Liber Primus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
PrécédentSuivant

V. 2 : et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Quia vero nos superius plaustrum Scripturam sacram, arcam vero scientiam ejus spiritalem esse diximus, vaccas quoque electas animas, timor Bethsamitarum, quem inesse electis ostendimus in oblatione sacramenti, potest referri etiam ad onus praelationis. Non enim minor sanctitas idonea est animabus instruendis, quam offerendis sacris mysteriis. Et idcirco Bethsamitae perhibentur percussi: quia plerique vivunt subditi, qui moriuntur praelati. Habet enim arca Dei etiam extrinsecus pulchritudinem, quam si minister infirmus non ad spiritalem venerationem, sed ad concupiscentiam saecularem inspexerit, nequaquam vivit. Bene itaque causa percussionis eorum declaratur, cum dicitur: Quia viderunt arcam Dei. Quid est enim, viderunt, nisi quia ejus gloriam videndo concupierunt? Nunc autem, auctore Deo, per orbem universum sanctae Ecclesiae gloria est copiosa. Quae profecto gloria, quia a reprobis sacerdotibus saeculariter appetitur, Bethsamitae viri arcam Dei exterius videndo moriuntur. Non enim spiritalem ejus honorem pro interna virtutum gloria appetunt, sed ut arcae Dei splendorem rapiant, et ecclesiasticae praelationis fulgorem, in flore saeculi suis cultibus ferant. Arca quoque Dei male foris ad percussionem respicitur, quando flagitiosi praepositi subditarum personarum exteriori specie devicti, ad carnalem concupiscentiam pertrahuntur. Viri timore ingentem multitudinem concupiscentiae telo prostratam intuentes, dicunt: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ( S1, 6, 20)? Stat quippe, in conspectu Dei, qui fortis est in ordine divini ministerii. Stare etenim fortitudinis est, ministrare obsequii. Stare ergo in conspectu Dei dicitur, qui ordinem superni officii in altitudine disponit dignae conversationis; qui in ministerio quo fungitur nullo appetitu ecclesiastici honoris decipitur, nulla carnali concupiscentia superatur. Quia vero tam idonei ministri raro inveniuntur, merito dicunt: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ( S1, 6, 20)? Et quia tantum onus parvuli Christi viris fortioribus deserunt, subdunt: Et ad quem ascendet a nobis ( S1, 6, 20)? Quomodo autem ad habitatores Cariathiarim miserint, quomodo arcam Dei in domum Aminadab intulerint, quomodo Eleazarum sanctificaverint, sicut supra expositum est, non mutamus. Et factum est ex quo arca Dei mansit in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (voir: S1, 7, 2) . Si ad historiam respicimus, dies mansionis arcae multiplicati sunt, quia illic multo tempore fuit. Unde et subditur: Erat enim annus vicesimus ( S1, 7, 2). Et ad quid istam dierum multiplicationem introduxerit, subdens, ait: Et requievit omnis Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Quae nimirum requies in illo veteri populo non bonorum operum, sed bonae devotionis intelligenda est. Nam sequitur: Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Deum, auferte deos alienos de medio vestrum, Baalim et Astaroth; et praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et liberabit vos de manu Philisthiim ( S1, 7, 3).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem secundum cor meum. ( S1, 2, 35) Quod ait Propheta ad Heli loquens ex persona Dei, Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus; ( S1, 2, 35) sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice,debet intelligi. Quia nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, nonde stirpeAaron sed de alia Levi familia electus: fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filiiEliu, filii Thau, filii Suph, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Taath, filii Aser, filii Asaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath,filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant; ita Mediator Dei et hominum, utesset nobis pontifex non de Levi, sed de alia utique tribu, id est Juda, carnemsumpsit. Aliamque legaliter hostiam ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis. Aliosque de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes filios, videlicetgratiae Novi Testamenti: non tantum ex Judaeis, sed de universa gentium nationecollectos. Quod vere quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meamfaciet, de Samuele quidem recte potestintelligi quod in omnibus ejus voluntati sicuthomo Dei, Deo paruerit. De Domino autem Salvatore potest etiam accipi altius: quia sicut Filius unigenituspaternorum in omnibus sit conscius arcanorum, juxta quod de seipso manifeste testatur,dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. ( Jn, 8, 28) [mauvais référencement: Jn, 6] Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei, facio semper. ( Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriamspei usque in finem, firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,cunctis diebus, quia nimirum usque ad finem saeculi, suorum augmentatione membrorumEcclesia sanctaproficere nunquam cessabit: alioquin quomodo de Samuele potest accipi,quod aedificata sit ei domus fidelis quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuelecunctis incederet diebus; cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viisejus post avaritiam declinaverunt et perverterint judicium, nisi forte domus ejus hocloco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit? De qua scriptum est: Et requievit omnis Israel post Dominum. ( S1, 7, 2) Et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalin et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod vero subditur:
  • Liber 1, Caput 7
    • Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe annus vicesimus), et requievit omnis Israel domus post Dominum. ( S1, 7, 2) Quod enim dictum est, quia percussit de populo qui non erant de stirpeLevitica, septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis, pro una eademque reindifferenter accipitur. Nam et ex uno Graeco quod est λαὸς soletutrumque transferri. Sed in hoc videtur esse distantia, quia in priore commate versiculi, additum estviri septuaginta sunt percussi. De ipsa autem turba vulgari homines quinquaginta millia, quod ne pateretur (voir: Ex, 20) populus a longe stabat et orabat, solus Moyses ascenditad Dominum. Unde in Hebraeo ita habetur: « Et percussit de populo septuaginta viros, etquinquaginta millia viros; » hos septuaginta viros judices, septuaginta Hebraeiintelliguntur, quorum merita et gloria quinquaginta millia viris comparantur: sicut etde David dicitur . Quia tu unus pro decem millibus computaris. ( S2, 18) Quod dictum est: Quia ex qua die mansit arca Domini Cariathiarim, multiplicati sunt dies: erat quippe annus vicesimus, ( S1, 7, 2) et reliqua, jam ad octavum usque annum regni David, quando eam, congregatapopuli frequentia, in Jerusalem adduxit, sint [anni] computandi. Invenitur namque in sequentibus quia temporibus Saulis fuerat ablata de haccivitate, et allata in castra pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptumest: Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. ( S1, 14, 18) Erat enim ibi arca Dei in die illa, cum filiis Israel. Et quia constat (voir: S2, 6) , quod David eam in Jerusalem adduxerit cultam de domo Aminadab, in quam nonillata esse perhibetur, restat intelligi, quia in diebus Saulis relata de castris, etin praefata remansit illata civitate, unde denuo, regnante David, afferetur inJerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim,erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa bellicontingeret. Denique, vicesimo peracto anno, translata est a Samuele in Masphat. Et de Masphat transtulerunt eam, Samuel et Saul, in Galgala. Inde translata est a Saul in Nobee, de Nobee in Gabaa, deGabaa ad Aiud domumObededon. Inde transtulit in Sion. De Sion transtulit eam Salomon in Sancta sanctorum, vel certe vicesimus eratannus, cum adhuc omnis domus Israel quievisset post Dominum, abjectis idolisvidelicet, illi soli serviens. Quod in sequentibus dicitur: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod ea facta sit toto tempore praesulatus Samuelis, qui, Josepho teste,duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, qui, eodem historicoaffirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset Spiritus Domini a Saule, et agitaret eum spiritusnequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiaevel plebis ejusnullam, malitiae illius exstitisse complicem. His juxta historiam praelibatis, quid mystice significet, quod arca venit inCariathiarim, et intulerunt eam in domum Aminadab in Gabaa, et ex qua die mansit ibimultiplicati sunt dies, enucleare conabimur. Aminadab enim, in cujus domum venit arca, pater meus spontaneusinterpretatur. Significat populum gentium, cui Dominus Pater gratiam Testamenti contulit. Qui cum Psalmista dicere potest: Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. ( Ps, 53, 8) [mauvais référencement: Ps, 53] Gabaa vero collis dicitur, et animas significat humilium de quibusdicitur: Suscipiant montes pacem populo, et coles justitiam. ( Ps, 71, 3) [mauvais référencement: Ps, 71] Montes enim, Augustinoteste, majores animae sunt; colles vero minores. Seu etiam Gabaa, ubi Eleazar filius Aminadab sacerdos constituitur, ut custodiatarcam Domini, interpretatur collis, vel sublimitas. Eleazar adjutorium dicitur: et bene qui custodit arcam Domini, adjutoriuminterpretatur, quia sancti viri quidquid boni habent, non ad se, sed ad Dominumreferuntur. Unde Apostolus: Fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ( 1Co, 3) et reliqua. Verum Cariathiarim, quae interpretatur villa silvarum, significat sanctamEcclesiam, ex multitudine gentium collectam. In qua postquam Testamentum mansit, multiplicati sunt justi, qui ab ipso velutdies illuminatisunt. Baalim habentes, sive ascendentes, aut superioresinterpretatur, quem filii Israel projecerunt; pariter cum Astaroth, idola gentiumsignificat, quae projecerunt credentes ex gentibus, post susceptionem arcaeTestamenti. Seu qui vetus Israel est, id est vir videns Deum, aufert a se omnemfacturam malignorum spirituum, hoc enim interpretatur Astaroth. Aufert jactantiam atque superbiam et sic servit Deo soli, quia nulla societas est lucis ad tenebras, nec ulla conventio Christi ad Belial. ( 1Co, 6)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea faciat, et aedificabo ei domum fidelem ( S1, 2, 35). Ipsa aeterna et superna est Jerusalem. « Et transibit, inquit, coram « Christo meo omnibus diebus. » « Transibit, » dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: « Dixi, domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. » Quod autem ait, « cum Christo meo transibit, » de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus ipse Mediator atque Salvator. Domus ejus coram illo transibit. Potest et « transibit » intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Quod ait Deus: « Qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea faciat, « non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae, sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et pes et alia corporis membra. De Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo, Deo paruerit. De Domino autem Salvatore, quod, sicut Filius unigenitus, paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui me misit mecum est, non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei facio semper. ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater. Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. ( He, 3) Alioquin, quomodo de Samuele potest accipi quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele, cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quia cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de quo scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum; ( S1, 7, 2) et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod vero subditur:
  • Liber 1, Caput 7
    • Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et requievit omnis domus Israel post Dominum, ( S1, 7, 2) etc. Quod dictum est, quia ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus), et requievit omnis domus Israel post Dominum; ( Beda, sl) non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Dei. Erat enim ibi arca Dei in die illo cum filiis Israel. ( S1, 14, 18) Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit, ablatam de domo Abinabad, in quam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo, regnante David, afferetur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae: Quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contigerit. Vel certe vicesimus erat annus cum adhuc omnis domus Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui (Josepho teste) quindecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, quod (eodem historico affirmante) viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat: namque postmodum cum recessisset a Saulo Spiritus Domini, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius exstitisse complicem.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus). ( S1, 7, 2) Ab eo scilicet tempore, quando ingressa est in Cariathiarim usque ad hoc tempus, quando ait Samuel ad universam domum Israel, quod sequitur: Vocavit nomen illius, lapis adjutorii. ( S1, 7, 12) Quod igitur superius Israel juxta lapidem adjutorii castra posuisse dicitur, per anticipationem dictum est, id est in loco ubi postea hic lapis positus est sic appellatus.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum ( S1, 2, 35), etc. Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus: Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice, cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit. Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit. De qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero subditur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet ( Rm, 25, Rm, 11, 25 et Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2] Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse dicitur in domo. Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem quidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae spiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). Quod autem addit: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 51). Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.
  • Liber 1, Caput 4
    • Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ( S1, 7, 2), etc. Quod dictum est, quod ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies, erat quippe jam annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2), non ita intelligendum est, quasi viginti anni, quibus arca maneret in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversum Philisthaeos. Sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: Applica arcam Domini, erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israel ( S1, 14, 18). Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit, tulitque eam de domo Abinadab, in quam illatam esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relata de castris et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo, regnante David, affertur in Jerusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus ( Antiq, 6, 13), cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret. Vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israel requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis illi soli serviens. Quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste, duodecim annis completus est; et primo tempore regni Saul, quod, eodem historiographo affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret eum spiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae vel plebis ejus nonnullam malitiae illius exstitisse complicem.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 4
    • Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. De sacerdote fideli. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero sacerdotedicuntur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35). Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim, ut jam supra meminimus, filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant. Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29). In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, etalia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me ( Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis istadici. Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus ( He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo pontifice. Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30). Quod autem ait: Coram Christo meo ambulabit ( S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus mediator atquesalvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2); et paulo post: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui supererit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit: Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo ( S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius prophetadixit, Reliquiae salvae fient (voir: Es, 10, 22) ; unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum est, Qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmistatestante ubi canitur, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum ( Ps, 11, 7). Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.
  • Liber 1, Caput 9
    • Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Erat quippe jam annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca maneret inCariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quo eam congregata frequentiapopuli in Jerusalem adduxit, sint computandi. Invenitur namque in sequentibus quod temporibus Saulis fuerit elata de haccivitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos: sic etenimscriptum est: Et ait Saul ad Ahaim, Applica arcam Dei ( S1, 14, 18); erat enim arcaDei in die illa cum filiis Israel. Et quia constat quod David eam in Jerusalem adduxerit de domo Aminadab, inquam nunc illata esse perhibetur, restat intelligi quod in diebus Saulis relatade castris, et in praefatam sit illata civitatem, unde denuo regnante Davidaffertur in Jerusalem. Est ergo sensus temeratae sententiae, quia ex quo mansit arca inCariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saulcausa belli contingeret; vel certe vicesimus annus, cum adhuc omnis domusIsrael post Dominum requievit, abjectis videlicet idolis illi soli serviens;quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecimannis completus est, et primo tempore regni Saul, quod eodem historicoaffirmante viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosusignorat. Namque postmodum cum recessisset a Saule Spiritus Domini, et agitaret eumspiritus nequam, maxime ad persequendum David innoxium et justum, necesse eratpartem militiae vel plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitissecomplicem. Cariathiarim ipsa est quae alio nomine Cariath Baal vocatur, civitas saltuum,una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Juda euntibus ab JerusalemDiospolim milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicutscribitur. Samuel autem post mortem Heli regebat Israel.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 5
    • Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariath-Jarim, multiplicati sunt dies ( S1, 7, 2), id est, viginti anni. A tempore quo reprobatum est sacerdotium Eli usque ad Samuelis ducatum, viginti fuerunt anni miseriarum referti. Peracto vicesimo anno, translata est eadem arca a Samuele in Masphat, et de Masphat transtulerunt eam Samuel et Saul in Galgala. Inde translata est a Saul in Nobe. De Nobe in Gabaa. De Gabaa translata est a David in domum Obed Edom. De domo Obed Edom transtulit eam David in Sion. De Sion transtulit eam Salomon in Sancta Sanctorum.
  • Liber 1, Caput 5
    • Et requievit omnis Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Requievisse post Dominum dicuntur: quia abjectis idolorum sordibus, Domino se ad serviendum toto corde tradiderunt. Quod et in subsequentibus dicitur:

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 1, Praefatio 0
      • - De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et nativitate Samuelis. Cap. I.
      • - De Cantico Annae.
      • - De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum ejus, atque morte ipsorum.
      • - De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta cor suum sit.
      • - De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento Samuelis: et verbis Domini, quae non ceciderunt in terram.
      • - De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et morte Heli, atque nuru sua.
      • - De spiritu maligno, qui irruebat in Saul.
      • - De David, et unctione ejus.
      • - De certamine David, et Goliae.
      • - De eo quod Saul pro centum praeputiis Philistinorum, David filiam promittit dare uxorem.
      • - De fuga David et salute ejus, et simulacro, quod in lecto ejus inventum est.
      • - De adventu David ad Samuelem, et nuntiis Saul, qui missi sunt, ut apprehenderent David, qui accepto spiritu Dei prophetaverunt.
      • - De reversione arcae Domini ad terram Israelitarum, et percussione Bethsamitarum.
      • - De eo quod scriptum est: Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. ( S1, 7, 2)
      • - De eo quod scriptum est: Congregato omni populo Israel, oravit Samuel Dominum, et exaudivit eum. ( S1, 8, 4)
      • - De filiis Samuel, qui declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera. ( S1, 8, 3)
      • - De unctione Saul regis, et adventu Samuelis in Galgala.
      • - De jejunio indicto a Saule.
      • - De praelio Saul contra Amalech, et Agag regem; et de eo quod scriptum est: poenitere Dominum, quod constituerit Saul regem. ( S1, 15, 11)
      • - De objurgatione Samuelis in Saul, cur non audisset vocem Domini, et scissione pallii Samuelis, nec non et morte Agag regis.
      • - De adjuratione David et Jonathan.
      • - Ubi David ad Abimelech sacerdotem venit, et gladium Goliae sustulit, seu panes propositionis accepit.
      • - Ubi David ad regem Achis fugit, et mutavit os suum.
      • - Ubi in spelunca David, Saulis chlamydem abscidit.
      • - De descensione David in solitudine Machon, ubi habitabat Nabal, ubi David, dormiente Saul, et exercitu ejus, hastam, scyphumque abstulit.
      • - De praelio David in Amalech.
      • - De phitonissa, quam consuluit Saul, et suscitatione Samuelis.
      • - De praelio Philistinorum, et plaga in Israel, morteque Saul, et Jonathae filii ejus.
      • - De luctu David pro morte Saul, et Jonathae, et interemptione Israel, maledictioneque montium Gelboe.
  • Liber 1, Caput 1
    • Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. ( S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. ( He, 3, 6) Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ( S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. ( S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit ( S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de qua scriptum est : Et requievit omnis Israel post Dominum. ( S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7] Et paulo post abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, ( S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Jesu Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo Heli hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit, et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo? ( S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit, reliquiae salvae fient, ( Rm, 9, 27, Es, 10, 21 et Es, 10, 22) unde et Apostolus: Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est, qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt (voir: Ac, 2, 41) . Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. ( S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio ( Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet: Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. ( Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit? dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. ( S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus : Plebs sancta, regale sacerdotium. ( 1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse: (Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. ( Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron (voir: He, 5, 6 et He, 7, 11) , sed secundum ordinem Melchisedech.
  • Liber 1, Caput 1
    • (Cap 7. 2.) Et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. Erat quippe annus vicesimus, et requievit omnis domus Israel post Dominum. ( S1, 7, 2) Non ita intelligendum est quasi viginti anni, quibus arca (maneret) manserit in Cariathiarim, ad octavum usque annum regni David, quando eam congregata populi frequentia adduxit in Hierusalem (voir: S2, 6) , sint computandi. Invenitur namque in sequentibus, (voir: S1, 14, 8) , quod temporibus Saulis fuit delata de hac civitate, et allata in castra, pugnante eo adversus Philistaeos: sic etenim scriptum est: Et ait Saul ad Achiam: applica arcam Dei: erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israelis. Et quia constat (voir: S2, 7) quod David eam in Hierusalem adduxerit, tultam de domo Aminadab, in quam tunc illatam esse perhibetur, restat intelligi, quod in diebus Saulis relata de castris, et in praefatam sit illata civitatem; unde denuo regnante David affertur in Hierusalem. Est ergo sensus memoratae sententiae, quia ex quo mansit arca in Cariathiarim, erat annus vicesimus, cum eam inde transferri temporibus Saul causa belli contingeret: vel certe vicesimus erat annus, cum adhuc omnis domus Israelis requievit post Dominum, abjectis videlicet idolis, illi soli serviens; quod eam fecisse toto tempore praesulatus Samuelis, qui Josepho teste duodecim annis completus est, et primo tempore regni Saul, quod, eodem historico affirmante, viginti annis tenuit, nullus sanctae historiae curiosus ignorat. Namque postmodum (voir: S1, 16, 14) cum recessisset a Saule spiritus Domini, et agitaret cum spiritus nequam, maxime (voir: S1, 18, 10) ad persequendum David innoxium et justum, necesse erat partem militiae (vel) et plebis ejus nonnullam, malitiae illius exstitisse complicem. Cariathiarim ipsa est, quae alio nomine Cariath Baal vocatur civitas saltuum ( Js, 15, 60 et Js, 18, 14) civitas saltuum una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Juda, euntibus ab Hierusalem Diospolim milliario nono. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim in Hierusalem, sicut Hieremias scribit.