Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 2 : haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 67. 68. :

    Obsequium Samuel Saul iniungit properandum,

    Ut perimens Amalech deleat omne suum.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 1
    • Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ungere te in regem super populum ejus Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. Nunc ergo vade, et percute Amalech, et demolire universa ejus. ( S1, 15, 1, S1, 15, 2 et S1, 15, 3)
  • Liber 6, Caput 1
    • Superius Amalech luxuriae vitium designare diximus, quae velut lambit, dum voluptatem blandiendo suggerit. Profectus ergo conversationis ostenditur, eo quod superius a Saul percussus asseritur, et nunc non simpliciter jubetur percuti, sed omnia ejus demoliri. Primo quidem hunc doctor percutit, quando per ejus verbum agitur, ut pudicitia in conversorum cordibus et corporibus teneatur. Quasi enim percussa est libido, quando caro armis pudicitiae qualitercunque subacta est, et perfecte subacta non est. Nam qui luxuriae jam inquinamenta deserit, sed adhuc motus turpes ex se contra se insurgentes sentit, jam opus nefarium non exercet, sed tamen abigere hoc a cogitatione non potest. Saepe invitus et incautus ad immundas cogitationes trahitur, sed ea quae negligendo intus cogitat, carnem foris excitant, ut ad turpes motus voluptatis surgat. Quid ergo est quod percussus Amalech iterum percuti et demoliri praecipitur, nisi quia praedicator eos quos ad pudicam vitam erudit, promovere debet ad perfectionem virtutis? Iterum ergo jubetur Amalech percuti, quia adhuc non bene interfectus vivit. Iterum Amalech percutitur, cum verbis doctoris illi etiam motus qui carnem pulsant eliduntur, cum ob hoc coronari subditos doctor docet, ut sic corpus domare debeant, ut ad illecebrosos motus nequaquam surgat. Sed quia nunquam sic caro restringitur, si mens ad immunda cogitando labitur, post percussionem, Amalech demoliri praecipitur. Percutitur ergo in corpore, demolitur in corde, dum caro digne per abstinentiam teritur, et mens a cunctis immundis cogitationibus refrenatur. Quo in loco priora etiam consideranda sunt, quae ex persona Domini Samuel loquitur, dicens: Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. ( S1, 15, 2)
  • Liber 6, Caput 1
    • Quid est quod Amalechitarum opera recensentur, nisi quia luxuriae inquinamenta Deo valde odibilia sunt? Unde beatus Paulus apostolus dicit: Omne peccatum extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. ( 1Co, 6, 17) Item dicit: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. ( He, 13, 4) Hinc etiam acrius increpans, et a regno Dei eos segregans, ait: Neque immundi regnum Dei possidebunt. ( Ep, 5, 5) Cur luxuria recensetur, nisi quia justitia Dei peccator projicitur, quando ad perpetranda ejus inquinamenta curvatur? Qui ergo recensetur ut cadat, aliquando recensetur ut pereat, aliquando recensetur ut surgat. Et quia post tanta temporum spatia recensita, Amalech facta memorantur, utcunque nobis insinuatur; quia tales aliquando post longa tempora resipiscant. Ipsa autem ejus opera exprimuntur, cum dicitur: Quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto. ( S1, 15, 2) Israel videns Deum dicitur. Qui quia de Aegypto perhibetur ascendere, noviter conversos insinuat, qui peccatorum tenebras et ima deserunt, et ad lumen veritatis accedunt, et montem boni operis ascendunt.
  • Liber 6, Caput 1
    • Quid item est quod depositis manibus vincitur, nisi quia saepe per audaciam pravi operis, ipsa etiam tollitur pulchritudo castitatis? Saepe ex toto non tollitur, sed cum infirmantibus operibus infirmatur. Inter opera quidem, et labores spirituales, contra stimulos carnis fortes sumus, sed si quasi fessi a solitae conversationis rigore torpescimus, vel mollescimus, dum paulatim negligimus, aculei carnis insurgunt, qui quasi depositis Moysi manibus Israelem vincunt (voir: Ex, 17) . Ne ergo manus lassescant, Aaron et Hur lapidem supponant, et graves Moysi manus deponi nequaquam sinant. Aaron quidem, mons fortitudinis, Hur, ignis vocatur. Quando enim lassescimus consideratis coelestibus roboramur. Mons ergo fortitudinis quid est, nisi altitudo supernae contemplationis? Quae profecto, quia in electo corde sine magna charitate non est, mons fortitudinis Moysi adstare recte perhibetur. Qui nimirum lapidem supponunt, et manus sustinent, quia qui summa coelorum praemia ardenter aspicit, fortitudinem magnam sumit, et bene operari, et conditorem exorare non desinit. Quia ergo valida sunt, et omnino violenta bella carnis, ascendenti Israeli Amalech restitisse apte perhibetur. Regi igitur Propheta praecipit dicens: Audi vocem Domini. Recensui quaecunque fecit Amalech Israeli. ( S1, 15, 1 et S1, 15, 2)
  • Liber 6, Caput 2
    • Ista vero omnia moraliter intellecta, libidinum pugnas atque victorias; sed ad historiam, superborum et inobedientium tumorem designant. Nam praeceptum a Domino Saul fuerat, ut Amalech sic deleret, ut alicui eorum non parceret, nihilque concupisceret. Qui ergo et regi Amalech pepercisse, et optimis quibusque rebus asseritur, superbus et inobediens aperte monstratur. Sed fortasse praeceptum contempsit: quia hoc a propheta, non a Domino audivit. Qui certe sic prophetam audire debuit, ut auctoritatem attenderet, quam praemisit. Nam praecepturus propheta, ut Amalech regem percuteret, praemisit dicens: Haec dicit Dominus; ( S1, 15, 2) ut praeceptum quod per hominem audisset, quasi hominis despicere non auderet. Ne iterum ministerium ejus rex elatus vilipenderet, item praemisit, dicens: Me misit Dominus ungere te in regem. Quasi dicat: Per illum tibi Dominus regale ministerium praecipit, per quem te in dignitatem regiam sublimavit. Tanto igitur humilius obedire debuit, quanto hunc esse a Deo missum apertius agnovit. Sed dum missum prophetam sprevit, mittentem pariter Dominum contempsit. Unde subdit: Factum est verbum Domini ad Samuelem, dicens: Poenitet me, quod constituerim regem Saul; quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. ( S1, ,  et S1, , )

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 14
    • Dixitque Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israel. Nunc autem audi vocem Domini: Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec Israeli ( S1, 15, 1 et S1, 15, 2), etc. usquequo aut: Non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem bovem, et camelum et asinum. ( S1, 15, 3) Recensere dicitur Deus mala Amalecitarum, sicut per Moysen olim in legepraenuntiatum fuerat. Unde ideo jumenta Amalec Israel Dominus demoliri jubet, ut nec in jumentis memoriafieret. Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalec de subcoelo: idcirco praecipiturSauli, ut eam penitus ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia incausa exstitit, sicut sequens historia ostendit. De quo Amalecita in libro Deuteronomii dicitur: Memento quod fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto, quomodo occurrerit et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit. ( Dt, 25) Lassoss hic Hebraei immundos secundum legem, extra castra manentesintelligunt. Quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia, sicut ipsi tradunt, eorum circumcisionemamputaverunt, et in subsannationem Dei in coelum projecerunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 15
    • Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus ut ungerem te in regem super Israel populum ejus. Nunc ergo audi vocem Domini. Haec dicit Dominus exercituum: Recensui quaecunque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto; nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum. ( S1, 15, 1, S1, 15, 2 et S1, 15, 3) Ideo autem jumenta Amalec Dominus jubet demoliri, ut nec in jumentis ejus memoria fieret Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalec de sub coelo. Idcirco praecipitur Sauli ut eum penitus ab homine usque ad jumenta deleret. Et quia ejus memoria, id est Amalec, penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia exstitit in causa. De quo Amalec ita in libro Deuteronomii dicitur: Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris de Aegypto, quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit. ( Dt, 25) Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes intelligunt: quos cecidisse Amalecitae dicuntur, quia (sicut ipsi tradunt) eorum circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in coelum projecerunt.