V. 7 :
percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 69. 70. : Ex Amalech pereunt quae vilia visa fuerunt, Pingue pecus restat, rex quoque pinguis Agag.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 1
De medio quidem Amalech discedit conjunx, de parte non potest, quia
etsi gestus vitat turpitudinis, vitare non potest affectum
voluptatis. Ignem quippe temperare per honestatem conjuges
possunt. De medio igitur Amalech exeunt, quia etsi carnalibus
desideriis omnino carere nequeunt, ipsum tamen carnis imperium sub
praecepto honestatis vinculo moderantur. Sequitur:
Percussitque Saul Amalech ab Evilat, donec veniret Sur, quae
est e regione Aegypti.
(
S1, 15, 7)
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Iniit autem Saul praelium adversus Amalech interfectisque cunctis hostibus ab
Evila usque Sur
(
S1, 15, 6 et
S1, 15, 7). Est una regio Evilath, quam circuit fluvius Phison
(voir:
Gn, 2, 41)
exiens de paradiso, quae hodie India vocatur. Dicta autem Evilath a quodam nepote
Noe.
Est et alia Evila solitudo contra faciem Aegypti: haec enim Evila, illa Evilath debet
nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque ad
mare Rubrum ex Aegypti confinio
(voir:
Gn, 16, 71)
.
Liber 1, Caput 1
(Rursus XX, 1; XXV, 18. Exod. XV, 22; I Reg. XXVII, 8.) Percusso
hoc termino pepercit Agag regi,
(voir:
S1, 15, 7)
nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini; irasciturque ei Dominus.
Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul
regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit
(
S1, 15, 10 et
S1, 15, 11)
Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul
regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit
; neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus
omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Quomodo ergo poenitet aliquid
Dominum, in quo est omnis praescientia?
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis