Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 27 : Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 25. 26. :

    David et Abner edunt; Abner cum pace recedit,

    Moxque dolo revocans hunc Ioab interimit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Aliter: Et percussit Joab Abner in ultionem sanguinis Asael fratris ejus, ( S2, 3, 27) etc. Quid per Joab, qui inimicus vel frater interpretatur, nisielatio Judaeorum, atque haeretici designantur? Quid vero per Abner, qui in Latinumvertitur patris lucerna, nisi spiritales viri, et humiles Ecclesiae doctoresexprimuntur? Joab, Abner in porta dolo occidit? quia et inimici fidei, hoc est Judaeiet haeretici, quosdam praesules Ecclesiae ob defensionem fidei, usque ad necem mortispersecuti sunt. Pro qua re de domo patris Joab, per quam signatur impia plebs, non deficit fluxumseminis sustinens, hoc est, immundis cogitationibus atque sordidis actibuspollutus. Similiter quoque et leprosus sustinens fusum: per quod designanturhaeretici,mendacii sui cogitatione corrupti. Qui haeretici, dum fallaciam suam defendere nituntur, per ambitum verborumrotantur: et velut in confuso locutionis suae mendacia involvendo concluduntur. Et dum litigiosa lingua, infirma Ecclesiae membra velut gladio oris suiconfodiunt, ipsi prius in eodem gladio impietatis suae moriuntur. Et quia se ex mendacio suo pascunt, a pane verbi Dei vacui jejunant. Unde in sequentibus dicemus, quid mystice signetur; et jam aliter: