Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 5 : cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 1
    • Quia item eruditi ac perfecti sunt verbo Dei, decem millium virorum Juda numero demonstratur. Viri etenim sunt fortitudine, Juda autem praedicatione. Juda etenim, confitens interpretatur. Sed denario numero designatur, quia perfectionem doctrinae per gratiam Spiritus sancti consecuti sunt. Unde et Moysi decem legis praecepta tribuuntur, quae Dei digito scripta sunt (voir: Ex, 31) . Quid est enim digitus Dei, nisi Spiritus sanctus? Qui cum legem scripsit, hanc utique in decem praeceptis edidit, quia etsi in ea carnale aliquid foris protulit, intus hanc spiritualis intelligentiae perfectionem signavit. Decem millia igitur virorum Juda contra Amalech producenda sunt, ut fornicationis spiritus apti viribus superetur. Lambit quippe suggestione, quia levia et blanda consulit, sed res quas lambendo consulit, per cogitationum phantasias ostendit. Ergo ut mens obscena sibi a daemonibus ostensa non videat, electorum exempla revelanda sunt. Et ut eam suggestionibus turpibus immundus spiritus delinire non possit, lingua praedicatorum debet per pudicitiae laudem tangi. Lingat hanc praedicator, ut malignus spiritus lingere nequaquam possit. Et hanc verbis oblectet, ne cui coelestia desunt, hanc diabolus per suggestionum oblectamenta dilaniet. Contra duplex ergo bellum cordis, quia duplex est necessarium bonum auxilii, bene contra Amalech et pedites, et viri Juda parari perhibentur. Si quis autem alios per pedites, alios per viros Juda vult intelligi, sensus aperte veritatis patet, quia summi doctores habent, qui docere nesciunt praedicatione, prodesse autem valeant opere. Sed jam recensiti ad tanta praelia audiamus qua arte subsequenter dimicent. Sequitur: Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech, tetendit insidias ad torrentem. ( S1, 15, 5)