V. 2 :
factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant
nec
poterat videre
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 4
Quod vero additur: Et sermo Domini erat pretiosus,
ad bonorum ardens studium subditorum, cum fideles subjecti etsi non
habent qui eis frequenter de thesauro sacri eloquii superna praedicet,
hoc tantum quod aliquando scire potuerunt mira devotione complectuntur,
et velut rem ineffabiliter pretiosam custodiunt, dum per bona opera in
coelo collocant, ubi fures qui id auferre valeant nequaquam
appropinquant. Unde et in Evangelio de emptore bonae
margaritae dicitur:
Inventa una pretiosa margarita, dedit, omnia sua et
comparavit eam
(
Mt, 13, 46). Cum itaque in occultatae visionis tempore
pretiosus sermo esse describitur electorum, subditorum laudes
nuntiantur, quia tanto sublimiori gloria praedicandi sunt, quanto id
bonum, quod de eminentiori loco periit, perfectione magnae charitatis in
inferioribus remansit. Quorum profecto bona conversatione
plerumque agitur, ut ea quae occultata fuerat visio, manifestetur, ut
qui devote custodiunt minima, scire debeant quae faciant, et
majora. Unde et subditur:
Factum est igitur in die quadam, Heli jacebat
in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat
videre lucernam Dei, antequam exstingueretur.
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca
Dei. Et vocavit Dominus
Samuelem
(
S1, 3, 2,
S1, 3, 3 et
S1, 3, 4).
Liber 3, Caput 1
Manifesta namque visio ejus esset, si in Redemptorem, quem ad
visitationem suam venisse audierat, credidisset. De qua
nimirum ejus caecitate subjungitur:
Factum est autem, Heli jacebat in loco
suo, nec poterat videre lucernam Dei, antequam
exstingueretur
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3) [mauvais référencement: S1, 3, 2]
. Visio namque Heli manifesta non est,
quia Judaeorum sacerdotium in perfidiae suae caecitate sepultum
est. Heli ergo jacet in loco suo, quia et litteram legis
habet, et in lege et prophetis non habet statum luminis, sed lapsum
caecitatis. Locus namque Heli, videlicet Judaici
praedicatoris, sacra lex est. Quia ergo Judaicum sacerdotium
adhuc sacram Scripturam habet, in loco suo est. Et quia
virtutem sanctae Scripturae nesciens ad statum fidei non erigitur,
nimirum in loco suo non stare, sed jacere perhibetur. Quia
item usque ad mundi finem projectus est, lucernam Dei videre non posse
memoratur. Unde et cum quotidie tot a sancta Ecclesia
praedicationis hortamenta suscipiant, cum tot sacrae fidei assertionibus
Judaei victi non credant, quid aliud, nisi hoc quod in sancta Scriptura
de eis legimus, et etiam per experimentum tenemus, quia videlicet
projecti sunt, non solum ut non videant, sed etiam ut videre non
possint? Unde et apostoli superfluum laborem reputantes eorum
qui videre non poterant, in Actibus suis dicunt:
Quia indignos vos fecistis aeternae vitae, ecce
convertimur ad gentes
(
Ac, 13, 46)
. Sed qui videre non posse relatus est, Dei lucerna
vocatur. Synagogae namque ministerium Dei lucerna fuit,
quando in electis Patribus et per verae praedicationis lumen, et per
venturi Redemptoris promissionem luxit. Quae profecto
lucerna, ministrante Samuele, videri non potuit, quia tempore novae
praedicationis, Synagogae magisterium poenam perpetuae repulsionis
incurrit.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 3
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus
caligaverant, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur.
(
S1, 3, 2) Prae nimia senectute oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam
Dei,cum arderet in tabernaculo antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda
eratlucerna, sicut per Moysen praecipitur, ut eadem lucerna luceret usque mane,
legibusExodi
(voir:
Ex, 27)
. Sive hoc significat, quod in caecitate sua ipse Heli permaneret,
donec fundituscumprole sua exstingueretur, hoc est, vita careret corporali.
Mystice autem caecitas Heli significat caecitatem cordis Judaeorum. Lucerna
quippe Dei, Dominus noster intelligendus est. Scimus enim quia in lucerna
testa exterius, et lumen interius est. Ipse namque per Prophetam dicit:
Exaruit velut testa virtus mea .
(
Ps, 21, 16) [mauvais référencement: Ps, 21] Quid per testam, nisi corpus ipsius accipitur? in qua testa lumen
Divinitatisexstitit, et flamma virtutum atque miraculorum effulsit. Cujus
utique virtutes atque miracula, principes seu sacerdotes Judaeorum, dumcredere contem
pserunt, veritatis lumen in eis exstinctum est. Et bene ait,
antequam exstingueretur,
(
S1, 3, 3) quia nec fulgore miraculorum, quae ab eo fulgebant, intelligere, nec
doctrinamejus corde intento capere potuerunt,donec ipsum sacerdotium simul cum templo
et populofunditus everteretur. De quibus etiam adhuc in persona Heli
dicitur:
Idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus victimis
et muneribus, usque in aeternum,
(
S1, 3, 14) quia peccatum sacerdotum Judaeorum quod in Christo admiserunt, videlicet
quianon solum contempserunt, sed etiam crucifixerunt, victimis atque sacrificiis
legalibususque in sempiternum expiari non potest.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 3
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco
suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre lucernam
Dei, antequam exstingueretur
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3), etc. Prae nimia enim senectute Heli oculi
caligaverant, nec poterat videre lucernam Domini, cum arderet in
tabernaculo, antequam lux diurna fieret, quando eadem exstinguenda erat
lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum est ut eadem
lucerna luceret usque mane, sicut est illud in libro Exodi:
Praecipe
, ait Dominus,
filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum
purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in
tabernaculo Domini, et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut
usque mane luceat coram Domino
(
Ex, 27). Sive hoc significat quod in caecitate sua ipse Heli
permaneret donec funditus cum prole sua exstingueretur, hoc est, vita
careret corporali. Mystice autem caecitas Heli significat
caecitatem cordis Judaeorum, qui praesentem Salvatorem agnoscere non
poterant, nec miraculorum fulgorem, quae ab eo fiebant, intelligere, nec
doctrinam ejus corde intento capere, donec ipsum sacerdotium simul cum
templo et populo funditus everteretur. Interea Samuel
dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Domini, et a Domino ter
vocatus, novissime, qualiter Heli propter filiorum peccata simul cum
ipsis interiturus esset, voce Domini instructus est. Potest
hac tertia vocatione praefigurari quod ipse puer futurus erat propheta,
dux et sacerdos. Quod autem scriptum est:
Porro Samuel nec dum sciebat Dominum
(
S1, 3, 7), nescire Dominum dicitur, quia per prophetiae mysterium necdum ei
revelatus fuerat sermo Domini. Et quod sequitur:
Hugo de Sancto Victore
-1141
Liber 1, Caput 1
Heli jacebat in lectulo suo, et oculi ejus caligaverant nec poterat
videre,
(
S1, 3, 2) hic distingue. Postea sequitur,
et lucerna Dei exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo
Domini,
(
S1, 3, 3) ubi
erat arca Dei, et vocavit Dominus Samuel;
(
S1, 3, 3 et
S1, 3, 4) et hoc antequam lucerna Dei exstingueretur, qui Samuel dormiebat in templo
Domini. Quod autem dictum est
antequam lucerna exstingueretur,
(
S1, 3, 3) vocatum a Domino Samuel; vel sic accipiendum est, quasi diceretur nocte
vocavit, vel ideo quia ipse Samuel qui nondum cum Deo loqui consueverat, lucerna
lucente, nullum alium in templo praeter Heli esse videret. Cumque ipsum
Heli nequaquam locutum didicisset, Dei vocem hanc esse non dubitaret.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 5
Factum est autem in die quodam Heli jacebat in loco
suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei
antequam exstingueretur
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3).
In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane
summopontifice lucernas vespere concinnante jugiter extra velum
praeparataelucebant, ut Dominus jusserat; isto pontifice intrante in
tabernaculum jamgrandaeva senectute confecto, oculi ejus intantum
caligaverant, ut nec incensamlucernam posset aspicere, quanto magis
exstinctam? Figuraliter vero lucerna DeiHeli fuerat, quando dignitate
sacerdotali pollens justitia claritatis fulgebat,quam exstinctam
propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii
potestatemmeritorumque lumen amisit.
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit
ex omnibus verbis jus in terra
(
S1, 3, 19).
Significat quia nihil ex iis quae locutus est irritum fuit, sed omnia
suntrebus completa quae dixit.
Cadunt namque in terra verba supervacua, quae pro nihilo habenda,
etuniversorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et
lux vultus mei non cadebat in terra; qui nimirum in tanta
gravitate vultumtenere consueverat, ut numquam contemptibili laetitia
resolveretur, sedquotiescumque hilariorem se praesentibus exhiberet,
certa semper hoc causautilitatis eorum faceret.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 3
Factum est vero in die quadam, Eli jacebat in loco suo: et oculi ejus
caligaverant nec poterant videre
(
S1, 3, 2).
Hic enim distinguendum est, et postea inferendum:
Et antequam lucerna Dei exstingueretur
(
S1, 3, 3).
Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
Intelligi autem hoc modo debet.
Et antequam lucerna Dei exstingueretur, in templo Domini, ubi erat arca Dei,
Samuel dormiebat.
Quod vero ait:
Antequam lucerna Dei exstingueretur
(
S1, 3, 3), intelligi oportet, antequam lux diurna fieret: quando eadem
exstinguenda erat lucerna.
Sic enim a Domino per Moysen jussum erat, ut eadem luceret usque mane: sicut
est illud Exodi:
Praecipe
, ait Dominus,
filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum
purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo
Domini: et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat
coram Domino
(
Ex, 27, 20 et
Ex, 27, 21).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli,
(
S1, 3, 1) usque dum dicit:
Nec poterat videre lucernam Dei, priusquam extingueretur, et Samuel dormiebat in
templo Domini, ubi erat arca,
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3) etc. (Hoc quoque comprehenso, sed cum discrimine, quod in Vulgata haec habentur:
nec poterat videre: lucerna Dei, antequam extingueretur, Samuel
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3) etc.)
Liber 1, Caput 1
Factum est autem in die quodam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus
caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur.
(
S1, 3, 2 et
S1, 3, 3) In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane
(voir:
Ex, 27, 20,
Ex, 27, 21,
Lv, 24, 3 et
Lv, 24, 8)
, summo Pontifice lucernas vespere concinnante, jugiter extra velum praeparatae
lucebant, Dominus ut jusserat (Ibid.). Isto Pontifice intrante in tabernaculo, jam
grandaeva senectute confecto, oculi ejus in tantum caligaverant, ut nec incensam lucernam
potuisset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna Dei Heli fuerat,
quando
dignitate sacerdotali pollens justitiae claritate fulgebat. Quam exstinctam Propheta
asserit,
dum ob scelera filiorum, sacerdotii potestatem, meritorumque lumen amisit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Hugo de Sancto Victore -1141
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis