet, cum ea ostensione se menti revelat, quam sacrae Scripturae fides non reprobat. Unde et apte subjungitur: Et venit sermo Samuelis in universo Israeli ( S1, 3, 21).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quibus profecto terrae nominibus Judaeae universitas designatur. Quid ergo in universa Judaea nisi omnis designatur Ecclesia? Universitas itaque Israel quia Samuel propheta est Domini recognoscit, quia profecto omnis qui fidelis est credit quod sanctorum praedicatorum ordo vera de futuris dicit. Prophetae namque officium est, et futura praedicere, et occulta revelare. Praedicatores autem sanctae Ecclesiae dum latentia quaeque vitia in mente deprehendunt, dum spiritalium virtutum secreta aperiunt, dum sanctarum Scripturarum latentes intellectus ad communem notitiam proferunt, dum futura coelestis patriae gaudia electis fidelibus repromittunt, prophetae ministerio utuntur. Ab universo igitur Israele propheta Domini fidelis Samuel esse cognoscitur, quia omnipotentem Dominum fide videre non potest, qui sanctae Ecclesiae doctoribus fidem non adhibet. Et quia eadem divinae cognitionis gloria in sancta Ecclesia remansit, quae se doctoribus primis aperuit, subditur: Et addidit Dominus ut appareret in Silo ( S1, 3, 21).
  • Liber 3, Caput 1
    • Silo quippe missus interpretatur. Et quia usque in mundi finem in praedicationis ministerium mittit, in Silo Dominus apparet, quia se eis clarius ostendit per quos lucis suae gloriam aliis aperit. Bene autem dicitur Addidit ut appareret, quia incessanter eliguntur quibus claritas divinae lucis infunditur. Unde et causam cur auditam visionem asserat subdit, dicens: Quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli ( S1, 3, 21).
  • Liber 3, Caput 1
    • Idcirco enim ut appareat addit, quoniam qui revelatus fuerat Dominus se iterum atque iterum revelat, et suae ostensionis donum a sancta Ecclesia nequaquam subtrahit, quam ei exhibere ex ejus exordio non cessavit. Sed qui Samueli revelatus asseritur, quoties apparere addiderit non refertur, quia nimirum usque in mundi finem sancta Ecclesia ducitur, cui praedicatores praesunt, qui ex eo in infimis alta aeternitatis gaudia praedicent, quo summa quae praedicant in alta Dei manifestatione vident. Quam profecto apparitionem juxta verbum Domini factam perhibetur. Quid est autem verbum Domini, nisi promissio Redemptoris? Addidit ergo ut appareret juxta verbum Domini, quia promissionis suae veritatem exhiberet non desinit. Verbum namque Domini in additione apparitionis est: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi ( Mt, 28, 20) . Sequitur: Et venit sermo Samuelis in universo Israeli ( S1, 3, 21).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 3
    • Et cognovit universus Israel, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. ( S1, 3, 20) Per terminos terrae Judaeae descriptos, universitatem plebis paritercomprehendit. Dan viculus est in quarto milliario a Paneade euntibus Tyrum, qui usque hodieterminus est Judaeae provinciae contra septentrionem. De quo et Jordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Bersabee similiter vicus est in tribu Judae in tricesimo ab Hebron milliario,vergens ad austrum. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. ( S1, 3, 21) Sermo enim ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent aPhilisthaeis propter peccata filiorum Heli. Et hoc ex divina revelatione clarescebat sibi fuisse revelatum, sicut rei probaviteventus, et ideo verus propheta praedicabatur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 3
    • Et non cecidit ex omnibus verbis Samuel in terram ( S1, 3, 19). Non cecidisse ex omnibus verbis ejus in terram dicitur: quia quidquid prophetabat, rebus gestis demonstrabatur. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli ( S1, 3, 21). Sermo ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent a Philistaeis propter peccata filiorum Eli: quem sermonem eventus rei postea probavit.