Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 15 : dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quia enim plerumque justae severitatis sententia per clementiam temperatur, magnae districtionis hoc judicium est, ubi animadversionis sententia replicando asseritur. Praedixit enim superius Heli, cum per virum Dei, suppresso nomine, dejectionis ejus sententiam nuntiavit. Quia vero et nunc idem se acturum jurat, profecto damnationis judicium replicat. Qua in re etiam notandum est quia qui inique agentes filios non corripuit, iniquitatem fecisse reprehenditur quae in aeternum victimis et muneribus nequaquam expietur. Quae ergo erit districtio iniquitatis propriae, si irremediabilis culpa est negligentia curae alienae? Nam si subditorum peccata incorrepta perenni reatu nos obligant, audacia iniquitatis propriae quibus nos poenis ligat? Merito ergo audientis aures tinniunt, quia nimirum electorum mentes, quae hoc attente considerant, de tanta districtione contremiscunt. Merito audientis hoc aures tinniunt, quia profecto immensitatem clamoris habet, quam electa corda vix sustinent. Et dextera quidem audientis auris tinnit, quia etsi perfectionis suae merito se quisque ad superna contemplanda erigit, tamen de vitae suae celsitudine non confidit. Sinistra etiam auris tinnit, quia etsi dono scientiae habet, ut temporalia quis perfecte ordinet, tamen de perfectione ministerii sui fiduciam nullam habet. Inter dona quippe sublimia verbum audiunt, de cujus clamore auris utraque tinnitum patitur, sub quo, donec ista incertitudinis vita ducitur, pavere non desinit. Unde et apte subjungitur: Dormivit Samuel usque mane ( S1, 3, 15).
  • Liber 2, Caput 4
    • Usque mane enim dormit qui quousque venturi Redemptori splendor appareat in incoeptae bonae operationis conversatione requiescit. Usque mane dormit, qui tota praesentis vitae nocte per propositum inchoatae justitiae exspectat, ut ad gaudium emeritae retributionis claritas sibi promissi Redemptoris effulgeat. Verbum enim promissum in Israel audivit, de quo aures ejus tinnire non desinunt, quia de conspecta districtione divinae justitiae timoris spiritum hausit, sub cujus pondere ad saeculi amorem evigilare non poterit. Sed fortasse usque mane dormire dicitur, pro tinnitu auris dexterae. Nam dextera auris tinnit, quia dum perfectus interioris vitae amator de perfectione contemplationis dubitat, magis ac magis proficere in ea qua coepit vitae sublimitate appetit. Sed quandiu in hac mortali carne sumus, maligni spiritus ad summa tendentibus insidiantur; et ut eos ab internae gloriae visione retrahant, ineptarum cogitationum figmenta congregant, quae internis eorum oculis proponant. Bene itaque dicitur: Dormivit Samuel usque mane. Tentatio immundorum spirituum nox est; qui vero usque mane dormit oculos tota nocte non aperit. Dormit ergo in nocte qui figmenta daemonum dedignatur aspicere in tentatione. Tota nocte etiam dormit, quia caligine tentationis non vincitur, sed viriliter sustinet, donec per adventum gratiae claritatis supernae luce visitetur. Et tunc profecto velut mane evigilat, quia oblectamento refusi sibi post tenebras luminis hilarescit. Quasi evigilans quippe tunc oculos aperit, quia lucem qua respergitur laetanter aspicit, qui aspicere sibi illatas tenebras non curavit. De tinnitu quidem dexterae auris obtinet ut qui supernis innititur videre reproba dedignetur, et certitudinem sui profectus insinuat, dum quod pace proficit per aperta et violenta bella non perdit. Sequitur: Et timuit indicare visionem Heli ( S1, 3, 15).
