V. 16 :
dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me
nocte dixitque ei loquere
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quid est quod ait:
De Amalech adduxerunt ea,
(
S1, 15, 15) et non dixit, Adduximus? Sed quando reprobi arguuntur,
culpas aliquando negando tegunt, aliquando in alios
transferunt. Tegunt quidem negando, cum latere possunt; sed,
dum quasi in aperto deprehensi tenentur, quod negare nequeunt, aliis
ascribunt. Horum siquidem mores Saul insinuans, ait:
De Amalech adduxerunt ea. Pepercit populus
melioribus ovibus et armentis.
(
S1, 15, 15) Quasi dicat: Malum, quod auditur, ex populi
fragilitate pensandum est, non ex virtute pastoris. Peccata
quidem subditorum in praelatorum comparatione despicienda
sunt. Dicit ergo:
De Amalech adduxerunt ea.
(
S1, 15, 15) Quasi dicat: Hoc, quod de turpi vita resonat, verum
est, sed tamen eadem turpitudo in parvulis viguit, non in
magnis. Adhuc item eamdem culpam levigans, ait:
Pepercit populus melioribus ovibus et armentis, ut
immolarentur Domino Deo tuo.
(
S1, 15, 15) Quasi dicat: Vere peccavit populus, sed non ad mortem;
quia peccata operis, jam, me exhortante, delere nititur humilitate
confessionis. Greges quippe Amalech, et armenta Domino
immolantur, quando lubrici et incontinentes ad confessionem veniunt, et
quod nequiter egerunt, poenitendo delere satagunt. Dicit
ergo:
Pepercit populus;
(
S1, 15-15) id est, peccato indulsit.
Sed adduxerunt ea, ut immolarentur;
(
S1, 15, 15) quia in quibus se cecidisse populus recolit, jam se confitendo et
poenitendo compungit. Meliores vero greges et armenta, ut
supra, electiora peccata luxuriae designantur. Quasi dicat:
Et si graviter deliquit populus, arguendi non sumus; quia pro
magnitudine criminis habet lamenta compunctionis. Quid est,
quod ait:
Ut immolarentur Domino Deo tuo?
(
S1, 15, 15) Sed fallacium per hoc consuetudo ostenditur, qui dum
summis viris latere appetunt, adulantur. Quid enim est, quod
Deum suum singulariter asserit, nisi quia eum familiarem Dei amicum
ostendit?
Domino,
(
S1, 15, 15) inquit,
Deo tuo.
(
S1, 15, 15) Non meo, sed
tuo; quia ego peccator, tu singulariter sanctus
es. Sed mirabili usu fraudis fallaces sic se tegunt ut
proferant, et justificant ut accusent. Accusationis quoque
modum sic temperant, ut accusando justi appareant, ne excusando
innotescant. Dum enim suum Deum dicit, illum quidem extollit,
se minuit. Sed, dum adducta ab Amalech asserit quae Domino
immolentur, tacite profert non unde reprehendi debeat, sed
laudari. Et adhuc addens, dicit:
Reliqua vero occidimus.
(
S1, 15, 15) Occiduntur quidem peccata, quae
dimittuntur. Viva quidem peccata sunt, quae aut in mente
adhuc per concupiscentiam regnant, aut quae per conversionem contempta,
sed per poenitentiam adhuc non sunt deleta. Illa quidem
vivunt adhuc ad voluptatem, ista vivunt ad poenam; quia etsi jam peccare
deseruimus, nisi commissa plangamus, commissorum obligatione
retinemur. Sed majora minoribus, leviora majoribus
tribuit. Nam quid est, quod dicit:
Reliqua occidimus,
(
S1, 15, 15) nisi quia sunt parvissima peccata majoribus, quae sola
confessione lavantur? Quae doctores occidunt, quando
humiliter confitentibus apostolica auctoritate dimittunt. His
enim verbis omnibus, quia se fallaces tegere nituntur, non prodere, qua
electorum praedicatorum auctoritate reprobentur, adjungitur:
Dixit enim Samuel ad Saul: Sine me, indicabo tibi, quae
locutus sit Dominus ad me nocte.
(
S1, 15, 16)
Liber 6, Caput 2
Quid est, quod ait:
Sine me, et indicabo tibi;
(
S1, 15, 16) nisi quia dum fallaces verbositati insistunt examinantibus
praelatis loquendi locum non tribuunt? Quasi dicat: Dum a
verbositate non desinis, ea quae audire debes, loqui me non
permittis. Potest etiam hoc verbo adulatoris intentio
derideri; qui dum blandimento laudis placere se credit, eos quos laudat,
se quasi tenere eisdem laudibus arbitratur. Tale est ergo ac
si laudatorem suum electus praesul honesta gravitate derideat, dicens:
Qui me laudas, loqui tibi dura non possum. Sine ergo, id est
permitte me loqui, et ea quae sum locuturus intellige. Et
quia, ut dixi, placere se laudando adulatores credunt, audire ab eis
dura, quos laudant, nequaquam putant. Quasi ergo jam laeta et
prospera auditurus, subsequitur Saul, dicens:
Loquere.
(
S1, 15, 16)
Sed electi viri, cum laudes suas audiunt, inter fomenta laudis a
rigore justitiae non mollescunt. Nam qui reproborum acta
despiciunt, excipere verba nequaquam possunt. Quia ergo
flecti laudibus nequeunt, laudatores improbos et subtili ratione
discutiunt, et districtis sententiis insequuntur. Unde
sequitur:
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis,
caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te
Dominus in regem super Israel; misitque te Dominus in viam,
et ait: Vade, interfice peccatores Amalech, et pugnabis
contra eos usque ad internecionem eorum. Quare
ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et
fecisti malum in oculis Domini?
(
S1, 15, 17,
S1, 15, 18 et
S1, 15, 19)
Liber 6, Caput 2
Quando armatorum violentia alicujus aliquid proprium tollitur, praeda
nominatur. Vitia autem carnis et animae, quia diabolo
suggerente propagantur, ejus velut proprium sunt. Quisquis
ergo in se nuper remissus, nunc autem violentus vitia destruit, praedam
facit; quia quae aliena sunt, potenter rapit. Et notandum,
quia caedere et praeda dicitur,
ut alia mortua relicta, alia viva delata esse doceatur.
Caeduntur quidem oblectamenta libidinis, quando virtute supernae
intentionis depelluntur a corde, et contritione spiritus reciduntur a
corpore. Sed viva ad immolandum deducuntur; quia etsi
conversione peccatoris, carnis aut mentis delectamentum deseritur, poena
praeteritae delectationis penitus non deletur. Caedantur ergo
vitia, primitiae vivae ad immolandum nullatenus serventur: ut qui vim
peccati in contemptum oblectationum potenter perimit, vivere sibi ad
immolandum timeat poenam delectationis. Primitiae ergo
caesorum quid sunt, nisi delectationes peccaminum? Has quidem
offerre dicitur, qui coram Deo sacerdotibus confitetur. Et
oblata immolantur, quando eorum poena poenitendo destruitur.
Quasi enim in primitiis caesa offeruntur, et per posteriora vivunt:
quando aliquis peccata confitetur, et immolare, hoc est coram Deo
mactare, poenitendo non nititur. Dum ergo caesorum primitiae
reservari ad immolandum dicuntur, quorumdam error confunditur, qui
peccata deserunt, nec tamen plangunt. Quia ergo non solum
confitenda sunt peccata, sed etiam poenitentiae austeritate delenda, dum
boni doctoris Saul typum simulat, subjectos suos caesorum primitias
immolandas tulisse asseverat. Quia etiam ratione scripturarum
modus poenitentiae decernendus est, in Galgalis primitiae immolandae
deducuntur. Boves autem non solum, sed et oves ad immolandum
servantur: ut qui circa salutem suam solliciti sunt, sic delere
poenitendo magna studeant, ut minora plangere non omittant.
De superbis autem manifestum est: quia, cum semper magni videri
appetant, notari peccatores erubescunt. Deprehensi etiam
resistunt, et in his etiam justi apparere cupiunt, quae
agunt. Quid est ergo, quod ait:
Imo audivi vocem Domini?
(
S1, 15, 20) Samuel autem dicit:
Sine me, et indicabo tibi, quid locutus sit mihi Dominus
nocte.
(
S1, 15, 16) Et post pauca:
Quare versus ad praedam es, et fecisti malum coram oculis
Domini?
(
S1, 15, 19) Patet ergo, quam mirabiliter tumeat, qui tunc se
justificare appetit, quando Dominum se reprehendere de peccato
recognoscit.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte.
Dixitque ei: Loquere.
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es?
(
S1, 15, 16 et
S1, 15, 16) Quid per increpationem hanc, nisi superbia elati regis objicitur?
Quodadcorrectionem suam poterit quisque qui praelatus est convertere.
Parvulum se Saul in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, jamse
parvulum non videbat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia
plus cunctis poterat, magnum seprae omnibus aestimabat. Miro autem modo,
cum apud se parvulus, apud Dominum magnus: cum vero apud semagnus apparuit, apud Deum
parvulus fuit. Plerumque ergo dum ex subjectorum affluentia animus
inflatur, in luxum superbiaeipso potentiae fastigio lenocinante
corrumpitur. Quod Sauli contigisse dicitur, cui et dicitur:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus
es?
(
S1, 15, 17) Acsi diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris
magnumfeci. Quiavero tu te magnum conspicis, a me parvulus
aestimaris. Unde cum a Samuele increparetur, quare vocem Domini non
audierit, ex ipso tastusuperbiae respondit, dicens:
Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me
Dominus.
(
S1, 15, 20) Malum enim supra malum adjecit, quia culpam suam non solum agnoscere
dignatusest, sed etiam superbiendo defendere studuit, ac per hoc defendendo
accumulavit. Denique in hoc quod subjungit:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Veniens autem Samuel ad Saul, ait ad Saul. Sine me et indicabo tibi quae locutus
sit Dominus ad me nocte, dixitque ei: loquere. Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses
in
oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es
(
S1, 15, 16 et
S1, 15, 17) [mauvais référencement: S1, 15, 18]
? Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem se
alienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita
elatione cogitationis extendit. Saul autem reprobus, in bono, quod coeperat, non permansit,
quia fastu susceptae potestatis intumuit: at contra David semper de se humilia sentiens,
ejusdemque Saul se comparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, et pepercit
eidem
saevienti adversario, et humili se professione prostravit dicens:
Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
(
S1, 24, 15) Et certe jam unctus in regem fuerat,
(voir:
S1, 16, 1,
S1, 16, 12,
S1, 16, 13 et
S1, 16, seq)
jam exorante Samuele, et cornu super se olei fundente didicerat, quod eum divina
gratia, Saul reprobato, ad regni gubernacula possidenda servabat, et tamen persequenti
adversario mente se humili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat.
Illi
itaque se humiliter postponebat, quo per electionis gratiam incomparabiliter noverat
se esse
meliorem.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Theutmirus; Claudius Taurinensis