Liber Secundus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 18 : (et praecepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in libro iustorum), et ait: Considera, Israel, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 1
    • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonatham filium ejus. Et praecepit ut docerent filios Juda carmen, sicut scriptum estin libro justorum, ( S2, 1, 17 et S2, 1, 18) etc. In Hebraeo et in veris exemplaribus non habetur carmen, sed arcum, quod nostris doctoribus item melius videtur. Nam quod scriptum est, quoniam plangebat interfectos Saul et Jonatham et praecepit ut docerent filios Juda arcum, ( S2, 1, 18) hoc ideo fecit quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat. Aliter: « Praecepit David ut docerent filios Juda arcum, » hoc est ut reges Judadocerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini, et inpraeceptis Dei: ne per inobedientiam, a fortitudine et timore Dominisicut Saulrecederent: et eo modo quo ille perierat, perirent, et unde Saul maxime horum ictibusperierat, eamdem bellandi artem, et sui milites ad revincendos eos, discerent. Quod vero sequitur sicut scriptum est in libro justorum, ( S2, 1, 18) ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse,asseverant: sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est,neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura,herbarumque omnium, totorumque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum dicitur. Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbisNathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Jaddo videntiscontraJeroboam filium Nabat, et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisseprobat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca quae est antiquituscongregata, inter alias provinciae opes, hostili igne consumpta est, ex qua pauci quinunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis et prophetaesunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi. ( Esd, 7, 6) [mauvais référencement: 1Esd, 7] Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraeihabebant, reperit. Et in epistola regis Persarum legitur: Artaxerxes rex regum Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo salutem. ( Esd, 7, 12) Sunt tamen qui dicunt, hunc librum justorum intelligidebere ipsum librum Regum,ubi continentur prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan, in quo scriptum est,qualiter Saul recedens a timore Dei per inobedientiam suam periit.
  • Liber 2, Caput 1
    • Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ( S2, 1, 20) etc., obstupescens propheta ingemit subitaneum casum principum populi sui, et prohibetne ullus lactetur in tali casu, neque fama hoc divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon, urbes sunt Allophylorum. Hactenus historiam, nunc quid allegorice significet, subjungamus. Ait namque: Et praecepit David ut docerent filios Juda, ( S2, 1, 18)et reliqua. Filii Juda intelliguntur fideles in Ecclesia, Christum Dominum confitentes: de quibus verus David, id est manu fortis Dominus, praecepit, utarcu divinae intelligentiae sint muniti: ne aut ignorantiae caecitate decepti, inimpietate ruant, aut certe ignavi ac dissoluti in conspectu hostium suorum,hoc estimmundorum spirituum per quodlibet vitium decepti, succumbant: et in perpetuo inmortem animae irreparabiliter cadant. Nolite annuntiare in Geth, ( S2, 1, 20)etc. Geth, quae interpretatur torcular, significat terrenam Hierusalemcivitatem, quae occidit prophetas, et lapidavit eos qui ad ipsam missi fuerant (voir: Mt, 23) . Cujus civibus, id est Judaeis incredulis, mors Domini atque sanctorum apostolorumin derisum fuit: et ob hoc praecipitur a vero David, Christo videlicet Domino, utpassio ejus per evangelicos praedicatores, eis minime debeat annuntiari: quiinsultatores crucis Christi maluerunt esse quam veneratores. Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 1
    • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus, et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro Justorum, ( S2, 1, 17 et S2, 1, 18) etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan, quia praeceperit ut docerent filios Juda arcum, ideo fecit, ut quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Aliter (voir: Hebr, sl) : Praecepit David ut docerent filios Juda arcum, hoc est, ut reges Juda docerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini et in praeceptis Dei, ne per inobedientiam a fortitudine et timore Domini sicut Saul recederent, et eo modo quo ille perierat, perirent. Quod vero sequitur: Sicut scriptum est in libro Justorum ( S2, 1, 17), etc Ipsum librum hodie nunquam neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est (voir: Nb, 21) , neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum Dierum dicitur: Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat; ( Ch2, 9) et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat scripta, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, et bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciae opes hostili est igne consumpta; ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae pontificis prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi. ( Esd, 7) [mauvais référencement: Esd, 1] Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit. Et in epistola regis Persarum ita scriptum est: Artaperses, rex regum, Ezrae sacerdoti scribae legis Domini coeli doctissimo salutem. ( Esd, 7) Sunt tamen qui dicunt hunc librum Justorum intelligi debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan. In quorum libro scriptum est qualiter Saul, recedens a timore Domini, per inobedientiam suam periit.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus; et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, ( S2, 1, 17) id est artem sagittandi; quoniam Saul, et Jonathas filius ejus sagittis Philisthiim interierant, ut si denuo bellum surgeret, contra adversarios se defendere possent. Sicut scriptum est in libro justorum. ( S2, 1, 18) Quidam librum justorum hunc eumdem librum intelligendum putant, propter Samuelem et David: de quibus principaliter agit. Alii librum justorum, legem Moysi interpretantur, in qua forma justitiae hominibus proponitur. Ex qua conjici putant in nonnullis locis artem sagittandi utilem, sicut fortassis illud in Genesi Jacob dicente quod portionem tulerit de manu Amorrhaei in gladio et arcu. Alii librum justorum non hominum interpretantur, sed judiciorum vel praeceptorum. Ac si diceretur in libro juris, ut sit sensus, praecepit ut docerent filios Juda arcum, ut hoc ita quasi pro lege teneretur, et inviolabiliter observaretur, secundum quod scriptum est in libro juris, et praecepto legis editum. Clypeus fortium, ( S2, 1, 21) pluraliter pronuntiandum, quod tamen singulariter exponens adjungit: Clypeus Saul. ( S2, 1, 21) Modus dicendi quando aliquid communiter proponitur, cui singularis executio adjungenda est. Hic fit in rerum exaggeratione, quando quid cum valida intentione narratur. Abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, ( S2, 1, 21) quasi non esset unctus oleo. Quasi hominis vilis, quasi hominis sanctificationem divinam non habentis. Deinde sequitur: A sanguine interfectorum ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum. ( S2, 1, 22) Ac si diceret. Non abiit retrorsum sagitta Jonathae in praeliis ut emissa unquam cassa resiliret a sanguine fortium, ab adipe medullatorum; sed fortiter penetravit effundens sanguinem, et perstringens adipem fortium, quos interficiebat. Jonathas in excelsis tuis, o Israel, interfectus est. Doleo super te, frater mi Jonatha. ( S2, 1, 25 et S2, 1, 26)

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 7
    • Et praecepit ut docerent filios Juda arcum ( S2, 1, 18), etc. Quod scriptum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan: Et praecepit ut docerent filios Juda arcum ( S2, 1, 18), hoc ideo fecit, ut quia Philisthaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: Sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18), ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est; neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium et piscium; vel quod in libro Verborum dierum dicitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis. In visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabath ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldaeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciarum opes hostili igne consumpta est. Ex qua pauci qui nunc in sancta Scriptura continentur libri postmodum Ezrae pontificis et prophetae sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysis ( Esd, 7, 6). Velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras quam eatenus Hebraei habebant repererit. Et in epistola regis Persarum: Artaxerxes rex regum, Ezrae sacerdoti, scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem ( Esd, 7, 12).

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 1
    • Et dixit, ut doceret filios Juda arcum: Ecce scriptum est in libro Justorum ( S2, 1, 18). Et dixit, subauditur David, ut doceret, subauditur Deus, filios Juda arcum, reges videlicet Juda doceret fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini, et in praeceptis Dei, ne per inobedientiam reges Juda a fortitudine et timore Domini, sicut Saul, recederent et eo modo, quo ipse perierat, perirent. Quod autem ait: Ecce scriptum est in libro Justorum: liber Justorum, liber Samuelis est, ubi continentur Prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Mathan: in quorum libro scriptum esse perhibetur, qualiter Saul recedens a timore Domini, per inobedientiam suam periit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 1, Caput 1
    • (31.) Igitur exorto praelio percusserunt Philistaei Israel plaga magna: et mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus. (voir: S2, 1, 2) Evadens autem quidam venit ad David in Sicelech, et nuntiavit David plagam magnam, quae facta est in populo: (voir: S2, 1, 6) insuper etiam mentiendo addidit, quod ille percussisset Saul et filium ejus. (voir: S2, 1, 15) At David Christum Domini vindicans jussit eum occidere: (vers. XII, 17) planxit David hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus ( S2, 1, 17) [mauvais référencement: S2, 1, 18] . Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18). Hoc ideo fecit, ut quia Philistaeos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Quod vero sequitur: sicut scriptum est in libro justorum ( S2, 1, 18); ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebraeos inveniri posse asseverant, sicut nec librum bellorum Domini, ( Nb, 21, 14) cujus in libro Numerorum mentio est, (voir: R3, 32 et R3, 33) neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, volucrum, reptilium, et piscium, vel quod in libro dierum dicitur: reliqua vero opera Salomonis, priorum, et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan Prophetae ( Ch2, 9, 29), et in libris Ahiae Silonitis: in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat ( Ch2, 9, 29), et multa hujusmodi volumina, quae Scriptura quidem fuisse probat, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldeis Judaea, etiam bibliotheca antiquitus congregata, inter alias provinciae opes hostili igne consumpta est, ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezrae Pontificis, et Prophetae sunt industria restaurati: unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi ( Esd, 7, 6) [mauvais référencement: Esd, 1, 7, 6] : velox videlicet, quod promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebraei habebant, reperit, et in epistola regis Persarum Artaxerses Rex regum Ezrae Sacerdoti scribae legis Dei coeli doctissimo, salutem ( Esd, 7, 12).