  • Liber 2, Caput 4
    • Illud namque ei indicare timuit quod sibi Dominus ostendit, ut temeritatem humanae audaciae refrenaret vigore disciplinae. Quidam namque adeo sunt praecipites, ut ad praelatorum suorum reprehensionem facile proruant, atque eorum erratibus minari futura supplicia non pavescant. Qui nimirum, quia sanctae Scripturae morem nesciunt, loquentem sibi Dominum nequaquam audierunt. Nam quibus omnipotens Deus loquens praelatorum suorum poenas insinuat, ea quae audierunt eis dicere formidant. Hinc ergo praepositorum suorum reprehensores colligant quanta se inconsideratione praecipitent, et lapsus sui profunda pertimescant. Si enim ii quibus omnipotens Deus loquitur praelatis suis loqui metuunt, ii quibus nequaquam locutus est Deus recondere se sub linguae suae silentio quanto terrore debuerunt? Timor ergo Samuelis non pavorem servilem insinuat, sed reverentiam debitam culmini pastorali. Nam etsi negligens praedicator reprehensionem et minas ex reatu meretur proprio, timorem reverentiae exigit ejus ordinis celsitudo. Sequitur: Aperuitque ostia domus Domini ( S1, 3, 15).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quid enim his verbis aliud quam toties jam explicata Judaeorum repulsio designatur? Domus namque praedicatoris est multitudo populi subjecti, quam velut possidendo inhabitat, dum per suae sollicitudinis curam servat. Domus ergo Heli, id est sacerdotii veteris, Judaea fuit, quam dum per conversationem reprobam coluit, pravitatis suae maculis immundam fecit. Qui profecto filios suos indigne agere conspexit, quia summum sacerdotium minoris ordinis sacerdotes in Redemptorem saevientes vidit, et eos non corripuit, nec ab effusione tanti sanguinis ulla eos auctoritate revocavit. Idcirco ei divina comminatione promittitur quod domus ejus in aeternum judicetur. Judicare etenim Dei damnare est. In aeternum ergo judicatur, quia perire aeterna poena decernitur. Et quia hoc aeterna Dei animadversione fit, jurejurando se affirmasse perhibuit quod iniquitas domus Heli in aeternum precibus et muneribus non expietur. Quod profecto aperta veritate impleri conspicimus, quia Judaicus populus in suae perfidiae obstinatione perseverat. Quid enim est praesens duritia, et caecitas quondam tam electi populi, nisi jusjurandum divinae animadversionis? Nam digno supplicio se sub aeterna morte cohibuit, qui ad mortem temporis aeternam vitam cogere non expavit. Sed hoc quod jurejurando asserit praedixisse se dicit, quia nimirum sanctae Ecclesiae doctoribus subsequentibus de Judaeae repulsione illud innotuit, quod eorum praedecessoribus ante manifestavit, quia hoc per Samuelem ad Heli nunc dicitur, quod ei per virum Dei superius dicebatur. Sequitur: Dormivit Samuel usque mane ( S1, 3, 15).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quid est quod per sacrum eloquium Samuelis somnus tam attente describitur? Et quia jam quater repetisse somnum dicitur, multum desipit qui a Dei Spiritu hoc non spiritualiter dictum credit. Nam etsi dormisse toties recte intelligitur pro veritate historiae, ad hoc scribitur, ut in veritate litterae intellectus proferantur allegoriae. Quid ergo designat Samuelis haec quinta dormitio? Sed quia primum somnum retulimus ad exquisitionem veritatis, secundum ad probationem veri operis, tertium ad explorationem veri gaudii, quartum ad perfruitionem inventae et probatae cognitaeque perfectionis, quinta somni species refertur ad studium disponendae locutionis. Samuel igitur quinta repetitione dormivit, quia ordo praedicatorum, etsi per cordis consilium veritatem didicit, per voluntatem mentis bona elegit, per affectionem virtutis verum gaudium recepit, per certitudinem inventae et cognitae beatitudinis in virtutum sublimium securitate requievit, hoc tamen quod in semetipso cognovit sine magni dispensatione consilii subditis praedicare non potuit. Plerumque etenim doctor et quae praedicet apud semetipsum habet, sed tamen ea quae habet prout debet praedicare ea non potest, quia si ea quae dicat jam Domino revelante didicit, modum quo ad populum sunt proferenda non novit. Dormivit ergo Samuel iterum, quia ordo praedicatorum apud se magna quietis intentione disposuit ne praedicando verbi Dei semen inutiliter spargeret, quod utili contemplatione collegisset. Nam dum praedicator considerare compellitur quid et quantum, sive quando, loquitur, quae dicat simul omnibus, qualiter moneat aliquos seorsum, quia magna sanctae meditationis quiete utitur, apte nimis in typo novi praedicatoris Samuel iterum dormire perhibetur. Dormire quippe ei tunc est dicendi modum tranquilla mente disponere. Et evigilare ei est a quiete meditationis ad loquendum exire. Et quia rationabiliter non evigilat antequam dicenda disponat, sequitur: Usque mane. Mane enim perfecta pronuntiandi verbi cognitio in mente doctoris est. Unde et praecipites doctores Propheta arguit, dicens: Vanum est vobis ante lucem surgere ( Ps, 126, 2) . Ante lucem quippe surgunt qui usque mane non dormiunt, sed in vanum evigilant, quia inutiliter verbum proferunt, quod qualiter proferri debeat meditatione nulla didicere. Unde et consilium eis ostendit, dicens: Surgite postquam sederitis, ut videlicet per quietem meditando verbum colligant, quod per laborem locutionis non in vanum, sed in audientium lucrum spargant. Sequitur: Et timuit indicare visionem Heli ( S1, 3, 15).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quidnam est quod timebat, nisi quia hoc dormiendo didicerat? Nam qui meditando verbum ordinat, ratione statuit quando etiam verbum dicat. Visionem quippe Samuel vidit, et Heli indicare timuit, quia doctorum ordo sanctae Ecclesiae, et Judaeae repulsionem debitam conspexit, atque ei eam objicere ante repulsionis suae tempora formidavit. Unde et ad poenitentiae remedium eam potius cohortatur, dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum ( Ac, 2, 38) . Quare et subditur: Aperuit ostia domus Domini ( S1, 3, 15).

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 3
    • Aperuitque ostia domus Domini, et Samuel timebat visionem indicare Eli ( S1, 3, 15). Non est intelligendum quod Samuel aperuerit ostia domus Domini, sed sacerdos.