V. 22 :
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut
oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis
quam offerre adipem arietum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 71. 72. : Obsequium Deitas omni praefert holocausto, Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Si vero idcirco sic respondisse creditur, quia verba prophetae, non
Domini esse crediderit, sed prophetae, videmus adhuc imitatores Saul,
qui dum in propria eruditione confidunt, majorum jussa quae audiunt, et
per tumorem despiciunt, et meliorare permutando credunt. Quid
est ergo, quod dicit:
Imo audivi vocem Domini, et adduxi Agag regem
Amalech?
(
S1, 15, 20) Sed tale est, ac si dicat: Et quod praeceptum fuit,
implere studui, et quod minus erat supplevi. Agendum fuit, ut
Amalech percuteretur: sed quia, Deo auxiliante, vincitur, supplendum
erat, ut quae in ejus immolarentur sacrificio servarentur.
Quod aperte in superbis apparet: quia cum apertam culpa celare non
possunt, permutare aut minuere conantur. Quasi dicat: Et si
judicas apertas culpas operis, attendenda est occulta simplicitas
intentionis. Culpa quidem esset de Amalech aliquid afferre,
nisi allata Deo deberent immolari. Hoc quidem saepe in
monasteriis accidit, cum quisque nimis religiosus subditus spiritualium
praelatorum imperiis adjicere praesumit; cum regularem communem vitam
despicit, et propriae sequitur arbitrium voluntatis. Dum enim
meliorare vitam eligendo quam obediendo nititur, quid aliud quam apertam
inobedientiam intentione virtutis colorare monstratur? Quem
profecto locum non solum subditi, sed etiam praelati intueri subtiliter
debent. Subjecti quidem notare subtiliter debent: quia ex eo
Saul Deo displicuit, quod Deo immolare praeter prophetae praeceptum
tentavit. Subtiliter notent praelati, quia demoliendi Amalech
propheta regi praeceptum dedit. Sic enim debet doctor laudare
communia, ut singulorum propria non contemnat. Illa quidem
communis vita laudatur, quae charitate conjungitur, vitiis mediantibus
non fuscatur. Apostoli quidem sententia est:
Quia unusquisque proprium domum habet a Deo, unus quidem
sic, alius vero sic.
(
1Co, 7, 7) Quorum ergo cibi et mensa communes sunt, debent
attendere non solum commune bonum refectionis, sed proprietatem
passionis: ut pariter comedant, sed contra fornicationis stimulos
certare per abstinentiam pariter non contendant. Ejus vero
caro amplius domanda est, cui carnis stimulus magis infestus
est. Jam ergo non excitare communis est vita, ubi communitas
refectionis attenditur, sed contra singularem pugnam pugnare
singulariter perhibetur. Nec doctor bene praecipit, si non
praecipit, unde Amalech percutitur, sed unde vivit.
Praecipiat ergo doctor, sed ut fornicationis spiritus
superetur. Non obedire subjecti refugiant, sed ubi superbiae
crimen incurritur, non unde baratrum mortis devitatur.
Inobedientes autem dum tumenti corde majorum jussa non faciunt, cum
meliorare quod eis injungitur conantur, sua opera Deo offerre dum
cupiunt, semetipsos tollunt. Nam per alias virtutes nostra ei
impendimus, per obedientiam nosmetipsos exhibemus. Samuel
ergo subjungens, ait:
Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci Domini?
(
S1, 15, 22)
Liber 6, Caput 2
Quid enim sunt bona electorum hominum opera, nisi victimae et
holocausta? Cum ergo holocausta et victimas per legem offerri
Dominus praecepisset, quid est, quod Dominus holocausta et victimas
nolle dicitur, velle autem ut ei obediatur pollicetur, nisi quia quae
praeter obedientiam fiunt, holocausta et victimae non sunt?
Quasi dicat: Tunc bona sunt bona opera, quando a praepositorum
conscientia non discordant. Si vero hoc ideo dicitur ut
virtus obedientiae commendetur, liquet quam sublime bonum sit, quod
victimis et sacrificiis excellit. Quid est ergo, quod
dicitur,
vult ut obediatur voci Domini,
(
S1, 15, 22) nisi quia omnia bona opera postponenda sunt his bonis quae
jubentur? Nam cum bene praelati jubent, bona quae ex arbitrio
subjecti eligunt, praelatorum imperiis postponuntur. Ipsa
vero opera illis postposita, holocausta et victimae nominantur, ut non
solum sentiantur non esse conferenda majorum imperiis minorum parva, sed
maxima holocausta quidem eorum sunt, qui se omnino subtrahere volunt a
publico opere, ut Deo se totos per amorem combustos offerant in secreto
contemplationis. Victimae sunt eorum qui se a communi publico
nequaquam separant, sed singulari virtute agunt, ut virtutes aliorum
districtius vivendo transcendant. Haec quidem, et hujusmodi
cum bonorum rectorum permissione aguntur, victimae et holocausta sunt,
quae Deus probat: cum vero sic fiunt, ut per ea majorum praecepta
negligantur, audiant qui offerunt, quid a Domino missus ad inobedientem
regem propheta loquitur:
Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci domini?
(
S1, 15, 22) Quasi jussa patrum velut minora despicientes, et sua
quasi majora exhibentes terreat, dicens: Hoc quia magnum agere putatis,
parvum, et abjectum despicitis; sed si aperte cernitis, per hoc Domino
non placetis. Bene autem, dum superborum opus discutitur,
propheta acute exquirit, dicens:
Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci Domini?
(
S1, 15, 22) Exquirit siquidem, ut superbiae tumor pastorali
auctoritate feriatur. Dicit:
Nunquid vult Deus holocausta et victimas?
(
S1, 15, 22) Quia qui sequi propriam voluntem eligunt, Deo placere
se putant; sed Deus eorum opera, cum magna et ingentia sunt, nequaquam
probat. Sed jam quibus laudibus obedientia praedicanda sit
subjunxit, atque ait:
Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare
magis quam offerre adipem arietum.
(
S1, 15, 22)
Liber 6, Caput 2
Quia enim superius ait: Nunquid vult Deus holocausta et
victimas? Nunquid utrumque obedientiae
laudibus subjiciens, dum victimas et arietum adipem posuit, in adipe
holocaustum intellexit? Quidquid melius est, bono utique
melius est. Illa autem holocausta et victimae, quas non vult
Deus, bona minime sunt. Quid est ergo, quod in obedientiae
laudes dicitur,
Melior est obedientia quam victimae, et auscultare quam
offerre adipem arietum,
(
S1, 15, 22) nisi quia tunc obedientia melior est, cum holocaustum et victima
mala non est? Quasi ergo superbientes, inobedientesque ad
tanti boni considerationem reducat, dicens: Et si nil a vobis per
praesumptionem fieret, obedientiae virtus operibus quae eligitis melior
esset. Liquet ergo, quo sita sit culmine, quam divinis
oblationibus propheta vidit altiorem. Quod si, ut supra,
spiritualem sensum sequimur, victimae ad magnae conversationis
austeritatem, holocausta ad compunctionem vitae secretioris referenda
sunt.
Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare
magis quam offerre arietum adipem.
(
S1, 15, 22) Quia longe altioris meriti est propriam voluntatem
alienae semper voluntati subjicere quam magnis jejuniis corpus atterere,
aut per compunctionem se in secretiori sacrificio mactare.
Quid est enim adeps arietum nisi pinguis et interna devotio
electoris? Adipem ergo arietum offert, qui in studio secretae
conversationis devotae orationis affectum habet.
Melior est tamen obedientia quam victimae, et quam offerre
adipem arietum.
(
S1, 15, 22) Quia qui perfecte voluntatem praeceptoris sui implere
didicit, in coelesti regno, et abstinentibus et flentibus
excellit. Hoc certe, quia contra superbientem atque aperte
Domini mandata contemnentem dicit, non confert bonum quod fecit bono
quod contempsit; sed boni simulationem destruit, melioris boni ostensa
veritate. Quasi dicat; Et si pro excellentiori virtutum
gloria excellens bonum quaerebas, bonum obedientiae, quod excellentibus
etiam excellit, eligere potius debuisti. Sic profecto loquens
simulationem boni argumentando destruit; sed subjungendo, parens
inobedientiae malum aperte confundit, dicens:
Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi
scelus idololatriae, nolle acquiescere.
