Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 25 : et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 189. 190. :

    Tradita cum bobus pretio fuit area regi,

    Quos ibi rex adolet, fitque salus populi.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. ( S2, 24, 25) Hinc quoque Verba dierum ita narrant: Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Dominum. Nemo enim timore fuerat perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Haec domus Domini, et hoc altare in holocaustum Israel. Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Domini. ( Ch1, 21 et Ch1, 22) In illo siquidem loco, ut Hebraei autumant, aliquando contigerat Abrahamofferre filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium, et inholocaustum exhibere, improviso aries apparuit, et altare circumstetit, quem Abrahampro filio immolavit. Potest vero area Areuna ubi David altare construxit altius intelligi. Quid per aream Areuna Jebusaei, nisi Ecclesiam ex gentibus collectam significat?In qua Ecclesia postquam altare fidei verus David, hoc est, Salvator noster erexit,confestim mors impietatis, quae in populoDei grassabatur, cessit. Hanc aream David quinquaginta argenti siclis emit: quia et Dominus Jesus ChristusEcclesiam suam pretioso sanguine suo emptam, ac per septiformis gratiam Spiritussancti a cunctis suis delictis purgatam, in domum sibi sempiternamsanctificavit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 24
    • Et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica, et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. ( S2, 24, 25) Hinc quoque Verba Dierum ita narrant: Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon, et non praevaluit David ire ad altare, ut ibi obsecraret Deum, nimio enim fuerat timore perterritus, videns gladium angeli Domini. Dixitque David: Haec est domus Domini, et hoc altare in holocaustum Israel. Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. ( Ch1, 21) In illo siquidem loco (ut Hebraei autumant) aliquando contigerat Abraham offerre filium suum Isaac, quando, cum jam paratus esset occidere filium suum, et in holocaustum exhibere, improviso aries apparuit, et altare circumstetit, quem Abraham pro filio, sicut praediximus, immolavit.