V. 1 :
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius
Israhel nunc ergo audi vocem Domini
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 1
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ungere te in
regem super populum ejus Israel. Nunc ergo audi
vocem Domini. Haec dicit Dominus exercituum:
Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli, quomodo restitit
ei in via, cum ascenderet de Aegypto. Nunc ergo
vade, et percute Amalech, et demolire universa
ejus.
(
S1, 15, 1,
S1, 15, 2 et
S1, 15, 3)
Liber 6, Caput 1
Quid item est quod depositis manibus vincitur, nisi quia saepe per
audaciam pravi operis, ipsa etiam tollitur pulchritudo
castitatis? Saepe ex toto non tollitur, sed cum infirmantibus
operibus infirmatur. Inter opera quidem, et labores
spirituales, contra stimulos carnis fortes sumus, sed si quasi fessi a
solitae conversationis rigore torpescimus, vel mollescimus, dum paulatim
negligimus, aculei carnis insurgunt, qui quasi depositis Moysi manibus
Israelem vincunt
(voir:
Ex, 17)
. Ne ergo manus lassescant, Aaron et Hur lapidem
supponant, et graves Moysi manus deponi nequaquam sinant.
Aaron quidem, mons fortitudinis, Hur, ignis vocatur. Quando
enim lassescimus consideratis coelestibus roboramur. Mons
ergo fortitudinis quid est, nisi altitudo supernae
contemplationis? Quae profecto, quia in electo corde sine
magna charitate non est, mons fortitudinis Moysi adstare recte
perhibetur. Qui nimirum lapidem supponunt, et manus
sustinent, quia qui summa coelorum praemia ardenter aspicit,
fortitudinem magnam sumit, et bene operari, et conditorem exorare non
desinit. Quia ergo valida sunt, et omnino violenta bella
carnis, ascendenti Israeli Amalech restitisse apte
perhibetur. Regi igitur Propheta praecipit dicens:
Audi vocem Domini. Recensui quaecunque fecit
Amalech Israeli.
(
S1, 15, 1 et
S1, 15, 2)
Liber 6, Caput 1
Quid est, quod dicit:
Audi vocem Domini,
(
S1, 15, 1) nisi quia caste vivere volentibus, contra fraudes fornicationis
spiritus subtiliter vigilandum est? Quasi dicat: Considerare
non desinas quantis insidiis sibi subdere electos parat. Et
idcirco non dixit: Recensui quod restitit Israeli, sed: Audi
vocem Domini. Recensui quomodo restitit
Israeli. Quasi dicat: Si modum insidiarum
cognoscis, hostem superare facilius valebis. Merito igitur
subintulit, dicens:
Nunc ergo vade, et percute Amalech, et demolire universa
ejus.
(
S1, 15, 3) Quasi dicat: Quia nosti quemadmodum ire debeas:
Vade, et demolire universa ejus,
(
S1, 15, 3) et sic eum deleas, ut aliquid de eo ultra non vivat.
Sed quis ita sibi subjicere carnem, quis unquam sibi restringere mentem
potuit, quis sic manere in carne, ut de carne turpes motus nullos
sustineret? Quis ita refrenare cogitationem potuit, ut ad eam
immunditiarum obscuritas per cogitationem nulla perveniret?
Sed si de carne non tollitur turpitudo motionis, tamen turpitudinis
robur enervatur, cum motus quidem simplex in carne est, sed in motu
pruritus libidinis nullus est. Hic quidem motus Amalechita
non est, quia menti non lambit quam oblectare non poterit.
Non potest tolli menti, quod aliquo modo immunda non videat, sed in
mirabilem usum puritatis deducitur, ut immunda videns, nulla
delectationis labe maculetur. Quisquis ergo sic praeest
carni, quisquis sic mentem regit, ideo praeest, ideo regit, quia Amalech
cuncta demoliri fortiter potuit. Sed jam quae sunt ejus
universa subsequenter exponit, dicens:
Non parcas ei, et non concupisces ipsius aliquid; sed
interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum, et lactentem,
et bovem, et asinum, et ovem, et camelum.
(
S1, 15, 3)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem
super populum ejus Israel.
Nunc autem audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensui
quaecunque fecit Amalec Israeli
(
S1, 15, 1 et
S1, 15, 2), etc. usquequo aut:
Non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a
viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem bovem, et camelum et
asinum.
(
S1, 15, 3) Recensere dicitur Deus mala Amalecitarum, sicut per Moysen olim in
legepraenuntiatum fuerat. Unde ideo jumenta Amalec Israel Dominus demoliri
jubet, ut nec in jumentis memoriafieret. Dominus enim dixerat se deleturum
memoriam Amalec de subcoelo: idcirco praecipiturSauli, ut eam penitus ab homine usque
ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria penitus deleta non fuit, Saulis
peccatum et inobedientia incausa exstitit, sicut sequens historia ostendit.
De quo Amalecita in libro Deuteronomii dicitur:
Memento quod fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto,
quomodo occurrerit et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit.
(
Dt, 25) Lassoss hic Hebraei immundos secundum legem, extra castra
manentesintelligunt. Quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia, sicut ipsi
tradunt, eorum circumcisionemamputaverunt, et in subsannationem Dei in coelum
projecerunt.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut
ungerem te in regem super Israel populum ejus.
Nunc ergo audi vocem Domini. Haec
dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec
Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de
Aegypto; nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire
universa ejus: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad
mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum
et asinum.
(
S1, 15, 1,
S1, 15, 2 et
S1, 15, 3) Ideo autem jumenta Amalec Dominus jubet demoliri, ut nec in
jumentis ejus memoria fieret Dominus enim dixerat se deleturum memoriam
Amalec de sub coelo. Idcirco praecipitur Sauli ut eum penitus
ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria, id
est Amalec, penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia
exstitit in causa. De quo Amalec ita in libro Deuteronomii
dicitur:
Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris
de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui,
qui lassi residebant, ceciderit.
(
Dt, 25) Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes
intelligunt: quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia (sicut ipsi
tradunt) eorum circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in
coelum projecerunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)