V. 33 :
et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis
erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in
Galgalis
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 71. 72. : Obsequium Deitas omni praefert holocausto, Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Hoc quippe dicere carnali sensui, est mentem, pro amissione voluptatis
solitae, tristitiae conversione pulsare. Quia enim magna
amaritudinis tela nuper conversi patiuntur, quasi rex, cui servierant,
de morte queritur: quia in eis carnalitas sine magna tribulatione minime
necatur. Interrogare ergo de separatione mortis, carnali
sensui, est tristem adhuc conversi mentem de praeteritae delectationis
amissione pulsare. Sed et modus separationis exquiritur, cum
dicit:
siccine?
(
S1, 15, 32) Quasi enim visis austeritatibus, quibus subdenda est,
dicat menti sensualitas sua: Laeta pro tam tristibus spernis?
Hanc certe vocem Samuel audit: quia tentatum cor subditi, quibusdam
indiciis electus praedicator agnoscit. Sed quid prodest
agnoscere, si contra id, quod intus in corde subjecti infremit, aliquid
ipse non dicit? Sequitur ergo:
Et ait Samuel: Sicut fecit mulieres absque liberis gladius
tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua.
(
S1, 15, 33)
Liber 6, Caput 2
Et notandum, quia sine filiis fieri dicitur mater per
comparationem.
Sicut,
(
S1, 15, 33) inquit,
sine liberis fecit mulieres gladius tuus, sic erit sine
liberis mater tua.
(
S1, 15, 33)
Virtutes mentis, ex quibus bona opera procedunt, matres sunt:
gladius vero Agag luxuriae telum dicitur, qui nimirum mulieres absque
liberis facit, quia cuncta bona opera libido interficit. Vel
certe mulieres fidelium mentes intelliguntur, filii vero sanctarum
mentium bonae cogitationes, virtutes et bona opera sunt. Agag
vero gladius matres absque liberis fecit; quia delectatio luxuriae, si
evaginari quasi gladius sinitur, ab eis nimirum omnes bonae
cogitationes, omnes virtutes, et bona opera necantur. Acuta
quippe pestis hujus delectationis, si a mente recipitur, dum libet
attentius immundum cernere, mundum et sanctum cogitare nihil potest; et
dum ardenter ad nefarii operis expletionem pertrahit, virtutis aliquid
agere nihil permittit. Et quia per ejus combustionem omnia
pereunt, non solum Agag filii, sed omnes mulierum filii
trucidantur. Absque liberis ergo matres facit, quia
delectatio luxuriae ad instar gladii dum fructus mentium percutit,
virtutis cogitationes aut operis bonum vivere nequaquam
sinit. Sicut ergo absque liberis fecit matres, ita et mater
ejus fit absque liberis, cum sic peccator convertitur, ut praeter culpam
nobis insitam naturalem, nil conversis de obscoenis operibus, aut
motibus remanere videatur. Unde et apte subjungitur:
Et in frusta concidit Agag Samuel coram Domino in
Galgalis.
(
S1, 15, 33)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec.
Et oblatus est ei.
Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis.
(
S1, 15, 32 et
S1, 15, 33) Quando legitur quidem in Scripturis, quod sancti nulli hostium
parcunt,efficiunt ut humanum sanguinem sitientes dicuntur, quia et justi ita
percusserunthostes, ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret. Et non
intelligunt sub his verbis adumbrari mysteria,et hoc magis nobis indicari,quod
impugnantes adversus vitia, nullum penitus relinquere debeamus, sed omniainterimere,
ne si pepercerimus, reputetur nobis in culpam, sicut scriptum est de Saul,qui vivum
servaverat regem Amalec. Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc
aliquid peccati in semetipsoservaverit sicut Saul? At vero sancti, in figura Samuelis
ita saeviunt super hostessuos, id est super vitia peccatorum, ut non permittant
relinqui aliquod peccatumimpunitum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem
Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et
dixit Agag: Siccine separat nos amara mors? Et ait Samuel:
Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque
liberis erit inter mulieres mater tua. In frusta
concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis
(
S1, 15, 32 et
S1, 15, 33), etc. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti
nulli hostium parcant, efficiuntur crudeles; et humanum sanguinem
sitientes, dicunt: Quia et justi ita percusserunt hostes, ut non
relinqeretur ab eis qui salvus fieret. Et non intelligunt in
his verbis obumbrari mysteria; et hoc nobis magis indicari, ut pugnantes
adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia
interimere. Nam si pepercerimus, scire debemus reputari nobis
in culpa, sicut reputatum est Saul, qui vivum servaverat regem Amalec.
Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc aliquid peccati
in semetipso servaverit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis
ita saeviunt super hostes suos, id est, super vitia peccatorum, ut non
permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cur Samuel dixit Agag regi ?
Siccine separat amara mors ?
(
S1, 15, 32) Usque dum dicit
in frustra concidit Samuel Agag coram Domino
(
S1, 15, 33).
Liber 1, Caput 1
Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag.
(
S1, 15, 33) Quod faciendo Samuel, usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim
jussit interfici Amalechitas, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam
secundum
cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul,
cui talia
injungerentur, atque Amalechitae, ut talia paterentur, qui divino nomini honorem non
dederant,
sed populum Dei, qui sicco vestigio mare transierat, interimere voluerat
(voir:
Ex, 17, 8)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis