V. 31 :
reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Sed quid antiquos attendimus, cum nunc tantam lapsorum regum
multitudinem videamus? Catervatim namque nunc in flagitia
corruunt, non solum subjecti debiles, sed etiam praelati et sacerdotes
negligentes. Lubrica peccando agunt, qui ordine ministerii
sacramentis coelestibus deputati sunt. Sed plerique illorum
dum quodammodo ad cor redeunt, se errasse confitentur. Qui
tamen sic volunt contra se peccata proferre, ut velint adhuc de officio
sacri ordinis honorari; turpes in secreto se proferunt, sed foris
praeter ordinis celsitudinem videri humiles erubescunt. Quid
ergo isti nisi abjectos se vident, et tamen velle honorari
audent? Saepe autem non a seipsis veniunt, sed inviti
capiuntur; abjectionis suae mandata percipiunt, et tamen rogant, ut
honorentur. Volunt quippe immunda agere, sed audent sacris
altaribus inhaerere. Ecce quot Saules attendimus, quot reges
lapsos a sanctae Ecclesiae culmine contemplamur. Quorum
profecto singulis dicendum est:
quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex:
(
S1, 15, 26) ut ministerium coeleste non agant, quos terrena flagitia
inquinare non cessant. Sed hoc profecto dicere possumus,
lubricis tamen ministris suadere non possumus. Nam Saul et
abjectum se audivit et regnavit; quia immundi sacerdotes se sacerdotali
culmine dejectos per luxuriae inquinamenta cognoscunt; et tamen contra
Dei voluntatem sacra mysteria tractare non desinunt. Sed rex
contra Domini voluntatem regnans, non est rex, sed tyrannus fuit; quia
sacerdos indignus, qui merito suae inquinationis abjicitur, cum
ministrare praesumit, ad tantae gloriae culmen damnandus
ascendit. Unde et tyrannos terrere volens coeli ille magnus
senator:
Qui manducat panem,
(
1Co, 11, 27) inquit,
et bibit sanguinem Domini indigne, judicium sibi manducat,
et bibit.
(
1Co, 11, 27) Plerumque autem instanti confessione agitur, ut
confitentibus de cordis etiam conversione credatur. Aliquando
reproborum falsam humilitatem electi praedicatores accipiunt, ut exemplo
eorum alii ad salutem perducantur. Duo quippe in hypocritis
agnoscunt, unum intus, alterum foris. Intus quidem purum
malum, foris bonum simulatum. Utrumque detestantur, sed saepe
praetextum boni in eis simulant; ut qui bonum foris cernunt malum
interius nesciunt, boni quod aspiciunt exempla sequantur.
Bene ergo subjunctum est:
Reversus ergo Samuel secutus est Saul, et adoravit Saul
Dominum.
(
S1, 15, 31)
Commentaires
Gregorius I (540-604)