V. 32 :
dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag
pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 71. 72. : Obsequium Deitas omni praefert holocausto, Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Per malum quippe, quod interius latebat, audire meruit:
Projecit te Dominus, ne sis rex.
(
S1, 15, 26) Sed ut praetextu boni ad ejusdem boni veritatem alios
traheret, Samuel Saul sequi voluit, et eum adorare Dominum
vidit. Quandoque etiam mala regum, et terrae magnorum
toleranda sunt, ne exasperati ad pejora dilabantur. Deos
quippe gentium filii Israel saepe coluerunt. Unde et de
conversis a Samuele superius dictum est:
Abstulerunt filii Israel de medio sui Baalim et
Astaroth.
(
S1, 7, 4) Et fortasse si abjectus rex secum ad adorandum Dominum
revertentem prophetam non cerneret, daemonum simulacra
adoraret. Et projicit ergo eum, et cum eo revertitur; quia in
potentibus hujus saeculi sic est damnanda iniquitas, ut bonum quod
habent exasperati non perdant. Saepe enim mali sunt in
occulto, et bonum quod cernitur alii devotius imitantur. Mala
certe potentum saeculi, magna eis mala sunt; sed bona quae proferunt, ad
exemplum fidelium, magis quam bona aliorum prosunt. Bene ergo
Samuel cum abjecto rege revertitur; quia electi praedicatores, saeculi
potentes et pro iniquitate percutiunt, et pro exemplo bona agere quaedam
sinunt. Unde et sequitur:
Dixitque Samuel: Adducite Agag regem
Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus
tremens.
(
S1, 15, 32)
Liber 6, Caput 2
Reges Dominum adorant, quando superbi et contemptores se ad Domini
mandata facienda humiliant. Adorant lubrici, quando Deo
subjiciuntur per obedientiam castitatis. Aliquando autem
adorare se simulant; quia nonnulli praetextum humilitatis aut castitatis
habent, sed dum habere in veritate bonum creduntur, alii per bonum quod
credunt mali operis usum perdunt. Agag ergo regem Samueli
tradunt, quia sensualitatis suae vigorem confitendo
proferunt. Quando enim confitentur peccata luxuriae, quae per
vigorem carnis commiserunt, quid aliud, quam Amalech regem
interficiendum prophetis offerunt? Sed quid est quod
pinguissimus Agag dicitur, sed sensualitatis vigor in aliis pinguis, in
aliis macer est? Quid est ergo, quod pinguis offertur, nisi
quia a subditis regis reprobi ducebatur? Nam saepe
negligentes sunt subditi; sed dum electi pastoris sui exempla
conspiciunt, inter mala quae faciunt ingemiscunt. Per
fragilitatem carnis ad immunditias cadunt; sed percussi exemplis
majorum, omnino gaudere inter immunditiae oblectamenta non
possunt. In quibus ergo pinguissimus est Agag, nisi in illis
de quibus dicitur:
Laetantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus
pessimis?.
(
Pr, 2, 14) Subjecti namque lascivi doctoris tanto audacius
peccant, quanto majorum suorum nulla coram posita habent exempla, quae
videant. Sed valde dementius se praecipitant, cum in
pastoribus suis bonum, quod sequantur non vident, et cujus exemplo
pereant malum vident. In his quippe Agag pinguescit: quia
gaudenter, secure et libere vigor carnis in luxuriae voluptate
distenditur, qui usu illecebrae, nulla re obviante,
fraudatur. Pinguissimus ergo interficiendus offertur, quando
illi convertuntur, qui in voluptate luxuriae valde laetati sunt: quasi
enim traditur rex, quando is, qui menti imperabat, carnalis sensus,
Christi sacerdotibus per confessionem revelatur. Nutrire
etiam ignem pinguendo solet. Bene ergo Amalechitae regi
ascribitur: quia dum mentem fornicationis spiritus obtinet, quo dulcius
ac saepius illic per turpes cogitationes pascitur, ad augendum ignem
concupiscentiae uberiora sibi fomenta tribuuntur. Tremens
vero dicitur, quia carnalis sensus, quando spiritualibus viris per
confessionem traditur, infirmatur. Signum ergo dat tremens,
quia membrorum robur non habet. Dum ergo infirmari vigor
sensualitatis incipit, quid aliud, quam rex Amalechitarum
tremit? Vel tremere dicitur, quia rigorem poenitentiae
plerique, dum converti incipiunt, expavescunt. Et quia
carnales quique relinquere oblectamenta carnis solita sine moerore non
possunt, sequitur:
Dixitque: Siccine separat amara mors?
(
S1, 15, 32)
Liber 6, Caput 2
Hoc quippe dicere carnali sensui, est mentem, pro amissione voluptatis
solitae, tristitiae conversione pulsare. Quia enim magna
amaritudinis tela nuper conversi patiuntur, quasi rex, cui servierant,
de morte queritur: quia in eis carnalitas sine magna tribulatione minime
necatur. Interrogare ergo de separatione mortis, carnali
sensui, est tristem adhuc conversi mentem de praeteritae delectationis
amissione pulsare. Sed et modus separationis exquiritur, cum
dicit:
siccine?
(
S1, 15, 32) Quasi enim visis austeritatibus, quibus subdenda est,
dicat menti sensualitas sua: Laeta pro tam tristibus spernis?
Hanc certe vocem Samuel audit: quia tentatum cor subditi, quibusdam
indiciis electus praedicator agnoscit. Sed quid prodest
agnoscere, si contra id, quod intus in corde subjecti infremit, aliquid
ipse non dicit? Sequitur ergo:
Et ait Samuel: Sicut fecit mulieres absque liberis gladius
tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua.
(
S1, 15, 33)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec.
Et oblatus est ei.
Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis.
(
S1, 15, 32 et
S1, 15, 33) Quando legitur quidem in Scripturis, quod sancti nulli hostium
parcunt,efficiunt ut humanum sanguinem sitientes dicuntur, quia et justi ita
percusserunthostes, ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret. Et non
intelligunt sub his verbis adumbrari mysteria,et hoc magis nobis indicari,quod
impugnantes adversus vitia, nullum penitus relinquere debeamus, sed omniainterimere,
ne si pepercerimus, reputetur nobis in culpam, sicut scriptum est de Saul,qui vivum
servaverat regem Amalec. Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc
aliquid peccati in semetipsoservaverit sicut Saul? At vero sancti, in figura Samuelis
ita saeviunt super hostessuos, id est super vitia peccatorum, ut non permittant
relinqui aliquod peccatumimpunitum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem
Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et
dixit Agag: Siccine separat nos amara mors? Et ait Samuel:
Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque
liberis erit inter mulieres mater tua. In frusta
concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis
(
S1, 15, 32 et
S1, 15, 33), etc. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti
nulli hostium parcant, efficiuntur crudeles; et humanum sanguinem
sitientes, dicunt: Quia et justi ita percusserunt hostes, ut non
relinqeretur ab eis qui salvus fieret. Et non intelligunt in
his verbis obumbrari mysteria; et hoc nobis magis indicari, ut pugnantes
adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia
interimere. Nam si pepercerimus, scire debemus reputari nobis
in culpa, sicut reputatum est Saul, qui vivum servaverat regem Amalec.
Quomodo enim quisque justus manebit, si adhuc aliquid peccati
in semetipso servaverit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis
ita saeviunt super hostes suos, id est, super vitia peccatorum, ut non
permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Cur Samuel dixit Agag regi ?
Siccine separat amara mors ?
(
S1, 15, 32) Usque dum dicit
in frustra concidit Samuel Agag coram Domino
(
S1, 15, 33).
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis