Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 10 : Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Percussit autem cor David postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, ( S2, 24, 10) et reliqua. In libro quoque Exodi, praecepit Dominus Moysi, dicens: Quando tuleritis summam filiorum Israel, juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti. ( Ex, 30) Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli, juxta mensuramtempli. Siclus viginti habet obolos. Mediapars sicli offeretur Domino, qui habetur in numero, a viginti annis et supradabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculitestimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. Hoc ergo oblitus est David facere, idcirco offendit Deum, et ob hoc plaga venit inIsrael. Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua, ( S2, 24, 13) etc. Sed mystice hic intelligi potest fames septem annorum, etc., si cui placuerit. Septem annis infideles Judaei famem sustinent, quia septiformis gratia Spiritussancti, pane verbi Dei eos nequaquam pascit. Ipsi enim tribus mensibus inimicissuis se persequentibus cedunt, quia ob hoc innomine sanctae Trinitatis, per lavacrum regenerationis innovati non sunt: hostibus,hoc est immundis spiritibus resistere non valentes, terga dant. Ipsos denique angelus percutiens, quasi tribus diebus flagellat: quia negantesPatrem et Filium et Spiritum sanctum, ex cujus fide vivere poterant, in impietate suaincreduli moriuntur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 24
    • Percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus, et dixit ad Dominum David: Peccavi valde in hoc facto, sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis, ( S2, 24, 10) etc. In libro quoque Exodi ita scriptum est: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit omnis, qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos, media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium. Dives non addet ad medium sicli, et pauper mihi minuet. Susceptamque pecuniam, quae collata a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monumentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. ( Ex, 30)

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Et addidit furor Domini. ( S2, 24, 1) Addidit supradictis flagellis hoc, id est hanc iram. Et commovit ipse Dominus, commovit David in eis, ( S2, 24, 1) id est ad faciendum, quod fieret contrarium illis; David dico dicentem Joab: Vade, numera e Israel, ( S2, 24, 1) hoc est quod sequitur: Dixit rex ad Joab. Percussit autem cor David eum, ( S2, 24, 2 et S2, 24, 10) id est conscientia remordebat eum eo quod fecerat.