Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 18 : et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 71. 72. :

    Obsequium Deitas omni praefert holocausto,

    Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quid est, quod ait: Sine me, et indicabo tibi; ( S1, 15, 16) nisi quia dum fallaces verbositati insistunt examinantibus praelatis loquendi locum non tribuunt? Quasi dicat: Dum a verbositate non desinis, ea quae audire debes, loqui me non permittis. Potest etiam hoc verbo adulatoris intentio derideri; qui dum blandimento laudis placere se credit, eos quos laudat, se quasi tenere eisdem laudibus arbitratur. Tale est ergo ac si laudatorem suum electus praesul honesta gravitate derideat, dicens: Qui me laudas, loqui tibi dura non possum. Sine ergo, id est permitte me loqui, et ea quae sum locuturus intellige. Et quia, ut dixi, placere se laudando adulatores credunt, audire ab eis dura, quos laudant, nequaquam putant. Quasi ergo jam laeta et prospera auditurus, subsequitur Saul, dicens: Loquere. ( S1, 15, 16) Sed electi viri, cum laudes suas audiunt, inter fomenta laudis a rigore justitiae non mollescunt. Nam qui reproborum acta despiciunt, excipere verba nequaquam possunt. Quia ergo flecti laudibus nequeunt, laudatores improbos et subtili ratione discutiunt, et districtis sententiis insequuntur. Unde sequitur: Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super Israel; misitque te Dominus in viam, et ait: Vade, interfice peccatores Amalech, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum. Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini? ( S1, 15, 17, S1, 15, 18 et S1, 15, 19)
  • Liber 6, Caput 2
    • His quippe verbis superbi regis inobedientia subtiliter examinatur: quia et prius dona collata objicit; deinde audaciam transgressionis per ejusdem culpae exquisitionem ferit. Subtilis namque examinatio est, quando sic versutus quisque peccator discutitur, ut ei culpae excusatio nulla relinquatur, ut hunc ad mortem flagitii quasi vinctum Dei sententia teneat, cui peccati confugium nullum restat. Ut ergo omnis via fugiendi fallacibus superbis obstruatur, memorantur ei et sublimitas dignitatis et modus ministerii, cum dicit: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es: et ait tibi Dominus: Interfice peccatores Amalech? ( S1, 15, 17 et S1, 15, 18) Et ut circumdatum jam et obsessum ratiocinationibus capiat, manum culpae injicit, dicens: Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et fecisti malum coram oculis Domini? ( S1, 15, 19) Quasi dicat: Ecce quid eras, qui factus es, quid debuisti facere, ecce quid fecisti; ecce quantum ab eo, quod debuisti exercere, recesseris. Dum ergo intulit, dicens: Quare fecisti malum in oculis Domini? ( S1, 15, 19) quasi fallacem reum circumdando comprehendit.