V. 4 :
abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Qui hoc loco alii Philisthiim quam maligni spiritus
designantur? Qui nimirum dum superbiae suae calice in momento
debriati sunt, a statu gloriae tumescendo ceciderunt. Quae
est igitur manus Philisthiim, nisi potestas illa daemonum, qua mortuas
in peccato animas ad aeterna tormenta perducunt? Ab ista
Philisthiim manu solus liber fuerat, qui dicebat:
Venit princeps mundi hujus, et in me non habet
quidquam
(
Jn, 14, 30)
. Hinc Paulus ait:
Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei
(
Rm, 3, 23)
. Hinc iterum dicit:
Eramus et nos filii irae, sicut et caeteri
(
Ep, 2, 3). O quam magni muneris est ista promissio,
qua dicitur: Liberabit vos de manu
Philisthiim. Nam ille solus liber hujus manus
exstitit, qui peccatum non fecit. Ab ea utique omnes contra
meritum liberamur. Unde et Paulus dicit:
Justificati gratis per gratiam ipsius, per
redemptionem justitiae suae, propter redemptionem
praecedentium delictorum, in sustentatione Dei ad
ostensionem justitiae ejus in hoc tempore, ut sit ipse
justus, et justificans eum, qui est ex fide Domini nostri
Jesu Christi
(
Rm, 3, 24,
Rm, 3, 25 et
Rm, 3, 26)
. Hinc item dicit:
Gratia liberati estis
(
Ep, 2, 8)
. Tale est ac si dicat: Liberabit vos de potestate
spirituum malignorum, ut velut fugatis de itinere crudelibus hostibus,
dum mors carnis intervenit, ea quae cupitis aeterna gaudia securius
adeatis. Magna itaque promisit, qui magna praecipiendo
docuit, ut magnitudo muneris ad fortitudinem incitaret
laboris. Magnum quippe est soli Domino servire, videlicet
instanter bona agere, bonis actibus reproba non miscere. Sed
o quam maximum in vitae hujus transitu, potestatem cruentorum spirituum
non incurrere, nullas in via horribilitates cernere, contrarietates
objectionum nullas invenire, aeternas poenas evadere, liberatoris nostri
praesidia sentire, momentaneam saeculi lucem perdere, sed repente
ineffabilem claritatem aeternitatis invenire. Audiant ergo,
audiant, qui de manu Philisthiim liberari desiderant:
Praeparate corda vestra Domino, et servite illi
soli
(
S1, 7, 3): ut hic sibi quique colligere studeant, unde illic
manus tantorum hostium non incurrant, et securi ad vitam transeant, qui
inter salutis suae thesauros, quos hic bene vivendo congregant, mortis
opera nulla portant. Electorum vero mores insinuantur, per
hoc, quod subditur:
Abstulerunt ergo filii Israel de medio sui Baalim, et
Astaroth, et servierunt Domino soli
(
S1, 7, 4).
Liber 6, Caput 2
Per malum quippe, quod interius latebat, audire meruit:
Projecit te Dominus, ne sis rex.
(
S1, 15, 26) Sed ut praetextu boni ad ejusdem boni veritatem alios
traheret, Samuel Saul sequi voluit, et eum adorare Dominum
vidit. Quandoque etiam mala regum, et terrae magnorum
toleranda sunt, ne exasperati ad pejora dilabantur. Deos
quippe gentium filii Israel saepe coluerunt. Unde et de
conversis a Samuele superius dictum est:
Abstulerunt filii Israel de medio sui Baalim et
Astaroth.
(
S1, 7, 4) Et fortasse si abjectus rex secum ad adorandum Dominum
revertentem prophetam non cerneret, daemonum simulacra
adoraret. Et projicit ergo eum, et cum eo revertitur; quia in
potentibus hujus saeculi sic est damnanda iniquitas, ut bonum quod
habent exasperati non perdant. Saepe enim mali sunt in
occulto, et bonum quod cernitur alii devotius imitantur. Mala
certe potentum saeculi, magna eis mala sunt; sed bona quae proferunt, ad
exemplum fidelium, magis quam bona aliorum prosunt. Bene ergo
Samuel cum abjecto rege revertitur; quia electi praedicatores, saeculi
potentes et pro iniquitate percutiunt, et pro exemplo bona agere quaedam
sinunt. Unde et sequitur:
Dixitque Samuel: Adducite Agag regem
Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus
tremens.