(
S1, 15, 23)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Proemium 1, Proemium 1
Cum a quampluribus fratribus, et etiam nonnullis prudentibus et nobilibus
viris, rogarer ut secundum solertiam doctorum et traditionem magistri viri
disertissimi, aliquod opusculum in volumina Regum digererem, ego quod a nullo
doctorum per omnia expositum apud nos haberetur antiquorum, ob memoriam videlicet
frequentata lectione recreandam, et praesertim propter illos qui aiunt, sicut in
exordio hujusce voluminis notando tetigi, non alia contineri nisi praelia regum
actusque multorum: quod ego diu multumque delitescendo facere distuli, maxime cum
parva forem scientia praeditus, nec elucubratione artis saecularis sapientia fretus,
et, ut ita dicam, indoctus eloquio, parvus ingenio, nec dicere poteram illud
Psalmistae:
A mandatis tuis intellexi.
(
Ps, 118, 104) [mauvais référencement: Ps, 118] Necdignus eram, inquam, ut angelus carbone torrente de altari
spurca purgaret labella, ut valerem Christi digne enucleare
mysteria.Sed rursus his excusationibus reluctantem coeperunt me
suasoris affaminibus, imo objurationibus, compellere ut aliquid juxta frugalitatem
sensus, et ingenioli mei capacitatem, secundum quod a didascalo inculcata fuerant,
describere nullatenus abnuerem.Sed cum negare non valerem, tandem
assensum praebere decrevi, et ad aliqua, licet temere et formidolose, digerenda sum
aggressus, eo videlicet jure ut intra domesticos parietes secretius retinerent, nec
alicui ad legendum traderent, et [ne] mea imperitia, verum et temeritas,legentibus
detecta, manifesta foret, et oblocutionibus occasio panderetur
reprehendentium.Nam stylum cum ad primum librum describendo
appulissem, ut abdite abdita auctore Deo congererem, exemplo mea impudentia est
detecta, et sacris auribus magnifici Drogonis, egregii scilicet pontificis, quo
nihil nobilius nihilque prudentius, est revelata nugacitas.Quo
comperto, coepit ingenue libera auctoritate imperare ut darem operam, et coeptum
opus non finirem, sed sagaciter ad calcem tenus perducerem.Cujus
quoque praeconiis nullatenus resistere valui, verum nec tantae auctoritati renuere
praesumpsi, non solum quidem quia filius erat praestantissimi Caroli Caesaris, imo
frater mitissimi Ludovici principis, verum etiam quia erat praeclarus pontifex et
abbas meus egregius.Hisenim necessitatibus adactus, praeconiisque
multimodis compulsus, sed potius, ut ita dicam, Christi auxiliis fretus, qui
praestat infirmis confidentiam et mutis locutionem, tentatum opus enucleare
praesumpsi.Sed sciendum est quia quibusdam in locis totam
sententiam, prout a doctoribus est exposita, digessi; quibusdam enim [vero] eorum
sensum sequens, compendioso sermone multa inserui, et ex multis ad unum perduxi:
quibusdam quoque quod in libris tractatorum non reperi, sicut a magistro aure
accommodante didici, propriis intuli verbis.Nonnulla quippe, licet
pauca, quae legenti patent, stipulata exemplis propria inserere praesumpsi, et in
libellimodum Christo duce finire decrevi.In quo non persona est
attendenda scribentis, sed qualitas consideranda est dictionis.In
quam multos strenuos etiam doctorum modernos, qui multa quoque posteris
dereliquerunt, ex dictis colligendo monumenta sanctorum.Non ideo
dico ut eorum gressibus me coaequare valeam, praesertim cum illi rore coelestis
nectaris campos maduerunt divinarum Scripturarum multimodos, et futuris saeculis
dimisere proficua legentibus: ego vix aegreque saltem possum ex eorum dictis
decerpere permodica et tandem intelligere vel minima: sed ne videret ingratus
largitori, licet compulsus, contuli mediocriter qui potui
praecipientibus.Simul etiam notandum est illis qui in hoc libro
parum spiritale contineri contendant, quod hic Scriptura(sicut in multis divinis
voluminibus) non solum tribus modis dignoscitur, juxta illud Salomonis: Ecce
descripsi eam tripliciter: verumetiam multipliciter contineri, secundum quod in
libro beati Job inscribitur.Atque utinam, inquit, Deus loqueretur
tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex ejus esset
lex.Quod doctorum solertia attestante septemforme
dignoscuntur.Ipsi sunt enim septem sigilli, quibus iste liber,
secundum Apocalypsim Joannis, signatus esse proclamatur, quem nemo potuit solvere,
et aperire signacula ejus, nisi leo de tribu Juda, qui habet clavem David, qui hunc
et signacula ejus aperuit.Sunt enim primus historialis, secundus
allegorialis, tertius utriusque rei modus; quartus, de incommutabili divinae
Trinitatisessentia: quando videlicet proprie, quando tropice sacris insinuetur
oraculis.Quintus parabolaris, videlicet quando aliud dicitur, et
aliud invenitur scriptum.Sextus de gemino Salvatoris adventu, ne
aut primus pro secundo, aut secundus pro primo
intelligatur.Septimus quo sic divinis praeceptis instruimur, ut
certa vitae agendae forma, alius vero vitae significandae figura regulariter
innotescat.Sed jam exemplis ex hoc volumine convenit edocere, ut
his primum edocti sciant multa mysteria in eo contegi.Primus
historicus ille est, ubi nihil spiritale continetur, sicut ait Samuel:
Melior est obedientia quam victimae
(
S1, 15, 22), et mille talia.Secundus allegorialis, ubi ait quod in
omnibus finibus Israel puella speciosa regi David requiritur, in cujus sinu dormiat
et calefiat:tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocet; quae sapientiam
figurat, quae etiam in senibus non senescit, sed frigescentibus membris dilectores
suos igne ampliore succendit.Tertius, uterque modus sicut in David
ostenditur, ubi Betsabee uxorem Uriae incaute respexisse dicitur, et peccasse: ut
demonstretur quod nullus debeat juxta historiam mulieremincaute
respicere.In quo facto allegorica etiam significatio continetur,
sicut in suo loco abunde descripsimus. Quartus modus, ubi nobis aliquando
proprie, aliquando tropice Divinitas sacris eloquiis intimatur: Proprie, sicut Elias
ait:
Vivit Dominus in cujus conspectu sto.
(
R3, 17, 1) Et illud:
Tu es enim Deus in coelo sursum, et in terra deorsum.
(
Js, 2 et
Dt, 4)Et: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus
Jacob.» Tropice, juxta quod Michaeas: « Vidi Dominum sedentem, et omnem
militiam coeli assistentem ei, » et caetera talia, quae de Deo translate non proprie
accipi solent.Quintus parabolaris, quo cum aliud dicitur, aliud in
sacris paginis invenitur.Hoc est quod in titulo psalmi XXXIV
dicitur:
Psalmus ipsi David, quando commutavit vultum suum coram Abimelech et
dimisit eum
(
Ps, 33, 1) [mauvais référencement: Ps, 34], cum in hoc libro coram Achis rege hoc fecisse narratur.Cum
ergo pro Achis Abimelech posuit, legentem monuit, ex ipsius inter pretatione
nominis, latens altius penetrare mysterium, de quo inferius suo in loco
digessimus.Cui etiam convenit illud:
Carduus qui est in Libano misit ad cedrum, quae est in Libano, ut daret ei
filiam suam,
(
Ch2, 25) et reliqua.De sexto vero, ubi geminus adventus Christi
continetur, cunctis patet qui sit primus, quis erit futurus, qui uterque hic
praefiguratur.Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum
retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut exempli gratia: « Diliges proximum
tuum tanquam te ipsum: Qui enim diligit proximum, legem ad implevit: » Quod David
non solum in Jonatha implevit, verum etin Saul, quem inimicum dilexit: de quo
Scriptura ait:
Planxit autem David super Saul et filium ejus,
(
S2, 1, 17) et reliqua.Ipse est et figurandae vitae, carnalium videlicet
victimarum et vasorum compositione.Victimae enim hoc praefigurabant
quod hortatur Apostolus, ut
exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem.
(
Rm, 12) Vasa vero similiter electos designabant, divinis officiis
occupatos.Qui modus cum secundo similis videatur, illa tamen
ratione discernitur quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus est ad
fidem.Verum licet isti modi multi pliciter istic inveniantur, tamen
juxta jugitatem triplicis divisionis, studuimus primum historicam, quae gesta
depromit, tangere: deinde allegoricam significationem, quae fidem aedificat pandere,
ad extremumquoque moralitatem, quae vitam honestam componit subnectere, ne pondere
solius et unius intelligentiae pressus, aut historiae et allegoriae mole gravatus
desidiosus lector occasionem possit invenire excusationis, sed potius cum hac
paupertate discurrere valeat provocatus per campos ovans latissimos
doctorum.
Liber 1, Caput 14
Et ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae; et auscultare
magis quam offerre adipem arietum.
Quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus
idololatriae nolle acquiescere.
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23) Hic enim non aliud dicere possumus, nisi sententiam summi tractatoris
papaeGregorii, quam in libris Moralium moraliter exponens, dum de bono
obedientiaetractaretur, inseruit. Ait enim: Obedientia victimis jure
praeponitur, quia per victimas aliena caro, perobedientiam vero voluntas propria
mactatur. Tanto igitur quisque citius Deum placat, quando ante ejus oculos,
repressaarbitrii superbia, gladio praecepti se immolat. Quo
contrario,hariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quando sit virtusobedientiae
demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude
sentiatur. Si enim quasi peccatum hariolandi, est repugnare, et quasi
scelus idololatriae,nolle acquiescere: sola est obedientia quae fidei meritum
possidet, qua sine quisqueinfidelis videatur. Hinc per Salomonem in
ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias.
(
Pr, 21) Vir quippe obediens victorias loquitur: quia dum alienae voci
humilitersubdimur, nosmetipsos in corde superamus. Quid enim prodest
indiscrete Deo aliquid offerre velle, et ejus contrairepraeceptis? Quia nequaquam
quis
valet de oblatis muneribus Dominum sibi placare, quinegligit obtemperare
jussis. Quiaenim bonorum nostrorum non indiget, nostra datione minime
pascitur: et ob hocmelior est obedientia quam victimae. De qua plenius in
libris Moralium legere quis poterit:
Liber 2, Caput 1
Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt.
(
S2, 1, 19) In Hebraeo habetur, « super excelsa tua, » et est sensus: O Saul, super
excelsatua, gloriosi Israel interfecti sunt: quia in peccato inobedientiae tuae, una
tecumperierunt. Inobedientia namque pro idolis, id est excelsis, reputata
est, sicut est illud inlibro Samuelis:
Melior est enim obedientia quam victimae: et auscultare magis, quam offerre
adipem arietum.
(
S1, 15, 22) Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus
idololatriae,nolle acquiescere. Sed quod ait:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 1
Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti
sunt,
(
Hebr, sl) » etc.In Hebraeo habetur super excelsa tua.
Et est sensus: O Saul, gloriosi Israel super excelsa tua interfecti
sunt, quia in peccata inobedientiae tuae una tecum perierunt.
Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut
est illud in libro Samuelis:
Melior est enim obedientia, quam victimae; et auscultare
magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum
ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
acquiescere.
(
S1, 15, 22)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 1
Inclyti tui Israel super montes tuos interfecti sunt
(
S2, 1, 19).
In Hebraeo habetur, super excelsa tua. Et est sensus: O Saul,
gloriosi Israel super excelsa tua interfecti sunt, quia in peccato
inobedientiae tuae una tecum perierunt.
Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut est
illud in libro Samuelis:
Melior est enim obedientia, quam victimae: et auscultare magis,
quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum hariolandi est
repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 15)
Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam fecisset
malum in oculis Domini parcendo, et non interficiendo Amalech, ait Samuel:
Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius ut obediatur voci
Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre
adipem
arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle
adquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam
vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante
ejus
oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat: quo contra ariolandi
peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso
ergo
melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim
quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
adquiescere,
sola est, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur,
etiamsi fidelis esse videatur; hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias
(
Pr, 21, 28): vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur,
nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio veritas dicit:
Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
(
Jn, 6, 37,
Jn, 6, 38 et
Jn, 6, 39) Quid enim? si suam faceret, eos, qui ad eum veniunt, repulisset? Quis autem nesciat,
quod voluntas filii a patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia
suam
facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exiit, secundus ad redemptionem hominum
veniens,
dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit.
Cum igitur
non suam, sed patris voluntatem facit, eos, qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia
dum
exemplo suae obedientiae nos subjicit, viam nobis egressionis claudit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis