V. 6 :
dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te
cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de
Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 1
Quis hic torrens est, nisi ille de quo per Psalmistam dicitur:
De torrente in via bibit?
(
Ps, 109, 7) Torrens quippe decursum nostrae mortalitatis
designat. Saul ergo in torrente insidias tendit, quando
praedicator Ecclesiae aeternis praemiis considerationem nostrae
mortalitatis inserit. Ut enim lubricas animas quasi per
fraudem capiat, modo coelestia loqui inchoat, sed repente ad exponendam
aeternarum poenarum acerbitatem convertitur, ut securae in carnis
delectatione mentes terreantur. Quasi enim per fraudem
educit, per insidias percutit, dum laeta loquens ad audiendum provocat,
et mortis tristia inserit, ut audiant lubrici quod
expavescant. Saul ergo ad Amalech civitatem venit, cum doctor
munita per illicitum amorem corda peccatorum dulcedine aeternae
jucunditatis attrahit. Sed insidias ei in torrente abscondit,
quia mortis considerationem inducit, ut quasi ex insidiis erumpentem
contra se militem peccator videat, et dum se velociter moriturum
considerat, moram peccati tendere ultra pertimescat.
Sequitur:
Dixit Saul Cyneo: Discede ab Amalech, ne forte involvam
te cum eo. Tu enim fecisti misericordiam cum
omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto.
(
S1, 15, 6)
Liber 6, Caput 1
Quis est Cyneus, qui cum Amalech habitare cognoscitur, qui et discedere
cogitur, ne cum eo pariter involvatur? Sed fortasse hic ille
est, de quo dicit Apostolus:
Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro.
(
1Co, 7, 3) Cui etiam nomen convenit, quia Cyneus, possidens
dicitur. Qui profecto conjugati, quia conjugio obligati sunt,
relinquere omnia non coguntur. Quid est ergo quod Cyneo
dicitur:
Discede ab Amalech,
(
S1, 15, 6) nisi quia his verbis in conjugibus omnis obscenitatis turpitudo
damnatur? Cum Amalech quidem conjuncti sunt, qui meretricio
more junguntur. Quos discedere ab Amalech doctor praecipit,
cum ad honestatem conjugalem eos revocare contendit. Quasi
dicat: Si continere ab invicem non potestis, honorabile connubium vobis
sit, et thorus immaculatus. Ab Amalech itaque discedere, est
conjuges seipsis uti, non ad turpitudinem meretriciae obscenitatis, sed
ad temperantiam honestatis, et ad fructum propaginis. Unde et
idem doctor egregius de vidua, quae juxta ejus consilium sic permanere
non potest, dicit: Quod si se non continet, nubat tantum in
Domino (Ibid., 9). Non in Amalech, sed in
Domino; ut quae a nuptiis abstinere non praevalet, obscenos gestus in
foedere nuptiarum vitet. Cui etiam comminatur, dicens:
Ne involvam te cum eo.
(
S1, 15, 6) Involvi peccatoribus est aeterna poena
damnari. Unde et de nequam servo in Evangelio Dominus dicit:
Ligatis pedibus, et manibus, projicite in tenebras
exteriores .
(
Mt, 22, 13) Modo ergo praedicatores auditores reprobos non
involvunt, quia etsi verbum contemnunt, redire tamen ad poenitentiam
donec vivunt, cum volunt, possunt. Instanter ergo conjugibus
conjugalis honestas imperanda est, quia valida mulctatione dicitur:
Abite, recedite absque laesione. Discede ab
Amalech, ne involvam te cum eo.
(
S1, 15, 6) Absque laesione quidem nunc, non tunc receditur, quia
qui per omnia turpibus similantur, eorum laesionis expertes non
erunt. Qui etiam fecisse cum filiis Israel de Aegypto
ascendentibus misericordiam dicitur, quia infirmi sanctae Ecclesiae
filii, dum perpetuae continentiae bonum servare nequeunt, conjugii
miseratione suscipiuntur. Ab Aegypto quidem ascendunt, quia
luxuriae et fornicationis tenebras deserunt. Et misericordiam
a Cyneo suscipiunt, quia conjugii indulgentiam promerentur.
Unde et doctor gentium dicit:
Hoc dico secundum indulgentiam, non secundum
imperium.
(
1Co, 7, 6) Et quia sancta Ecclesia electis subditis bona quae
loquendo exhibet persuadet, sequitur:
Et recessit Cyneus de medio Amalech.
(
S1, 15, 6)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Saul Cinaeo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte
involvam te cum eo,
(
S1, 15, 6) et reliqua. Cinaeus ipse est Jethro cognatus Moysi, de cujus genere
erant Cinaei, quidescenderant ad Amalec, et habitabant cum eo, qui utique eorum
consanguineus erat, ethaereditatem in ejus terra habebant. Misericordiam
vero Cinaeus cum filiis Israel fecisse dicitur, sive quia Moysenfovit in terra Madian,
sive quia consilium dedit Moysi, qualiter multitudinem populigubernaret
(voir:
Ex, 18)
.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Dixitque Saul Cinaeo, Abite, recedite atque descendite,
ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti
misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto
(
S1, 15, 6), etc. Cinaeus ipse est Jetro, cognatus Moysi, de cujus genere
erant Cinaei, qui descenderant ad Amalec et habitabant cum eo, qui
utique eorum consanguineus erat, et haereditatem in ejus terra habebat.
Misericordiam vero Cinaeus cum filiis Israel fecisse dicitur,
sive quia Moysen fovit in terra Madian, sive quia consilium dedit Moysi
qualiter multitudinem populi gubernaret.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 13
Dixitque Saul Cinaeo, abite, recedite atque discedite, ne forte
involvam te cum eo
(
S1, 15, 6).
Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto.
Ceni ipse est Jethro cognatus Moysi, de cujus genere erant Cinaei qui
descenderant ad Amalec, et habitabant cum eo, qui utique consanguineus eorum
erat: et haereditatem in ejus terra habebat.
Misericordiam vero Ceni cum filiis Israel fecisse dicitur, sive quia Moysen
fovit in terra Madian, sive quia consilium dedit Moysi qualiter multitudinem
populi gubernaret.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cum Dominus misisset Saul percutere peccatores Amelech, cur pepercit Chineo, dicens
post
pauca ?
Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de
Aegypto.
(
S1, 15, 6) Et reliqua. Quis est hic Chineus ? et ubi legitur hanc misericordiam fecisse ?
Liber 1, Caput 1
Iniit autem Saul praelium adversus Amalech interfectisque cunctis hostibus ab
Evila usque Sur
(
S1, 15, 6 et
S1, 15, 7). Est una regio Evilath, quam circuit fluvius Phison
(voir:
Gn, 2, 41)
exiens de paradiso, quae hodie India vocatur. Dicta autem Evilath a quodam nepote
Noe.
Est et alia Evila solitudo contra faciem Aegypti: haec enim Evila, illa Evilath debet
nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque ad
mare Rubrum ex Aegypti confinio
(voir:
Gn, 16, 71)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis