Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 1 : Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et domum David. David proficiens, et semperin seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. ( S2, 3, 1) Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei? Hierusalem videlicetcoelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam cum Domino regnat incoelis. Et quae est domus Saul superbi et impii regis, nisi Babylon illa confusionisplena, quae seducit et fornicari facit omnes gentes in prostitutione sua? Longa ergoconcertatio inter domum Saul, et domum David est, quia persequitur illa quae secundumcarnem est, eam quae secundum spiritum. Sed domus David, eo magis profectu filiorum gaudebit suorum, quo magis domus Saulpersecutionibus contra eam saevit. Illa autem quotidie deficiens, in iniquitate sua tabescet: et ad extremumsecundummerita sua, simul cum capite suo, in profundum abyssi mergetur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 3
    • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David. David proficiens et semper seipso robustior. Domus autem Saul decrescens quotidie. ( S2, 3, 1) Domus ergo David, quae est alia quam civitas Dei, Jerusalem videlicet coelestis, quae partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam cum Domino regnat in coelis? Et quae est lomus Saul, superbi et impii regis, nisi Babylon illa confusionis plena, quae seducit et fornicari facit omnes gentes in prostitutione sua? (voir: Ap, 17 et Ap, 18) . Longa ergo concertatio inter domum Saul et domum David est, quia persequitur illa quae secundum carnem est, ea quae secundum spiritum (voir: Ga, 4) . Sed domus David eo magis profectu filiorum suorum gaudebit, quo domus Saul persecutionibus contra eum saevit. Illa autem quotidie deficiens in iniquitate sua tabescet, et ad extremum secundum merita sua simul cum capite suo in profundum abyssi mergetur.