Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 16 : Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Ierusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 185. 186. :

    Proxima Ierusalem fuit area quam prope David

    Angelus apparet qui populum perimit.

Ps. Hildebertus Cenomanensis Pseudo-Hildebertus

  • liber 2, v. 733. 734. :

    Milibus extinctis iam septuaginta repente

    Angelus in solimam cedere venit eam
  • liber 2, v. 735. 736. :

    Area cuiusdam iebusei tunc erat ornam

    Iuxta quam gladium sustulit ille suum
  • liber 2, v. 737. 738. :

    Cumque videt stantem rex atque ferire minantem

    Mox emissa dei sufficit inquit ei

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. Dixitque David ad Dominum, cum vidissetangelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi et ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, ( S2, 24, 16 et S2, 24, 17) etc. In Paralipomenon ita scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei. Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter coelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Hierusalem, ( Ch1, 21) et reliqua. Area Areuna, vel area Ornan, ipsa est videlicet Hierusalem.