(
S1, 15, 32)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem secundum cor meum.
(
S1, 2, 35) Quod ait Propheta ad Heli loquens ex persona Dei,
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam
faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis
diebus;
(
S1, 2, 35) sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice,debet intelligi. Quia nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit in sacerdotium, nonde stirpeAaron sed de alia Levi familia electus: fuit
enim filius Elcana, filii Jeroham, filiiEliu, filii Thau, filii Suph, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Taath, filii Aser, filii Asaph, filii
Core, filii Isaar, filii Caath,filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant;
ita
Mediator Dei et hominum, utesset nobis pontifex non de Levi, sed de alia utique tribu,
id est Juda, carnemsumpsit. Aliamque legaliter hostiam ipsam suam carnem
obtulit Patri pro nobis. Aliosque de genere Aaron pontificatus sui reliquit
haeredes filios, videlicetgratiae Novi Testamenti: non tantum ex Judaeis, sed de
universa gentium nationecollectos. Quod vere quasi humano more loquens Deus
dicit: Qui juxta cor meum et animam meamfaciet, de Samuele quidem recte
potestintelligi quod in omnibus ejus voluntati sicuthomo Dei, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore potest etiam accipi altius: quia sicut Filius
unigenituspaternorum in omnibus sit conscius arcanorum, juxta quod de seipso manifeste
testatur,dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor.
(
Jn, 8, 28) [mauvais référencement: Jn, 6] Et:
Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei,
facio semper.
(
Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et
gloriamspei usque in finem, firmam retineamus. Et haec domus ambulabit
coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,cunctis diebus, quia nimirum usque
ad finem saeculi, suorum augmentatione membrorumEcclesia sanctaproficere nunquam
cessabit: alioquin quomodo de Samuele potest accipi,quod aedificata sit ei domus
fidelis quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuelecunctis incederet diebus; cum
legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viisejus post avaritiam
declinaverunt et perverterint judicium, nisi forte domus ejus hocloco plebem
Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit? De
qua
scriptum est:
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalin et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Liber 1, Caput 7
Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati
sunt dies (erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post
Dominum.
(
S1, 7, 2) Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpeLevitica,
septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque reindifferenter
accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς soletutrumque transferri. Sed in hoc videtur esse
distantia, quia in priore commate versiculi, additum estviri septuaginta sunt
percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne
pateretur
(voir:
Ex, 20)
populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascenditad Dominum.
Unde in Hebraeo ita habetur: « Et percussit de populo septuaginta viros,
etquinquaginta millia viros; » hos septuaginta viros judices, septuaginta
Hebraeiintelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur:
sicut etde David dicitur .
Quia tu unus pro decem millibus computaris.
(
S2, 18) Quod dictum est:
Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies:
erat quippe annus vicesimus,
(
S1, 7, 2) et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam,
congregatapopuli frequentia, in Jerusalem adduxit, sint [anni] computandi.
Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de haccivitate,
et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim
scriptumest:
Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei.
(
S1, 14, 18) Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia
constat
(voir:
S2, 6)
, quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam
nonillata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris,
etin praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur
inJerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit
arca in Cariathiarim,erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul
causa bellicontingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a
Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in
Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, deGabaa ad
Aiud domumObededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit
eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus eratannus, cum adhuc omnis domus
Israel quievisset post Dominum, abjectis idolisvidelicet, illi soli
serviens. Quod in sequentibus dicitur:
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(
S1, 7, 4) Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho
teste,duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem
historicoaffirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus
ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et
agitaret eum spiritusnequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse
erat partem militiaevel plebis ejusnullam, malitiae illius exstitisse
complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod
arca venit inCariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua
die
mansit ibimultiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in
cujus domum venit arca, pater meus spontaneusinterpretatur.
Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit.
Qui cum Psalmista dicere potest:
Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum
est.
(
Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 53] Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de
quibusdicitur:
Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam.
(
Ps, 71, 3) [mauvais référencement: Ps, 71] Montes enim, Augustinoteste, majores animae sunt; colles vero
minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos
constituitur, ut custodiatarcam Domini, interpretatur collis, vel
sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam
Domini, adjutoriuminterpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se,
sed
ad Dominumreferuntur. Unde Apostolus:
Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus
cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
(
1Co, 3) et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa
silvarum, significat sanctamEcclesiam, ex multitudine gentium
collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui
ab ipso velutdies illuminatisunt. Baalim habentes, sive
ascendentes, aut superioresinterpretatur, quem filii Israel
projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentiumsignificat, quae projecerunt credentes
ex gentibus, post susceptionem arcaeTestamenti. Seu qui vetus Israel est,
id est vir videns Deum, aufert a se omnemfacturam malignorum spirituum, hoc
enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic
servit Deo soli, quia
nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial.
(
1Co, 6)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui omnia quae in corde
meo et quae in anima mea faciat, et aedificabo ei domum
fidelem
(
S1, 2, 35). Ipsa aeterna et superna est Jerusalem. « Et
transibit, inquit, coram « Christo meo omnibus diebus. » « Transibit, »
dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: « Dixi,
domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. » Quod
autem ait, « cum Christo meo transibit, » de ipsa domo utique
intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus ipse Mediator
atque Salvator. Domus ejus coram illo transibit.
Potest et « transibit » intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas.
Quod ait Deus: « Qui omnia, quae in corde meo et quae in
anima mea faciat, « non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor
animae, sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et
pes et alia corporis membra. De Samuele quidem recte potest
accipi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore, quod, sicut Filius unigenitus,
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor, et qui me misit mecum est, non reliquit me solum, quia
ego quae placita sunt ei facio semper.
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater.
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus.
(
He, 3) Alioquin, quomodo de Samuele potest accipi quod aedificata sit ei
domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele, cunctis
diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de
viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? nisi
forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quia cunctis
diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de quo scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum;
(
S1, 7, 2) et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et
servierunt Domino soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Liber 1, Caput 7
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et
servierunt Domino soli
(
S1, 7, 4). Astaroth interpretatur factura exploratorum. Baalim
interpretatur ascendentes sive superiores. Qui ergo
verus Israelita est, id est, vir videns Dominum, sive mens
videns Dominum, aufert a se omnem facturam malignorum
spirituum, aufert jactantiam atque superbiam, ac sic serviet Domino
soli, quia
nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio
Christi ad Belial.
(
2Co, 6)
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 1
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum
(
S1, 2, 35), etc.
Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam
meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo
meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit
in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus:
Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii
Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir,
filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii
Israel
(
Ch1, 6, 19,
Ch1, 6, 20,
Ch1, 6, 21,
Ch1, 6, 22 et
Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis
pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem
sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri
pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes,
filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione
collectos.
Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati
sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius
unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur, dicens:
Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor.
Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego
quae placita sunt ei, facio semper
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si
fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus.
Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,
cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione
membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit.
Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus
incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus
post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus
Domino servierit.
De qua scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2). Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli
(
S1, 7, 4). Quod vero subditur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut
oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi
perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non
tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et
cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel
salvus fiet
(
Rm, 25,
Rm, 11, 25 et
Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2]
Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse
dicitur in domo.
Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti
Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem
quidem verbo, sed virtute praecipuam.
Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae
spiritualis auro saepe designari.
Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium
victimarum, dicatque:
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
(
S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9).
Quod autem addit:
Ut comedam buccellam panis
(
S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos
ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 51).
Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris
Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad
comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium
Christianorum.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 4
Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram
gessithuic succedendo Samuel.
De sacerdote fideli.
Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram
gessithuic succedendo Samuel.
Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero
sacerdotedicuntur:
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et
animam meam faciat
(
S1, 2, 35).
Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero
pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia
electus.
Fuit
enim, ut jam supra meminimus,
filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii
Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii
Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore,
filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel
(
Ch1, 6, 19,
Ch1, 6, 20,
Ch1, 6, 21,
Ch1, 6, 22 et
Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant.
Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed
dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam
legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios
quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet
gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos.
Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus
voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut
Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum,
juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater,
haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me
solum, quia quae placita sunt ei, facio semper
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29).
In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in
anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum
sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur,
sicut manus, pes, etalia corporis membra.
Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad
imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur
Deo,
Sub umbra alarum tuarum protege me
(
Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis,
sed translatis rerum vocabulis istadici.
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo
meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait:
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus
(
He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo
pontifice.
Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de
domo Aaron:
Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30).
Quod autem ait:
Coram Christo meo ambulabit
(
S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui
est Christus mediator atquesalvator.
Domus ergo ejus coram illo ambulabit.
Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista
mortalitas.
Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus
fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus
incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis
ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte
domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus
sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2); et paulo post:
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli
(
S1, 7, 4).
Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua,
veniat, ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo
usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam
nunc usque non desunt.
Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui
supererit domus tuae, decidet in gladio virorum.
Quomodo ergo hic vere dici potuit:
Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro
eo
(
S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi
quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius
totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius
prophetadixit, Reliquiae salvae fient
(voir:
Es, 10, 22)
; unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt
(
Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum
est,
Qui remanserit in domo tua
(
S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa
gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen
credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus
adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae
fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet,
Psalmistatestante ubi canitur,
Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum,
probatum terrae purgatum
(
Ps, 11, 7).
Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem
sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem
corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est
mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus
Petrus,
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9).
In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est,
de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro
mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem
Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 5
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli: et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam, et effuderunt
in conspectu Domini
(
S1, 7, 4 et
S1, 7, 6).
Hebraei tradunt quod coram Domino in eamdem aquam maledicta congesta sint: et
sicut in lege mulier zelotypa hausta aqua probatur, ita et hic idololatrae hac
aqua probati sunt.
Hi videlicet qui se idola coluisse penitus denegabant: Tradunt etiam quod
quicumque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibi adhaererent, ut
nequaquam ea ab invicem idololatra separare posset.
Hoc indicio idololatra deprehendebatur et interficiebatur.
Quod et sequentia demonstrant in eo, quod ait:
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.
(
S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait :
quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam
retineamus.
(
He, 3, 6) Et haec domus
ambulabit coram Christo ejus,
(
S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius
dixerat de domo Aaron :
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo,
usque in sempiternum.
(
S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum
est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus
ergo ejus
coram illo ambulabit. Potest et
ambulabit
(
S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi
hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata
sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet,
cum
legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi
de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum
ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino
servierit, de qua scriptum est :
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7]
Et paulo post
abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro
eo,
(
S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum
Jesu
Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa
domo Heli
hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio
virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit,
et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo?
(
S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi
voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo si de
illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit,
reliquiae salvae fient,
(
Rm, 9, 27,
Es, 10, 21 et
Es, 10, 22) unde et Apostolus:
Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est,
qui remanserit in domo tua
(
S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi
crediderunt
(voir:
Ac, 2, 41)
. Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic
iste
homo Dei continuo secutus adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam
partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(
S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris
confessio
(
Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni
solet: Psalmista testante, ubi canitur:
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum
septuplum.
(
Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit?
dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(
S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos
est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus
:
Plebs sancta, regale sacerdotium.
(
1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum
sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse:
(Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita.
(
Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron
(voir:
He, 5, 6 et
He, 7, 11)
, sed secundum ordinem Melchisedech.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis