Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 1 : Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Iudam.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 22
    • Et addidit furor Domini irasci contra Israel. ( S2, 24, 1) Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus. In populo vero qui noluit resistere David in pereundo Uria, et haec nondum ultiodivina facta fuerat: idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio magni ejus peccatimonstraretur. Caeterum in hoc numero omnis perfectio sanctorum designatur. Denarius numerus ad decalogum legis pertinet; ternarius vero ad fidem sanctaeTrinitatis; septenarius autem ad septiformem gratiam Spiritus sancti: ter denitriginta fiunt
  • Liber 2, Caput 23
    • Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis, dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principemexercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numera populum, ( S2, 24, 1 et S2, 24, 2) et reliqua. Fastu enim superbiae tactus, et repentino tumore elationis inflatus pro culpapopuli, maxime qui eum in proditione Uriae non redarguit, occulto judicio Dei contravoluntatem Domini eumdem populum numerare compulit: culpa enim illius punita fuerat,sed peccatum populi (ut dictum est) inultum manebat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 24
    • Et addidit furor Domini irasci contra Israel, ( S2, 24, 1) Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus; in praelio vero qui noluit resistere David in pereundo Uria, haec nondum ultio divina facta fuerat. Idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio mortis ejus in praelio monstraretur.
  • Liber 2, Caput 24
    • Commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee. Et numerate populum, ut sciam numerum ejus, ( S2, 24, 1 et S2, 24, 2) etc. Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis, etiam viri boni delinquat vita pastoris. Ille enim, Deo attestante, laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius David propheta, tumore repentino elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit. Cur hoc? Quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Justus vero judex ex ipsorum animadversione corripuit peccantes, rex quorum causa peccavit. Sed quia ipse, sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit, vindictam culpae ipse etiam suscepit. Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Et addidit furor Domini. ( S2, 24, 1) Addidit supradictis flagellis hoc, id est hanc iram. Et commovit ipse Dominus, commovit David in eis, ( S2, 24, 1) id est ad faciendum, quod fieret contrarium illis; David dico dicentem Joab: Vade, numera e Israel, ( S2, 24, 1) hoc est quod sequitur: Dixit rex ad Joab. Percussit autem cor David eum, ( S2, 24, 2 et S2, 24, 10) id est conscientia remordebat eum eo quod fecerat.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 12
    • Peccat post haec David populum numerando. Praecepit enim David Joab ut perambularet totum Israel, et afferret populinumerum. Et hoc ideo Scriptura dicit: Quia furor Domini coepit irasci contra Israel ( S2, 24, 1). Quid in hoc facto aliud demonstratur, nisi quia sic pro qualitatibussubditorum disponuntur acta regentium, ut saepe pro malo gregis etiam viri bonidelinquant in vita pastoris? Iste enim Deo attestante laudatus, iste supernorummysteriorum conscius David propheta, tumore repentinae elationis inflatus,populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante,suscepit. Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebis disponuntur cordarectorum. Justus vero judex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit, exquorum causa peccavit. Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens, a culpa alienus non fuit,vindictam culpae etiam ipse suscepit; nam ira saeviens quae corporaliterpopulum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit:certum vero est quod ita sibi invicem et rectorum merita connectantur, etplebeium, ut saepe ex culpa pastorum, deterior fiat vita plebeium; et saepe exmerito plebeium mutetur vita pastorum. Sed quia rectores habent judicem suum, magna cautela subditorum est, nontemere vitam judicare regentium, neque enim frustra per semetipsum Dominus aesnummulariorum effudit, et cathedras vendentium columbas evertit, nimirumsignificans quia per magistros quidem vita judicatur plebeium. sed per semetipsum facta examinat magistrorum; quamvis etiam subditorumvitia, quae a magistris modo vel dissimulantur, vel judicari nequeunt, ejusproculdubio judicio reservantur. Igitur dum salva fide res agitur, virtutis est meritum, si quidquid priorisest toleratur: debet tamen humiliter suggeri, si fortasse valeat quod displicetemendari; sed curandum summopere est, ne in superbiam transeat justitiaeinordinata defensio; et dum rectitudo incaute diligitur, ipsa magistrarectitudinis humilitas amittatur; nec eum sibi praeesse quisque despiciat, quemfortasse contingit ut in aliqua actione reprehendat, contra hunc tumoremsuperbiae, subditorum mens ad custodium humilitatis edomatur, si infirmitaspropria incessanter attenditur; nam vires nostras veraciter examinarenegligimus, et quia de nobis fortia credimus, idcirco eos qui nobis praelatisunt, districte judicamus: quo enim nosmetipsos minus agnoscimus, eo illos quosreprehendere nitimur plus videmus. Singula haec mala sunt quae saepe a subditis in praelatos, saepe a praelatisin subditos committuntur, quia et subditos omnes ii qui praesunt minus quamipsi sunt sapientes arbitrantur; et rursum qui subjecti sunt rectorum suorumactiones judicant; et si ipsos regimen tenere contingeret. se potuisse agere melius putant. Unde plerumque fit ut et rectores minus prudenter ea quae agenda suntvideant, quia eorum oculos ipsa nebula elationis obscurat; et nonnumquam is quisubjectus est, hoc, cum praelatus fuerit, faciat, quod dudum fieri subjectusarguebat; et pro eo quod illa quae judicaverat perpetrat, saltem quia judicaviterubescat. Igitur sicut praelatis curandum est ne eorum corda aestimationis singularissapientiae locus superior extollat, ita subjectis providendum est ne sibirectorum facta displiceant. Si autem magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi etiamcum disciplina venerentur. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est imitariappetas, aut quem imitari despicis venerari contemnas; subtilis etenim viatenenda est, via rectitudinis et humilitatis, ut sic reprehensibiliamagistrorum facta displiceant, quatenus subditorum mens a servanda magisteriireverentia non recedat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 23
    • Et addidit furor Domini irasci contra Israel ( S2, 24, 1). Jam enim ultio facta fuerat in David et in domum ejus. In populo [ Al. praelio hic et infra ] vero, qui noluit resistere David in perimendo Uria Ethaeo, necdum ultio divina facta fuerat. Idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio mortis ejus in populo monstraretur. Pro quo populo legitur in subsequentibus David dixisse: Vertatur manus tua, obsecro, contra me, et contra domum patris mei ( S2, 24, 17).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Quare culpatur David per numerationem populi. (voir: S2, 24, 1) Cum Josaphat, caeterique reges populum numeraverint, et inculpabiles, et sine vindicta permanserint ? et caetera usque in finem. (voir: R4, 3, 6) (At quod hic de Josaphat dicitur, de Joram, cum quo foedus inierat Josaphat, dicendum est. Haec habet Scriptura: Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel, misitque ad Josaphat ( R4, 3, 6 et R4, 3, 7) etc. Ab Amasia tamen rege Judae minime malo, recensitos fuisse subditos, discimus (voir: Ch2, 21, 5) .