Liber Secundus Samuelis

Caput 24

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 18 : Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Iebusaei.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 23
    • Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Jebusaei. Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. Conspiciensque Areuna,animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. Et ait Areuna ad David, ( S2, 24, 18, S2, 24, 19, S2, 24, 20, S2, 24, 21 et S2, 24, 22) etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare vellet, altarejubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliterdivinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis, per lumen rectae fidei etverae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat, in quo sacrificium piaeconfessionis ac laudis Deo acceptabileofferat. Quod recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex personaDomini: Sacrificium laudis honorificabit me. ( Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et iterum: Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 24
    • Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi. Isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in area Ornan Jebusaei, ( S2, 24, 17 et S2, 24, 18) etc. Denique Areuna interpretatur area, et Ornan latine resonat lumen nobis. Bene ergo David cum Dominum pro offensa, qua peccavit, placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornae construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter Divinitas ab homine placari non potest, nisi in area cordis per lumen certae fidei et verae dilectionis altare illi devotae humilitatis constituat, in quo sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat. Quod certe per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex persona Domini: Sacrificium laudis honorificabit me. ( Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et idem: Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Area Areuna vel area Ornae, ipsa est videlicet Jerusalem. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta, quod in Paralipomenon ita legitur: Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. ( Ch1, 21) Intelligendum namque est, boves argenti siclis quinquaginta, aream vero sexcentis aureis emisse.