V. 12 :
cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo
quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus
transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Samuel quidem contristatur, quia de perditione subditi summus
praedicator affligitur. Et tota nocte ad Dominum clamat, quia
pro restitutione lapsi divinam misericordiam devotis precibus
obsecrat. Clamare quippe doctori, est pro peccatis subditorum
magnis desideriis omnipotentis Dei misericordiam postulare.
Qui tota nocte clamat, cum per affectum totam illius peccati caliginem
suscipit, et pro ea, quasi pro proprio crimine, Deo poenitens
satisfacit. Tota ergo nocte praedicatori clamare, est totam
subditi causam suscipere, et omnem caliginem peccati illius, devotae
compunctionis affectu destruere conari. Sed quid est, quod
clamasse dicitur, et Dominum non respondisse, nisi quia ea quam dixi
cordis impoenitentis caligo, in illa pro qua clamat, Saul culpa
signatur? Responderet quidem Dominus, si vocem clamantis
exaudiret. Sequitur:
Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane,
nuntiatum est Samueli, quod venisset Saul in Carmelum, et
erexisset sibi fornicem triumphalem.
(
S1, 15, 12)
Liber 6, Caput 2
Hi enim non in verbis, sed in operibus fulgorem victoriae quaerunt;
quia arbores non in decore foliorum judicant, sed in sapore pomorum
probant. Unde et Dominus docens, ait:
A fructibus eorum cognoscetis eos.
(
Mt, 7, 20) Quia ergo laudari inaniter appetunt, quia
probatissimorum virorum judicia fugiunt, et rudibus ac debilibus aliud
quam sunt se esse mentiuntur, Saul in Carmelum venisse et fornicem sibi
triumphalem erexisse dicitur. Quid vero est, quod in Galgala
transit, nisi quia eo modo, quo se simplicibus et religiosis ostendit,
in religiosis et doctis innotescere appetit? Galgala quippe,
ut jam multoties dixi, rota nominatur. Quidam vero intra
sanctam Ecclesiam et eruditi in sacra Scriptura sunt et religiosi non
sunt, quia virtutem Scripturae, videlicet charitatem, non
habent. Qui dum loquentes facundos viros et carnales audiunt,
verba quae sciunt admirantur. Sed discutere non possunt eorum
occulta, quae nesciunt. Bene igitur Saul in Galgala transire
dicitur; quia qui favorem de facunda locutione quaerunt, id quod
cupiunt, non apud eruditos religiosos, sed apud simplices et rudes, aut
apud irreligiosos sapientes inveniunt. Sed summi viri cum
reprobi bona docent, electis subditis magis timent: ne quos lingua
aedificant, manu, id est operatione pervertant. Quia ergo diu
in ministerio praedicationis lubrici doctores dimittendi non sunt, apte
illatum est:
Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum
Domino, initia praedarum, quae attulerat de Amalech.
(
S1, 15, 12)
Liber 6, Caput 2
Venit quippe ad Saul, ut superbum deponat, quem humilem ad regni culmen
extulerat. Quem qualis erat invenit, non qualem se superbiae
signis ostenderat. Quid est ergo, quod holocaustum Domino
Amalech primitias offert, nisi quia nonnulli et prave vivunt, et placere
se Deo per aliorum profectum arbitrantur? Et quia non parum
placere credunt Deo quod offerunt, non sacrificium aut victimam, sed
holocaustum offerre perhibentur. Initia vero praedarum
dicuntur, ut in Samuele summi et electi antistitis vigilans studium
designetur, a quo malorum principia velociter comprimuntur.
Quasi dicat: Valde festinus occurrit, quo absente nec initium
holocaustorum habere liberum potuit. Possunt initia praedarum
intelligi electa quaeque de praedis. Quae aperto ore lubrici,
sed occulta caecitate percussi offerunt, quando inde se placere Deo
credunt, quod in auditoribus suis ea perimunt, quae in se vivere
permittunt. Quasi enim indiscrete offerentem apertius
reprehendens dicat: Illud vivum offerebat, quod melius offerret
exstinctum. Nam si juxta verba Domini praedam omnem in
Amalech exstingueret, holocaustum omnino acceptabile omnipotenti Deo
obtulisset. Sic nimirum et doctor lubricus, si cuncta
blandimenta carnis, quae loquendo reprobat, volendo reprobaret,
holocaustum combureret, quod reprobari non posset. Quid est
ergo, quod dicitur, quia
offerebat praedarum initia, quae attulerat de
Amalech,
(
S1, 15, 12) nisi quia caeci cordis caligo damnatur, quod sic de eo reputat,
quod prodest aliis, ut videre negligat, quod obest sibi?
Quasi dicat: De illo quasi victor gaudebat victor in aliis, quod in se
vivum et invictum portabat. Et quia plerumque tam dementer
insaniunt, ut etiam ipsis electis et summis praedicatoribus praetextum
virtutis offerre conentur. Sequitur:
Et dum venisset Samuel ad Saul, dixit Saul?
Benedictus tu a Domino, implevi verbum Domini.
(
S1, 15, 13)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi
fornicem triumphalem.
(
S1, 15, 12) Consuetudo erat regum, ut quando victoria potiebantur,facerent arcum, hoc
est,fornicem de myrtetis et palmis et olivis, ob signum victoriae, pro ut
quibusdamvidetur. Caeterum si quis arcum ex lapidibus intelligere voluerit,
in quo victoriam suammore regum depinxerat, non inhibemus, sed potissimum consentimus,
quia in Salomonelegimus:
Dissipabit impios rex sapiens, et curvabit super eos fornicem.
(
Pr, 20) Quod alia translatio « rotam molarem » dicit; in quo ad aeternam memoriamlaudes
ac victorias suas reges describebant.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 13
Nuntiatum est autem Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et
erexisset ibi fornicem triumphalem
(
S1, 15, 12).
Quando victoria potiebantur, faciebant arcum de myrtetis et palmis et olivis,
ob signum victoriae.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)