Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 4 : et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 15. 16. 17. :

    A Domino Samuel dum dormit ter vocitatus,

    Promptus Heli ter adest, hunc vocitare ratus:

    Non voco, dixit Heli.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 140. 141. :

    Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus

    Indicat eiusdem dampna doloris Heli.
  • liber 1 , v. 142. 143. :

    Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos

    Atque propheta Dei duxque futurus erat.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quod vero additur: Et sermo Domini erat pretiosus, ad bonorum ardens studium subditorum, cum fideles subjecti etsi non habent qui eis frequenter de thesauro sacri eloquii superna praedicet, hoc tantum quod aliquando scire potuerunt mira devotione complectuntur, et velut rem ineffabiliter pretiosam custodiunt, dum per bona opera in coelo collocant, ubi fures qui id auferre valeant nequaquam appropinquant. Unde et in Evangelio de emptore bonae margaritae dicitur: Inventa una pretiosa margarita, dedit, omnia sua et comparavit eam ( Mt, 13, 46). Cum itaque in occultatae visionis tempore pretiosus sermo esse describitur electorum, subditorum laudes nuntiantur, quia tanto sublimiori gloria praedicandi sunt, quanto id bonum, quod de eminentiori loco periit, perfectione magnae charitatis in inferioribus remansit. Quorum profecto bona conversatione plerumque agitur, ut ea quae occultata fuerat visio, manifestetur, ut qui devote custodiunt minima, scire debeant quae faciant, et majora. Unde et subditur: Factum est igitur in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei, antequam exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuelem ( S1, 3, 2, S1, 3, 3 et S1, 3, 4).
  • Liber 2, Caput 4
    • Bene autem reprobus praelatus non dormire, sed jacere dicitur, puer autem subditus et electus non jacere, sed dormire, quia dormire aliquando in bonam partem accipitur, jacere autem fere semper in malam. Unde et Sponsa in Cantico canticorum dicit: Ego dormio, et cor meum vigilat ( Ct, 5, 2). In somno itaque pueri perfecti uniuscujusque electi subditi a pravo opere requies designatur. In templo quippe et ubi est arca dormit, qui, in coelesti desiderio atque in sacrae Scripturae meditatione occupatus, ad ea quae ad perversitatem pertinent non intendit. Quidam namque in templo dormiunt, sed in loco ubi est arca Dei non dormiunt, quia nonnulli simplices in coelesti contemplatione per amorem requiescunt, sed sacri eloquii occulta meditari nesciunt. Samuel autem, qui non solum in templo, sed coram arca Dei dormire dicitur, eruditos pariter et electos subditos designat, quia dum amoris sui flammas de sacro eloquio frequentius meditando hauriunt, ad supernae patriae desiderium altius assumuntur, et velut intima templi ad somnum eligunt, dum eo longius separantur a publico terreni operis, quo secretius per meditationem reconduntur in sacrario internae visionis. Et vocavit Dominus Samuelem ( S1, 3, 4).
  • Liber 2, Caput 4
    • Vocare etenim Dei per vim majoris gratiae excitare est. Dormientem namque Dominus vocat, quia a terrena intentione quiescentes ad augmentum supernae cognitionis excitat. Nam dum ad ea quae foris sunt per sollicitudinem vigilamus, interna et spiritualia non sentimus. Repulsio itaque terrenae curae praeparatio est nostra ad perceptionem supernae gratiae, quia in electis fit uberior infusio divini muneris, quo mens fuerit purior per custodiam internae meditationis. Sequitur: Et vocavit , inquit, Dominus Samuelem. Qui respondens, ait: Ecce ego, et cucurrit ad Heli, et dixit: Vocasti enim me, qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi. Et abiit et dormivit. Et adjecit Dominus vocare rursum Samuelem. Consurgensque abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili, revertere et dormi. Porro Samuel non sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuelem: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus ( S1, 3, 4, S1, 3, 5, S1, 3, 6, S1, 3, 7, S1, 3, 8 et S1, 3, 9).
  • Liber 3, Caput 1
    • Et notandum quia non dicitur, lucere non poterat, quia profecto adhuc lumen sanctae Scripturae pro nobis portat, sed quod portat ignorat. Unde et antequam exstingueretur, videre non posse dicitur. Nondum enim exstinguitur, et videre non potest, quia certe, ut jam dixi, lumen gerit, quod non attendit, ante enim quam exstinguatur, est, donec lucet. Et quia ab eo usque ad mundi finem sacra Scriptura non tollitur, si antequam exstinguatur, non videt, cum mundi fine extenditur in caecitate. Quod si accensio ejus refertur ad zelum perfidiae, idcirco non potest videre, quia non exstinguitur. Nam si ignem perfidiae de mente exstingueret, ablato impietatis zelo, ad placitum verae fidei lumen mentis oculos aperiret. Sed dum videre non posse dicitur, indigna lucerna perhibetur, et ad videndum ea quae digna est quaeritur. Nam subdit, dicens: Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et vocavit Dominus Samuelem ( S1, 3, 3 et S1, 3, 4) [mauvais référencement: S1, 3, 3] .
  • Liber 3, Caput 1
    • Et notandum quia non dicitur dormivit, sed dormiebat, quia nimirum eamdem mentis suae circumspectionem non in transitu servare studuit, sed in diuturnitate perseverantiae. Sumnus itaque Samuelis perfectum mundi contemptum designat in mente doctoris. Dormit ergo praedicator in templo, dum, repulsa a se penitus mundana sollicitudine, sese per considerationem rerum spiritualium recondit in mente. Hujus namque somni quietem Petrus elegerat, cum dicebat: Non est bonum relinquere verbum Dei, et ministrare mensis ( Ac, 6, 2) . Hinc Jetro Madianita Moysen cognatum suum juste arguit, dicens: Stulto labore consumeris tu; sed audi verba mea, et erit Dominus tecum.Esto tu populo in iis quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum ( Ex, 18, 19) [mauvais référencement: Ex, 18, 18] . Hinc Paulus ad templi somnum Corinthios revocat, dicens: Jam quidem delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis fraudem patimini ( 1Co, 6, 7)? Dormire quippe in templo Dei non posse conspexerat, quos judiciorum occupatio a spiritali meditatione retrahebat. Dormiens ergo in templo vocatus a Domino dicitur, quia ille tunc doctor ad cognoscenda divina secreta assumptus est, qui per cordis intentionem non in exterioribus, sed in interioribus morabatur. Sequitur: Qui respondens, ait: Ecce ego. Et cucurrit ad Heli et dixit: Vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi ( S1, 3, 4 et S1, 3, 5).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 3
    • Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego, ( S1, 3, 3 et S1, 3, 4) et reliqua usquequo ait, porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. ( S1, 3, 7) Quod ter Dominus Samuelem vocavit, praefigurabatur quodipse puer futurus eratpropheta, dux, et sacerdos. Nescire Dominum dicitur Samuel, quia prophetiae mysterium necdum ei, vel sermoDomini revelatus fuerat. Nam communiter ut caeteri sciebat.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Heli jacebat in lectulo suo, et oculi ejus caligaverant nec poterat videre, ( S1, 3, 2) hic distingue. Postea sequitur, et lucerna Dei exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ( S1, 3, 3) ubi erat arca Dei, et vocavit Dominus Samuel; ( S1, 3, 3 et S1, 3, 4) et hoc antequam lucerna Dei exstingueretur, qui Samuel dormiebat in templo Domini. Quod autem dictum est antequam lucerna exstingueretur, ( S1, 3, 3) vocatum a Domino Samuel; vel sic accipiendum est, quasi diceretur nocte vocavit, vel ideo quia ipse Samuel qui nondum cum Deo loqui consueverat, lucerna lucente, nullum alium in templo praeter Heli esse videret. Cumque ipsum Heli nequaquam locutum didicisset, Dei vocem hanc esse non dubitaret.